﻿Deus deórum, Dóminus locútus est: * et vocávit terram,
A solis ortu usque ad occásum: * ex Sion spécies decóris ejus.
Deus maniféste véniet: * Deus noster et non silébit.
Ignis in conspéctu ejus exardéscet: * et in circúitu ejus tempéstas válida.
Advocábit cælum desúrsum: * et terram discérnere pópulum suum.
Congregáte illi sanctos ejus: * qui órdinant testaméntum ejus super sacrifícia.
Et annuntiábunt cæli justítiam ejus: * quóniam Deus judex est.
Audi, pópulus meus, et loquar : † Israël, et testificábor tibi: * Deus, Deus tuus ego sum.
Non in sacrifíciis tuis árguam te: * holocáusta autem tua in conspéctu meo sunt semper.
Non accípiam de domo tua vítulos: * neque de grégibus tuis hircos.
Quóniam meæ sunt omnes feræ silvárum: * juménta in móntibus et boves.
Cognóvi ómnia volatília cæli: * et pulchritúdo agri mecum est.
Si esuríero, non dicam tibi: * meus est enim orbis terræ, et plenitúdo ejus.
Numquid manducábo carnes taurórum? * aut sánguinem hircórum potábo?
Immola Deo sacrifícium laudis: * et redde Altíssimo vota tua.
Et ínvoca me in die tribulatiónis: * éruam te, et honorificábis me.
Peccatóri autem dixit Deus: * Quare tu enárras justítias meas, et assúmis testaméntum meum per os tuum?
Tu vero odísti disciplínam: * et projecísti sermónes meos retrórsum:
Si vidébas furem, currébas cum eo: * et cum adúlteris portiónem tuam ponébas.
Os tuum abundávit malítia: * et lingua tua concinnábat dolos.
Sedens advérsus fratrem tuum loquebáris, † et advérsus fílium matris tuæ ponébas scándalum: * hæc fecísti, et tácui.
Existimásti, iníque, quod ero tui símilis: * árguam te, et státuam contra fáciem tuam.
Intellígite hæc, qui obliviscímini Deum: * nequándo rápiat, et non sit qui erípiat.
Sacrifícium laudis honorificábit me: * et illic iter, quo osténdam illi salutáre Dei.
