﻿Deus, áuribus nostris audívimus: * patres nostri annuntiavérunt nobis.
Opus, quod operátus es in diébus eórum, * et in diébus antíquis.
Manus tua gentes dispérdidit, et plantásti eos: * afflixísti pópulos, et expulísti eos.
Nec enim in gládio suo possedérunt terram, * et bráchium eórum non salvávit eos:
Sed déxtera tua, et bráchium tuum, et illuminátio vultus tui, * quóniam complacuísti in eis.
Tu es ipse Rex meus et Deus meus: * qui mandas salútes Jacob.
In te inimícos nostros ventilábimus cornu: * et in nómine tuo spernémus insurgéntes in nobis.
Non enim in arcu meo sperábo: * et gládius meus non salvábit me.
Salvásti enim nos de affligéntibus nos: * et odiéntes nos confudísti.
In Deo laudábimur tota die: * et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.
Nunc autem repulísti et confudísti nos: * et non egrediéris, Deus, in virtútibus nostris.
Avertísti nos retrórsum post inimícos nostros: * et qui odérunt nos, diripiébant sibi.
Dedísti nos tamquam oves escárum: * et in Géntibus dispersísti nos.
Vendidísti pópulum tuum sine prétio: * et non fuit multitúdo in commutatiónibus eórum.
Posuísti nos oppróbrium vicínis nostris, * subsannatiónem et derísum his, qui sunt in circúitu nostro.
Posuísti nos in similitúdinem Géntibus: * commotiónem cápitis in pópulis.
Tota die verecúndia mea contra me est, * et confúsio faciéi meæ coopéruit me.
A voce exprobrántis, et obloquéntis: * a fácie inimíci, et persequéntis.
Hæc ómnia venérunt super nos, nec oblíti sumus te: * et iníque non égimus in testaménto tuo.
Et non recéssit retro cor nostrum: * et declinásti sémitas nostras a via tua:
Quóniam humiliásti nos in loco afflictiónis, * et coopéruit nos umbra mortis.
Si oblíti sumus nomen Dei nostri, * et si expándimus manus nostras ad deum aliénum:
Nonne Deus requíret ista? * ipse enim novit abscóndita cordis.
Quóniam propter te mortificámur tota die: * æstimáti sumus sicut oves occisiónis.
Exsúrge, quare obdórmis, Dómine? * exsúrge, et ne repéllas in finem.
Quare fáciem tuam avértis, * oblivísceris inópiæ nostræ, et tribulatiónis nostræ?
Quóniam humiliáta est in púlvere ánima nostra: * conglutinátus est in terra venter noster.
Exsúrge, Dómine, ádjuva nos: * et rédime nos propter nomen tuum.
