﻿Exsultáte, justi in Dómino: * rectos decet collaudátio.
Confitémini Dómino in cíthara: * in psaltério decem chordárum psállite illi.
Cantáte ei cánticum novum: * bene psállite ei in vociferatióne.
Quia rectum est verbum Dómini, * et ómnia ópera ejus in fide.
Díligit misericórdiam et judícium: * misericórdia Dómini plena est terra.
Verbo Dómini cæli firmáti sunt: * et spíritu oris ejus omnis virtus eórum.
Cóngregans sicut in utre aquas maris: * ponens in thesáuris abýssos.
Tímeat Dóminum omnis terra: * ab eo autem commoveántur omnes inhabitántes orbem.
Quóniam ipse dixit, et facta sunt: * ipse mandávit, et creáta sunt.
Dóminus díssipat consília Géntium: † réprobat autem cogitatiónes populórum, * et réprobat consília príncipum.
Consílium autem Dómini in ætérnum manet: * cogitatiónes cordis ejus in generatióne et generatiónem.
Beáta gens, cujus est Dóminus, Deus ejus: * pópulus, quem elégit in hereditátem sibi.
De cælo respéxit Dóminus: * vidit omnes fílios hóminum.
De præparáto habitáculo suo * respéxit super omnes, qui hábitant terram.
Qui finxit sigillátim corda eórum: * qui intélligit ómnia ópera eórum.
Non salvátur rex per multam virtútem: * et gigas non salvábitur in multitúdine virtútis suæ.
Fallax equus ad salútem: * in abundántia autem virtútis suæ non salvábitur.
Ecce óculi Dómini super metuéntes eum: * et in eis, qui sperant super misericórdia ejus :
Ut éruat a morte ánimas eórum: * et alat eos in fame.
Anima nostra sústinet Dóminum: * quóniam adjútor et protéctor noster est.
Quia in eo lætábitur cor nostrum: * et in nómine sancto ejus sperávimus.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos: * quemádmodum sperávimus in te.
