﻿Dómine, clamávi ad te, exáudi me: * inténde voci meæ, cum clamávero ad te.
Dirigátur orátio mea sicut incénsum in conspéctu tuo: * elevátio mánuum meárum sacrifícium vespertínum.
Pone, Dómine, custódiam ori meo: * et óstium circumstántiæ lábiis meis.
Non declínes cor meum in verba malítiæ : * ad excusándas excusatiónes in peccátis.
Cum homínibus operántibus iniquitátem: * et non communicábo cum eléctis eórum.
Corrípiet me justus in misericórdia, et increpábit me: * óleum autem peccatóris non impínguet caput meum.
Quóniam adhuc et orátio mea in beneplácitis eórum: * absórpti sunt juncti petræ júdices eórum.
Audient verba mea quóniam potuérunt: * sicut crassitúdo terræ erúpta est super terram.
Dissipáta sunt ossa nostra secus inférnum: † quia ad te, Dómine, Dómine, óculi mei: * in te sperávi, non áuferas ánimam meam.
Custódi me a láqueo, quem statuérunt mihi: * et a scándalis operántium iniquitátem.
Cadent in retiáculo ejus peccatóres: * singuláriter sum ego donec tránseam.
