﻿Ut quid, Deus, repulísti in finem: * irátus est furor tuus super oves páscuæ tuæ?
Memor esto congregatiónis tuæ : * quam possedísti ab inítio.
Redemísti virgam hereditátis tuæ : * mons Sion, in quo habitásti in eo.
Leva manus tuas in supérbias eórum in finem: * quanta malignátus est inimícus in sancto!
Et gloriáti sunt qui odérunt te: * in médio solemnitátis tuæ.
Posuérunt signa sua, signa: * et non cognovérunt sicut in éxitu super summum.
Quasi in silva lignórum secúribus excidérunt jánuas ejus in idípsum: * in secúri et áscia dejecérunt eam.
Incendérunt igni sanctuárium tuum: * in terra polluérunt tabernáculum nóminis tui.
Dixérunt in corde suo cognátio eórum simul: * Quiéscere faciámus omnes dies festos Dei a terra.
Signa nostra non vídimus, jam non est prophéta: * et nos non cognóscet ámplius.
Usquequo, Deus, improperábit inimícus: * irrítat adversárius nomen tuum in finem?
Ut quid avértis manum tuam, et déxteram tuam, * de médio sinu tuo in finem?
Deus autem Rex noster ante sǽcula: * operátus est salútem in médio terræ.
Tu confirmásti in virtúte tua mare: * contribulásti cápita dracónum in aquis.
Tu confregísti cápita dracónis: * dedísti eum escam pópulis Æthíopum.
Tu dirupísti fontes, et torréntes * tu siccásti flúvios Ethan.
Tuus est dies, et tua est nox: * tu fabricátus es auróram et solem.
Tu fecísti omnes términos terræ : * æstátem et ver tu plasmásti ea.
Memor esto hujus, inimícus improperávit Dómino: * et pópulus insípiens incitávit nomen tuum.
Ne tradas béstiis ánimas confiténtes tibi, * et ánimas páuperum tuórum ne obliviscáris in finem.
Réspice in testaméntum tuum: * quia repléti sunt, qui obscuráti sunt terræ dómibus iniquitátum.
Ne avertátur húmilis factus confúsus: * pauper et inops laudábunt nomen tuum.
Exsúrge, Deus, júdica causam tuam: * memor esto improperiórum tuórum, eórum quæ ab insipiénte sunt tota die.
Ne obliviscáris voces inimicórum tuórum: * supérbia eórum, qui te odérunt, ascéndit semper.
