﻿Beáti immaculáti in via: * qui ámbulant in lege Dómini.
Beáti, qui scrutántur testimónia ejus: * in toto corde exquírunt eum.
Non enim qui operántur iniquitátem, * in viis ejus ambulavérunt.
Tu mandásti * mandáta tua custodíri nimis.
Utinam dirigántur viæ meæ, * ad custodiéndas justificatiónes tuas!
Tunc non confúndar, * cum perspéxero in ómnibus mandátis tuis.
Confitébor tibi in directióne cordis: * in eo quod dídici judícia justítiæ tuæ.
Justificatiónes tuas custódiam: * non me derelínquas usquequáque.
In quo córrigit adolescéntior viam suam? * in custodiéndo sermónes tuos.
In toto corde meo exquisívi te: * ne repéllas me a mandátis tuis.
In corde meo abscóndi elóquia tua: * ut non peccem tibi.
Benedíctus es, Dómine: * doce me justificatiónes tuas.
In lábiis meis, * pronuntiávi ómnia judícia oris tui.
In via testimoniórum tuórum delectátus sum, * sicut in ómnibus divítiis.
In mandátis tuis exercébor: * et considerábo vias tuas.
In justificatiónibus tuis meditábor: * non oblivíscar sermónes tuos.
Retríbue servo tuo, vivífica me: * et custódiam sermónes tuos.
Revéla óculos meos: * et considerábo mirabília de lege tua.
Incola ego sum in terra: * non abscóndas a me mandáta tua.
Concupívit ánima mea desideráre justificatiónes tuas, * in omni témpore.
Increpásti supérbos: * maledícti qui declínant a mandátis tuis.
Aufer a me oppróbrium, et contémptum: * quia testimónia tua exquisívi.
Etenim sedérunt príncipes, et advérsum me loquebántur: * servus autem tuus exercebátur in justificatiónibus tuis.
Nam et testimónia tua meditátio mea est: * et consílium meum justificatiónes tuæ.
Adhǽsit paviménto ánima mea: * vivífica me secúndum verbum tuum.
Vias meas enuntiávi et exaudísti me: * doce me justificatiónes tuas.
Viam justificatiónum tuárum ínstrue me: * et exercébor in mirabílibus tuis.
Dormitávit ánima mea præ tǽdio: * confírma me in verbis tuis.
Viam iniquitátis ámove a me: * et de lege tua miserére mei.
Viam veritátis elégi: * judícia tua non sum oblítus.
Adhǽsi testimóniis tuis Dómine: * noli me confúndere.
Viam mandatórum tuórum cucúrri: * cum dilatásti cor meum.
Legem pone mihi, Dómine, viam justificatiónum tuárum: * et exquíram eam semper.
Da mihi intelléctum, et scrutábor legem tuam: * et custódiam illam in toto corde meo.
Deduc me in sémitam mandatórum tuórum: * quia ipsam vólui.
Inclína cor meum in testimónia tua: * et non in avarítiam.
Avérte óculos meos ne vídeant vanitátem: * in via tua vivífica me.
Státue servo tuo elóquium tuum, * in timóre tuo.
Amputa oppróbrium meum quod suspicátus sum: * quia judícia tua jucúnda.
Ecce concupívi mandáta tua: * in æquitáte tua vivífica me.
Et véniat super me misericórdia tua, Dómine: * salutáre tuum secúndum elóquium tuum.
Et respondébo exprobrántibus mihi verbum: * quia sperávi in sermónibus tuis.
Et ne áuferas de ore meo verbum veritátis usquequáque: * quia in judíciis tuis supersperávi.
Et custódiam legem tuam semper: * in sǽculum et in sǽculum sǽculi.
Et ambulábam in latitúdine: * quia mandáta tua exquisívi.
Et loquébar in testimóniis tuis in conspéctu regum: * et non confundébar.
Et meditábar in mandátis tuis, * quæ diléxi.
Et levávi manus meas ad mandáta tua, quæ diléxi: * et exercébar in justificatiónibus tuis.
Memor esto verbi tui servo tuo, * in quo mihi spem dedísti.
Hæc me consoláta est in humilitáte mea: * quia elóquium tuum vivificávit me.
Supérbi iníque agébant usquequáque: * a lege autem tua non declinávi.
Memor fui judiciórum tuórum a sǽculo, Dómine: * et consolátus sum.
Deféctio ténuit me, * pro peccatóribus derelinquéntibus legem tuam.
Cantábiles mihi erant justificatiónes tuæ, * in loco peregrinatiónis meæ.
Memor fui nocte nóminis tui, Dómine: * et custodívi legem tuam.
Hæc facta est mihi: * quia justificatiónes tuas exquisívi.
Pórtio mea, Dómine, * dixi custodíre legem tuam.
Deprecátus sum fáciem tuam in toto corde meo: * miserére mei secúndum elóquium tuum.
Cogitávi vias meas: * et convérti pedes meos in testimónia tua.
Parátus sum, et non sum turbátus: * ut custódiam mandáta tua.
Funes peccatórum circumpléxi sunt me: * et legem tuam non sum oblítus.
Média nocte surgébam ad confiténdum tibi: * super judícia justificatiónis tuæ.
Párticeps ego sum ómnium timéntium te: * et custodiéntium mandáta tua.
Misericórdia tua, Dómine, plena est terra: * justificatiónes tuas doce me.
Bonitátem fecísti cum servo tuo, Dómine: * secúndum verbum tuum.
Bonitátem et disciplínam et sciéntiam doce me: * quia mandátis tuis crédidi.
Priúsquam humiliárer ego delíqui: * proptérea elóquium tuum custodívi.
Bonus es tu: * et in bonitáte tua doce me justificatiónes tuas.
Multiplicáta est super me iníquitas superbórum: * ego autem in toto corde meo scrutábor mandáta tua.
Coagulátum est sicut lac cor eórum: * ego vero legem tuam meditátus sum.
Bonum mihi quia humiliásti me: * ut discam justificatiónes tuas.
Bonum mihi lex oris tui: * super míllia auri et argénti.
Manus tuæ fecérunt me, et plasmavérunt me: * da mihi intelléctum, et discam mandáta tua.
Qui timent te vidébunt me et lætabúntur: * quia in verba tua supersperávi.
Cognóvi, Dómine, quia ǽquitas judícia tua: * et in veritáte tua humiliásti me.
Fiat misericórdia tua ut consolétur me: * secúndum elóquium tuum servo tuo.
Véniant mihi miseratiónes tuæ, et vivam: * quia lex tua meditátio mea est.
Confundántur supérbi, quia injúste iniquitátem fecérunt in me: * ego autem exercébor in mandátis tuis.
Convertántur mihi timéntes te: * et qui novérunt testimónia tua.
Fiat cor meum immaculátum in justificatiónibus tuis, * ut non confúndar.
Defécit in salutáre tuum ánima mea: * et in verbum tuum supersperávi.
Defecérunt óculi mei in elóquium tuum: * dicéntes: Quando consoláberis me?
Quia factus sum sicut uter in pruína: * justificatiónes tuas non sum oblítus.
Quot sunt dies servi tui? * quando fácies de persequéntibus me judícium?
Narravérunt mihi iníqui fabulatiónes: * sed non ut lex tua.
Omnia mandáta tua véritas: * iníque persecúti sunt me, ádjuva me.
Paulo minus consummavérunt me in terra: * ego autem non derelíqui mandáta tua.
Secúndum misericórdiam tuam vivífica me: * et custódiam testimónia oris tui.
In ætérnum, Dómine, * verbum tuum pérmanet in cælo.
In generatiónem et generatiónem véritas tua: * fundásti terram, et pérmanet.
Ordinatióne tua persevérat dies: * quóniam ómnia sérviunt tibi.
Nisi quod lex tua meditátio mea est: * tunc forte periíssem in humilitáte mea.
In ætérnum non oblivíscar justificatiónes tuas: * quia in ipsis vivificásti me.
Tuus sum ego, salvum me fac: * quóniam justificatiónes tuas exquisívi.
Me exspectavérunt peccatóres ut pérderent me: * testimónia tua intelléxi.
Omnis consummatiónis vidi finem: * latum mandátum tuum nimis.
Quómodo diléxi legem tuam, Dómine? * tota die meditátio mea est.
Super inimícos meos prudéntem me fecísti mandáto tuo: * quia in ætérnum mihi est.
Super omnes docéntes me intelléxi: * quia testimónia tua meditátio mea est.
Super senes intelléxi: * quia mandáta tua quæsívi.
Ab omni via mala prohíbui pedes meos: * ut custódiam verba tua.
A judíciis tuis non declinávi: * quia tu legem posuísti mihi.
Quam dúlcia fáucibus meis elóquia tua, * super mel ori meo!
A mandátis tuis intelléxi: * proptérea odívi omnem viam iniquitátis.
Lucérna pédibus meis verbum tuum, * et lumen sémitis meis.
Jurávi, et státui * custodíre judícia justítiæ tuæ.
Humiliátus sum usquequáque, Dómine: * vivífica me secúndum verbum tuum.
Voluntária oris mei beneplácita fac, Dómine: * et judícia tua doce me.
Anima mea in mánibus meis semper: * et legem tuam non sum oblítus.
Posuérunt peccatóres láqueum mihi: * et de mandátis tuis non errávi.
Hereditáte acquisívi testimónia tua in ætérnum: * quia exsultátio cordis mei sunt.
Inclinávi cor meum ad faciéndas justificatiónes tuas in ætérnum, * propter retributiónem.
Iníquos ódio hábui: * et legem tuam diléxi.
Adjútor et suscéptor meus es tu: * et in verbum tuum supersperávi.
Declináte a me, malígni: * et scrutábor mandáta Dei mei.
Súscipe me secúndum elóquium tuum, et vivam: * et non confúndas me ab exspectatióne mea.
Adjuva me, et salvus ero: * et meditábor in justificatiónibus tuis semper.
Sprevísti omnes discedéntes a judíciis tuis: * quia injústa cogitátio eórum.
Prævaricántes reputávi omnes peccatóres terræ : * ídeo diléxi testimónia tua.
Confíge timóre tuo carnes meas: * a judíciis enim tuis tímui.
Feci judícium et justítiam: * non tradas me calumniántibus me.
Súscipe servum tuum in bonum: * non calumniéntur me supérbi.
Oculi mei defecérunt in salutáre tuum: * et in elóquium justítiæ tuæ.
Fac cum servo tuo secúndum misericórdiam tuam: * et justificatiónes tuas doce me.
Servus tuus sum ego: * da mihi intelléctum, ut sciam testimónia tua.
Tempus faciéndi, Dómine: * dissipavérunt legem tuam.
Ideo diléxi mandáta tua, * super aurum et topázion.
Proptérea ad ómnia mandáta tua dirigébar: * omnem viam iníquam ódio hábui.
Mirabília testimónia tua: * ídeo scrutáta est ea ánima mea.
Declarátio sermónum tuórum illúminat: * et intelléctum dat párvulis.
Os meum apérui, et attráxi spíritum: * quia mandáta tua desiderábam.
Aspice in me, et miserére mei: * secúndum judícium diligéntium nomen tuum.
Gressus meos dírige secúndum elóquium tuum: * et non dominétur mei omnis injustítia.
Rédime me a calúmniis hóminum: * ut custódiam mandáta tua.
Fáciem tuam illúmina super servum tuum: * et doce me justificatiónes tuas.
Exitus aquárum deduxérunt óculi mei: * quia non custodiérunt legem tuam.
Justus es, Dómine: * et rectum judícium tuum.
Mandásti justítiam testimónia tua: * et veritátem tuam nimis.
Tabéscere me fecit zelus meus: * quia oblíti sunt verba tua inimíci mei.
Ignítum elóquium tuum veheménter: * et servus tuus diléxit illud.
Adolescéntulus sum ego et contémptus: * justificatiónes tuas non sum oblítus.
Justítia tua, justítia in ætérnum: * et lex tua véritas.
Tribulátio, et angústia invenérunt me: * mandáta tua meditátio mea est.
Æquitas testimónia tua in ætérnum: * intelléctum da mihi, et vivam.
Clamávi in toto corde meo, exáudi me, Dómine: * justificatiónes tuas requíram.
Clamávi ad te, salvum me fac: * ut custódiam mandáta tua.
Prævéni in maturitáte, et clamávi: * quia in verba tua supersperávi.
Prævenérunt óculi mei ad te dilúculo: * ut meditárer elóquia tua.
Vocem meam audi secúndum misericórdiam tuam, Dómine: * et secúndum judícium tuum vivífica me.
Appropinquavérunt persequéntes me iniquitáti: * a lege autem tua longe facti sunt.
Prope es tu, Dómine: * et omnes viæ tuæ véritas.
Inítio cognóvi de testimóniis tuis: * quia in ætérnum fundásti ea.
Vide humilitátem meam, et éripe me: * quia legem tuam non sum oblítus.
Júdica judícium meum, et rédime me: * propter elóquium tuum vivífica me.
Longe a peccatóribus salus: * quia justificatiónes tuas non exquisiérunt.
Misericórdiæ tuæ multæ, Dómine: * secúndum judícium tuum vivífica me.
Multi qui persequúntur me, et tríbulant me: * a testimóniis tuis non declinávi.
Vidi prævaricántes, et tabescébam: * quia elóquia tua non custodiérunt.
Vide quóniam mandáta tua diléxi, Dómine: * in misericórdia tua vivífica me.
Princípium verbórum tuórum, véritas: * in ætérnum ómnia judícia justítiæ tuæ.
Príncipes persecúti sunt me gratis: * et a verbis tuis formidávit cor meum.
Lætábor ego super elóquia tua: * sicut qui invénit spólia multa.
Iniquitátem ódio hábui, et abominátus sum: * legem autem tuam diléxi.
Sépties in die laudem dixi tibi, * super judícia justítiæ tuæ.
Pax multa diligéntibus legem tuam: * et non est illis scándalum.
Exspectábam salutáre tuum, Dómine: * et mandáta tua diléxi.
Custodívit ánima mea testimónia tua: * et diléxit ea veheménter.
Servávi mandáta tua, et testimónia tua: * quia omnes viæ meæ in conspéctu tuo.
Appropínquet deprecátio mea in conspéctu tuo, Dómine: * juxta elóquium tuum da mihi intelléctum.
Intret postulátio mea in conspéctu tuo: * secúndum elóquium tuum éripe me.
Eructábunt lábia mea hymnum, * cum docúeris me justificatiónes tuas.
Pronuntiábit lingua mea elóquium tuum: * quia ómnia mandáta tua ǽquitas.
Fiat manus tua ut salvet me: * quóniam mandáta tua elégi.
Concupívi salutáre tuum, Dómine: * et lex tua meditátio mea est.
Vivet ánima mea, et laudábit te: * et judícia tua adjuvábunt me.
Errávi, sicut ovis, quæ périit: * quære servum tuum, quia mandáta tua non sum oblítus.
