﻿Qui confídunt in Dómino, sicut mons Sion: * non commovébitur in ætérnum, qui hábitat in Jerúsalem.
Montes in circúitu ejus: † et Dóminus in circúitu pópuli sui, * ex hoc nunc et usque in sǽculum.
Quia non relínquet Dóminus virgam peccatórum super sortem justórum: * ut non exténdant justi ad iniquitátem manus suas.
Bénefac, Dómine, bonis, * et rectis corde.
Declinántes autem in obligatiónes addúcet Dóminus cum operántibus iniquitátem: * pax super Israël.
