I.

DIVITIAS alius fuluo sibi congerat auro
et teneat culti iugera multa soli,
quem labor adsiduus uicino terreat hoste,
Martia cui somnos classica pulsa fugent:
me mea paupertas uita traducat inerti,
dum meus adsiduo luceat igne focus.
ipse seram teneras maturo tempore uites
rusticus et facili grandia poma manu:
nec Spes destituat sed frugum semper aceruos
praebeat et pleno pinguia musta lacu.
nam ueneror, seu stipes habet desertus in agris
seu uetus in triuio florida serta lapis:
et quodcumque mihi pomum nouus educat annus,
libatum agricolae ponitur ante deo.
flaua Ceres, tibi sit nostro de rure corona
spicea, quae templi pendeat ante fores;
pomosisque ruber custos ponatur in hortis
terreat ut saeua falce Priapus aues.
uos quoque, felicis quondam, nunc pauperis agri
custodes, fertis munera uestra, Lares.
tunc uitula innumeros lustrabat caesa iuuencos:
nunc agna exigui est hostia parua soli.
agna cadet uobis, quam circum rustica pubes
clamet `io messes et bona uina date.'
iam mihi, iam possim contentus uiuere paruo
nec semper longae deditus esse uiae,
sed Canis aestiuos ortus uitare sub umbra
arboris ad riuos praetereuntis aquae.
nec tamen interdum pudeat tenuisse bidentem
aut stimulo tardos increpuisse boues;
non agnamue sinu pigeat fetumue capellae
desertum oblita matre referre domum.
at uos exiguo pecori, furesque lupique,
parcite: de magno praeda petenda grege.
hinc ego pastoremque meum lustrare quot annis
et placidam soleo spargere lacte Palem.
adsitis, diui, neu uos e paupere mensa
dona nec e puris spernite fictilibus. -
fictilia antiquus primum sibi fecit agrestis
pocula, de facili composuitque luto. -
non ego diuitias patrum fructusque requiro,
quos tulit antiquo condita messis auo:
parua seges satis est; satis est, requiescere lecto
si licet et solito membra leuare toro.
quam iuuat immites uentos audire cubantem
et dominam tenero continuisse sinu
aut, gelidas hibernus aquas cum fuderit Auster,
securum somnos imbre iuuante sequi !
hoc mihi contingat: sit diues iure, furorem
qui maris et tristes ferre potest pluuias.
o quantum est auri pereat potiusque smaragdi,
quam fleat ob nostras ulla puella uias.
te bellare decet terra, Messalla, marique,
ut domus hostiles praeferat exuuias:
me retinent uinctum formosae uincla puellae,
et sedeo duras ianitor ante fores.
non ego laudari curo, mea Delia: tecum
dum modo sim, quaeso segnis inersque uocer.
te spectem, suprema mihi cum uenerit hora,
et teneam moriens deficiente manu.
flebis et arsuro positum me, Delia, lecto,
tristibus et lacrimis oscula mixta dabis.
flebis: non tua sunt duro praecordia ferro
uincta, nec in tenero stat tibi corde silex.
illo non iuuenis poterit de funere quisquam
lumina, non uirgo sicca referre domum.
tu manes ne laede meos, sed parce solutis
crinibus et teneris, Delia, parce genis.
interea, dum fata sinunt, iungamus amores:
iam ueniet tenebris Mors adoperta caput;
iam subrepet iners aetas, nec amare decebit,
dicere nec cano blanditias capite.
nunc leuis est tractanda uenus, dum frangere postes
non pudet et rixas inseruisse iuuat
hic ego dux milesque bonus: uos, signa tubaeque,
ite procul, cupidis uulnera ferte uiris,
ferte et opes: ego composito securus aceruo
dites despiciam despiciamque famem.

      II.

ADDE merum uinoque nouos compesce dolores,
occupet ut fessi lumina uicta sopor:
neu quisquam multo percussum tempora baccho
excitet, infelix dum requiescit amor.
nam posita est nostrae custodia saeua puellae,
clauditur et dura ianua firma sera.
ianua difficilis domini te uerberet imber,
te Iouis imperio fulmina missa petant.
ianua, iam pateas uni mihi uicta querellis,
neu furtim uerso cardine aperta sones.
et mala si qua tibi dixit dementia nostra,
ignoscas: capiti sint precor illa meo.
te meminisse decet quae plurima uoce peregi
supplice cum posti florida serta darem.
tu quoque ne timide custodes, Delia, falle.
audendum est: fortes adiuuat ipsa Venus.
illa fauet seu quis iuuenis noua limina temptat
seu reserat fixo dente puella fores:
illa docet molli furtim derepere lecto,
illa pedem nullo ponere posse sono,
illa uiro coram nutus conferre loquaces
blandaque compositis abdere uerba notis.
nec docet hoc omnes, sed quos nec inertia tardat
nec uetat obscura surgere nocte timor.
en ego cum tenebris tota uagor anxius urbe,
...
nec sinit occurrat quisquam qui corpora ferro
uulneret aut rapta praemia ueste petat.
quisquis amore tenetur, eat tutusque sacerque
qualibet; insidias non timuisse decet.
non mihi pigra nocent hibernae frigora noctis,
non mihi cum multa decidit imber aqua.
non labor hic laedit, reseret modo Delia postes
et uocet ad digiti me taciturna sonum.
parcite luminibus, seu uir seu femina fiat
obuia: celari uult sua furta Venus.
neu strepitu terrete pedum neu quaerite nomen
neu prope fulgenti lumina ferte face.
si quis et imprudens aspexerit, occulat ille
perque deos omnes se meminisse neget:
nam fuerit quicumque loquax, is sanguine natam,
is Venerem e rapido sentiet esse mari.
nec tamen huic credet coniunx tuus, ut mihi uerax
pollicita est magico saga ministerio.
hanc ego de caelo ducentem sidera uidi,
fluminis haec rapidi carmine uertit iter,
haec cantu finditque solum manesque sepulcris
elicit et tepido deuocat ossa rogo:
iam tenet infernas magico stridore cateruas,
iam iubet aspersas lacte referre pedem.
cum libet, haec tristi depellit nubila caelo:
cum libet, aestiuo conuocat orbe niues.
sola tenere malas Medeae dicitur herbas,
sola feros Hecatae perdomuisse canes.
haec mihi composuit cantus, quis fallere posses:
ter cane, ter dictis despue carminibus.
ille nihil poterit de nobis credere cuiquam,
non sibi, si in molli uiderit ipse toro.
tu tamen abstineas aliis: nam cetera cernet
omnia: de me uno sentiet ille nihil.
quid credam ? nempe haec eadem se dixit amores
cantibus aut herbis soluere posse meos,
et me lustrauit taedis, et nocte serena
concidit ad magicos hostia pulla deos.
non ego totus abesset amor, sed mutuus esset,
orabam, nec te posse carere uelim.
ferreus ille fuit qui, te cum posset habere,
maluerit praedas stultus et arma sequi.
ille licet Cilicum uictas agat ante cateruas,
ponat et in capto Martia castra solo,
totus et argento contextus, totus et auro,
insideat celeri conspiciendus equo;
ipse boues mea si tecum modo Delia possim
iungere et in solito pascere monte pecus,
et te dum liceat teneris retinere lacertis,
mollis et inculta sit mihi somnus humo.
quid Tyrio recubare toro sine amore secundo
prodest cum fletu nox uigilanda uenit?
nam neque tunc plumae nec stragula picta soporem
nec sonitus placidae ducere posset aquae.
num Veneris magnae uiolaui numina uerbo,
et mea nunc poenas impia lingua luit ?
num feror incestus sedes adiisse deorum
sertaque de sanctis deripuisse focis ?
non ego, si merui, dubitem procumbere templis
et dare sacratis oscula liminibus,
non ego tellurem genibus perrepere supplex
et miserum sancto tundere poste caput.
at tu, qui laetus rides mala nostra, caueto
mox tibi: non uni saeuiet usque deus.
uidi ego qui iuuenum miseros lusisset amores
post Veneris uinclis subdere colla senem
et sibi blanditias tremula componere uoce
et manibus canas fingere uelle comas:
stare nec ante fores puduit caraeue puellae
ancillam medio detinuisse foro.
hunc puer, hunc iuuenis turba circumterit arta,
despuit in molles et sibi quisque sinus.
at mihi parce, Venus: semper tibi dedita seruit
mens mea: quid messes uris acerba tuas ?

            III.

IBITIS Aegaeas sine me, Messalla, per undas,
o utinam memores ipse cohorsque mei !
me tenet ignotis aegrum Phaeacia terris:
abstineas auidas Mors modo nigra manus.
abstineas, Mors atra, precor: non hic mihi mater
quae legat in maestos ossa perusta sinus,
non soror, Assyrios cineri quae dedat odores
et fleat effusis ante sepulcra comis,
Delia non usquam quae, me cum mitteret urbe,
dicitur ante omnes consuluisse deos.
illa sacras pueri sortes ter sustulit: illi
rettulit e trinis omnia certa puer.
cuncta dabant reditus: tamen est deterrita numquam
quin fleret nostras respiceretque uias.
ipse ego solator, cum iam mandata dedissem,
quaerebam tardas anxius usque moras.
aut ego sum causatus aues aut omina dira
Saturniue sacram me tenuisse diem.
o quotiens ingressus iter mihi tristia dixi
offensum in porta signa dedisse pedem !
audeat inuito ne quis discedere Amore,
aut sciat egressum se prohibente deo.
quid tua nunc Isis mihi, Delia, quid mihi prosunt
illa tua totiens aera repulsa manu,
quidue, pie dum sacra colis, pureque lauari
te, memini, et puro secubuisse toro?
nunc, dea, nunc succurre mihi (nam posse mederi
picta docet templis multa tabella tuis)
ut mea uotiuas persoluens Delia uoces
ante sacras lino tecta fores sedeat
bisque die resoluta comas tibi dicere laudes
insignis turba debeat in Pharia.
at mihi contingat patrios celebrare Penates
reddereque antiquo menstrua tura Lari.
quam bene Saturno uiuebant rege, priusquam
tellus in longas est patefacta uias !
nondum caeruleas pinus contempserat undas,
effusum uentis praebueratque sinum,
nec uagus ignotis repetens compendia terris
presserat externa nauita merce ratem.
illo non ualidus subiit iuga tempore taurus,
non domito frenos ore momordit equus,
non domus ulla fores habuit, non fixus in agris
qui regeret certis finibus arua, lapis.
ipsae mella dabant quercus, ultroque ferebant
obuia securis ubera lactis oues.
non acies, non ira fuit, non bella, nec ensem
immiti saeuus duxerat arte faber.
nunc Ioue sub domino caedes et uulnera semper,
nunc mare, nunc leti mille repente uiae.
parce, pater. timidum non me periuria terrent,
non dicta in sanctos impia uerba deos.
quod si fatales iam nunc expleuimus annos,
fac lapis inscriptis stet super ossa notis:
HIC IACET IMMITI CONSVMPTVS MORTE TIBVLLVS,
MESSALLAM TERRA DVM SEQVITVRQVE MARI.
sed me, quod facilis tenero sum semper Amori,
ipsa Venus campos ducet in Elysios.
hic choreae cantusque uigent, passimque uagantes
dulce sonant tenui gutture carmen aues;
fert casiam non culta seges, totosque per agros
floret odoratis terra benigna rosis;
ac iuuenum series teneris immixta puellis
ludit, et adsidue proelia miscet amor.
illic est, cuicumque rapax Mors uenit amanti,
et gerit insigni myrtea serta coma.
at scelerata iacet sedes in nocte profunda
abdita, quam circum flumina nigra sonant:
Tisiphoneque impexa feros pro crinibus angues
saeuit et huc illuc impia turba fugit;
tum niger in porta serpentum Cerberus ore
stridet et aeratas excubat ante fores.
illic Iunonem temptare Ixionis ausi
uersantur celeri noxia membra rota;
porrectusque nouem Tityos per iugera terrae
adsiduas atro uiscere pascit aues.
Tantalus est illic, et circum stagna: sed acrem
iam iam poturi deserit unda sitim;
et Danai proles, Veneris quod numina laesit,
in caua Lethaeas dolia portat aquas.
illic sit quicumque meos uiolauit amores,
optauit lentas et mihi militias.
at tu casta precor maneas, sanctique pudoris
adsideat custos sedula semper anus.
haec tibi fabellas referat positaque lucerna
deducat plena stamina longa colu;
at circa grauibus pensis adfixa puella
paulatim somno fessa remittat opus.
tunc ueniam subito, nec quisquam nuntiet ante,
sed uidear caelo missus adesse tibi.
tunc mihi, qualis eris longos turbata capillos,
obuia nudato, Delia, curre pede.
hoc precor, hunc illum nobis Aurora nitentem
Luciferum roseis candida portet equis.

