﻿Dómine, probásti me, et cognovísti me: * tu cognovísti sessiónem meam, et resurrectiónem meam.
Intellexísti cogitatiónes meas de longe: * sémitam meam, et funículum meum investigásti.
Et omnes vias meas prævidísti: * quia non est sermo in lingua mea.
Ecce, Dómine, tu cognovísti ómnia novíssima, et antíqua: * tu formásti me, et posuísti super me manum tuam.
Mirábilis facta est sciéntia tua ex me: * confortáta est, et non pótero ad eam.
Quo ibo a spíritu tuo? * et quo a fácie tua fúgiam?
Si ascéndero in cælum, tu illic es: * si descéndero in inférnum, ades.
Si súmpsero pennas meas dilúculo, * et habitávero in extrémis maris.
Etenim illuc manus tua dedúcet me: * et tenébit me déxtera tua.
Et dixi: Fórsitan ténebræ conculcábunt me: * et nox illuminátio mea in delíciis meis.
Quia ténebræ non obscurabúntur a te, † et nox sicut dies illuminábitur: * sicut ténebræ ejus, ita et lumen ejus.
Quia tu possedísti renes meos: * suscepísti me de útero matris meæ.
Confitébor tibi quia terribíliter magnificátus es: † mirabília ópera tua, * et ánima mea cognóscit nimis.
Non est occultátum os meum a te, quod fecísti in occúlto: * et substántia mea in inferióribus terræ.
Imperféctum meum vidérunt óculi tui, † et in libro tuo omnes scribéntur: * dies formabúntur, et nemo in eis.
Mihi autem nimis honorificáti sunt amíci tui, Deus: * nimis confortátus est principátus eórum.
Dinumerábo eos, et super arénam multiplicabúntur: * exsurréxi, et adhuc sum tecum.
Si occíderis, Deus, peccatóres: * viri sánguinum, declináte a me.
Quia dícitis in cogitatióne: * Accípient in vanitáte civitátes tuas.
Nonne qui odérunt te, Dómine, óderam? * et super inimícos tuos tabescébam?
Perfécto ódio óderam illos: * et inimíci facti sunt mihi.
Proba me, Deus, et scito cor meum: * intérroga me, et cognósce sémitas meas.
Et vide, si via iniquitátis in me est: * et deduc me in via ætérna.
