﻿Dómine, exáudi oratiónem meam: * et clamor meus ad te véniat.
Non avértas fáciem tuam a me: * in quacúmque die tríbulor, inclína ad me aurem tuam.
In quacúmque die invocávero te: * velóciter exáudi me.
Quia defecérunt sicut fumus dies mei: * et ossa mea sicut crémium aruérunt.
Percússus sum ut fœnum, et áruit cor meum: * quia oblítus sum comédere panem meum.
A voce gémitus mei: * adhǽsit os meum carni meæ.
Símilis factus sum pellicáno solitúdinis: * factus sum sicut nyctícorax in domicílio.
Vigilávi, * et factus sum sicut passer solitárius in tecto.
Tota die exprobrábant mihi inimíci mei: * et qui laudábant me, advérsum me jurábant.
Quia cínerem tamquam panem manducábam, * et potum meum cum fletu miscébam.
A fácie iræ et indignatiónis tuæ : * quia élevans allisísti me.
Dies mei sicut umbra declinavérunt: * et ego sicut fœnum árui.
Tu autem, Dómine, in ætérnum pérmanes: * et memoriále tuum in generatiónem et generatiónem.
Tu exsúrgens miseréberis Sion: * quia tempus miseréndi ejus, quia venit tempus.
Quóniam placuérunt servis tuis lápides ejus: * et terræ ejus miserebúntur.
Et timébunt gentes nomen tuum, Dómine: * et omnes reges terræ glóriam tuam.
Quia ædificávit Dóminus Sion: * et vidébitur in glória sua.
Respéxit in oratiónem humílium: * et non sprevit precem eórum.
Scribántur hæc in generatióne áltera: * et pópulus qui creábitur, laudábit Dóminum.
Quia prospéxit de excélso sancto suo: * Dóminus de cælo in terram aspéxit:
Ut audíret gémitus compeditórum: * ut sólveret fílios interemptórum.
Ut annúntient in Sion nomen Dómini: * et laudem ejus in Jerúsalem.
In conveniéndo pópulos in unum: * et reges ut sérviant Dómino.
Respóndit ei in via virtútis suæ : * Paucitátem diérum meórum núntia mihi.
Ne révoces me in dimídio diérum meórum: * in generatiónem et generatiónem anni tui.
Inítio tu, Dómine, terram fundásti: * et ópera mánuum tuárum sunt cæli.
Ipsi períbunt, tu autem pérmanes: * et omnes sicut vestiméntum veteráscent.
Et sicut opertórium mutábis eos, et mutabúntur: * tu autem idem ipse es, et anni tui non defícient.
Fílii servórum tuórum habitábunt: * et semen eórum in sǽculum dirigétur.
