﻿NOVA VULGÁTA PSALTER WITH ACCENT MARKS 
Edítio týpica áltera, 1979 

PSALMUS 1 
1 Beátus vir, qui non ábiit in consílio impiórum † et in via peccatórum non stetit * et in convéntu derisórum non sedit, 
2 sed in lege Dómini volúntas eius, * et in lege eius meditátur die ac nocte. 
3 Et erit tamquam lignum plantátum secus decúrsus aquárum, * quod fructum suum dabit in témpore suo; 
et fólium eius non défluet, * et ómnia, quæcúmque fáciet, prosperabúntur. 
4 Non sic ímpii, non sic, * sed tamquam pulvis, quem próicit ventus. 
5 Ideo non consúrgent ímpii in iudício, * neque peccatóres in concílio iustórum. 
6 Quóniam novit Dóminus viam iustórum, * et iter impiórum períbit. 

PSALMUS 2 
1 Quare fremuérunt gentes, * et pópuli meditáti sunt inánia? 
2 Astitérunt reges terræ, † et príncipes convenérunt in unum * advérsus Dóminum et advérsus christum eius: 
3 « Dirumpámus víncula eórum * et proiciámus a nobis iugum ipsórum! ». 
4 Qui hábitat in cælis, irridébit eos, * Dóminus subsannábit eos. 
5 Tunc loquétur ad eos in ira sua * et in furóre suo conturbábit eos: 
6 « Ego autem constítui regem meum * super Sion, montem sanctum meum! ». 
7 Prædicábo decrétum eius. † Dóminus dixit ad me: « Fílius meus es tu; * ego hódie génui te. 
8 Póstula a me, et dabo tibi gentes hereditátem tuam * et possessiónem tuam términos terræ. 
9 Reges eos in virga férrea * et tamquam vas fíguli confrínges eos ». 
10 Et nunc, reges, intellégite; * erudímini, qui iudicátis terram. 
11 Servíte Dómino in timóre * et exsultáte ei cum tremóre. 
12 Apprehéndite disciplínam, † ne quando irascátur, et pereátis de via, * cum exárserit in brevi ira eius. 
Beáti omnes, * qui confídunt in eo. 
 
PSALMUS 3 
2 Dómine, quid multiplicáti sunt, qui tríbulant me? * Multi insúrgunt advérsum me, 
3 multi dicunt ánimæ meæ: * « Non est salus ipsi in Deo ». 
4 Tu autem, Dómine, protéctor meus es, * glória mea et exáltans caput meum. 
5 Voce mea ad Dóminum clamávi, * et exaudívit me de monte sancto suo. 
6 Ego obdormívi et soporátus sum, * exsurréxi, quia Dóminus suscépit me. 
7 Non timébo mília pópuli circumdántis me. * Exsúrge, Dómine salvum me fac, Deus meus; 
8 quóniam tu percussísti in maxíllam omnes adversántes mihi, * dentes peccatórum contrivísti. 
9 Dómini est salus, * et super pópulum tuum benedíctio tua. 
 
PSALMUS 4 
2 Cum invocárem, exaudívit me Deus iustítiæ meæ. * In tribulatióne dilatásti mihi; 
miserére mei * et exáudi oratiónem meam. 
3 Fílii hóminum, úsquequo gravi corde? * Ut quid dilígitis vanitátem et quǽritis mendácium? 
4 Et scitóte quóniam mirificávit Dóminus sanctum suum; * Dóminus exáudiet, cum clamávero ad eum. 
5 Irascímini et nolíte peccáre; † loquímini in córdibus vestris, * in cubílibus vestris et conquiéscite. 
6 Sacrificáte sacrifícium iustítiæ * et speráte in Dómino. 
7 Multi dicunt: « Quis osténdit nobis bona? ». * Leva in signum super nos lumen vultus tui, Dómine! 
8 Maiórem dedísti lætítiam in corde meo, * quam cum multiplicántur fruméntum et vinum eórum. 
9 In pace in idípsum dórmiam et requiéscam, * quóniam tu, Dómine, singuláriter in spe constituísti me. 
 
PSALMUS 5 
2 Verba mea áuribus pércipe, Dómine; * intéllege gémitum meum. 
3 Inténde voci clamóris mei, * rex meus et Deus meus. 
4 Quóniam ad te orábo, Dómine, † mane exáudies vocem meam; * mane astábo tibi et exspectábo. 
5 Quóniam non Deus volens iniquitátem tu es; † neque habitábit iuxta te malígnus, * 6 neque permanébunt iniústi ante óculos tuos. 
7 Odísti omnes, qui operántur iniquitátem, † perdes omnes, qui loquúntur mendácium; * virum sánguinum et dolósum abominábitur Dóminus. 
8 Ego autem in multitúdine misericórdiæ tuæ † introíbo in domum tuam; * adorábo ad templum sanctum tuum in timóre tuo. 
9 Dómine, deduc me in iustítia tua propter inimícos meos, * dírige in conspéctu meo viam tuam. 
10 Quóniam non est in ore eórum véritas, * cor eórum fóvea; 
sepúlcrum patens est guttur eórum, * mólliunt linguas suas. 
11 Iúdica illos, Deus; décidant a cogitatiónibus suis; † secúndum multitúdinem impietátum eórum expélle eos, * quóniam irritavérunt te, Dómine. 
12 Et omnes, qui sperant in te, læténtur, * in ætérnum exsúltent. 
Obumbrábis eis, et gloriabúntur in te, * qui díligunt nomen tuum; 
13 quóniam tu benedíces iusto, Dómine, * quasi scuto, bona voluntáte coronábis eum. 
 
PSALMUS 6
2 Dómine, ne in furóre tuo árguas me, * neque in ira tua corrípias me. 
3 Miserére mei, Dómine, quóniam infírmus sum; * sana me, Dómine, quóniam conturbáta sunt ossa mea. 
4 Et ánima mea turbáta est valde, * sed tu, Dómine, úsquequo? 
5 Convértere, Dómine, éripe ánimam meam; * salvum me fac propter misericórdiam tuam. 
6 Quóniam non est in morte, qui memor sit tui, * in inférno autem quis confitébitur tibi? 
7 Laborávi in gémitu meo, † lavábam per síngulas noctes lectum meum; * lácrimis meis stratum meum rigábam. 
8 Turbátus est a mæróre óculus meus, * inveterávi inter omnes inimícos meos. 
9 Discédite a me, omnes, qui operámini iniquitátem, * Quóniam exaudívit Dóminus vocem fletus mei. 
10 Exaudívit Dóminus deprecatiónem meam, * Dóminus oratiónem meam suscépit. 
11 Erubéscant et conturbéntur veheménter omnes inimíci mei; * convertántur et erubéscant valde velóciter. 
 
PSALMUS 7  
2 Dómine Deus meus, in te sperávi; * salvum me fac ex ómnibus persequéntibus me et líbera me, 
3 ne quando rápiat ut leo ánimam meam * discérpens, dum non est qui salvum fáciat. 
4 Dómine Deus meus, si feci istud, * si est iníquitas in mánibus meis, 
5 si réddidi retribuénti mihi mala * et exspoliávi inimícum meum dimíttens inánem, 
6 persequátur inimícus ánimam meam et comprehéndat † et concúlcet in terra vitam meam * et glóriam meam in púlverem dedúcat. 
7 Exsúrge, Dómine, in ira tua * et exaltáre contra indignatiónem inimicórum meórum 
et exsúrge, Deus meus, * in iudício, quod mandásti. 
8 Et synagóga populórum circúmdabit te, † et super hanc in altum regrédere: * 9 Dóminus iúdicat pópulos. 
Iúdica me, Dómine, secúndum iustítiam meam * et secúndum innocéntiam meam, quæ est in me. 
10 Consumátur nequítia peccatórum; † et iustum confírma: * scrutans corda et renes Deus iustus. 
11 Adiutórium meum apud Deum, * qui salvos facit rectos corde. 
12 Deus iudex iustus, * fortis, iráscens per síngulos dies. 
13 Nonne íterum gládium suum exácuit, * arcum suum teténdit et parávit illum? 
14 Et parávit sibi vasa mortis, * sagíttas suas ardéntes effécit. 
15 Ecce partúriit iniustítiam, * concépit dolórem et péperit iniquitátem; 
16 lacum apéruit et effódit eum * et íncidit in fóveam, quam fecit. 
17 Convertétur dolor eius in caput eius, * et in vérticem ipsíus iníquitas eius descéndet. 
18 Confitébor Dómino secúndum iustítiam eius * et psallam nómini Dómini Altíssimi. 
 
PSALMUS 8  
2 Dómine, Dóminus noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra, 
quóniam eleváta est magnificéntia tua * super cælos. 
3 Ex ore infántium et lactántium † perfecísti laudem propter inimícos tuos, * ut déstruas inimícum et ultórem. 
4 Quando vídeo cælos tuos, ópera digitórum tuórum, * lunam et stellas, quæ tu fundásti, 
5 quid est homo, quod memor es eius, * aut fílius hóminis, quóniam vísitas eum? 
6 Minuísti eum paulo minus ab ángelis, † glória et honóre coronásti eum * 7 et constituísti eum super ópera mánuum tuárum. 
Omnia subiecísti sub pédibus eius: † 8 oves et boves univérsas, * ínsuper et pécora campi, 
9 vólucres cæli et pisces maris, * quæcúmque perámbulant sémitas maris. 
10 Dómine, Dóminus noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra! 
 
PSALMUS 9  
2 Confitébor tibi, Dómine, in toto corde meo, * narrábo ómnia mirabília tua. 
3 Lætábor et exsultábo in te, * psallam nómini tuo, Altíssime. 
4 Cum convertúntur inimíci mei retrórsum, * infirmántur et péreunt a fácie tua. 
5 Quóniam fecísti iudícium meum et causam meam, * sedísti super thronum, qui iúdicas iustítiam. 
6 Increpásti gentes, perdidísti ímpium; * nomen eórum delésti in ætérnum et in sǽculum sǽculi. 
7 Inimíci defecérunt, solitúdines sempitérnæ factæ sunt; † et civitátes destruxísti: * périit memória eórum cum ipsis. 
8 Dóminus autem in ætérnum sedébit, * parávit in iudícium thronum suum; 
9 et ipse iudicábit orbem terræ in iustítia, * iudicábit pópulos in æquitáte. 
10 Et erit Dóminus refúgium opprésso, * refúgium in opportunitátibus, in tribulatióne. 
11 Et sperent in te, qui novérunt nomen tuum, * quóniam non dereliquísti quæréntes te, Dómine. 
12 Psállite Dómino, qui hábitat in Sion; * annuntiáte inter gentes stúdia eius. 
13 Quóniam requírens sánguinem recordátus est eórum, * non est oblítus clamórem páuperum. 
14 Miserére mei, Dómine; † vide afflictiónem meam de inimícis meis, * qui exáltas me de portis mortis, 
15 ut annúntiem omnes laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion, * exsúltem in salutári tuo. 
16 Infíxæ sunt gentes in fóvea, quam fecérunt; † in láqueo isto, quem abscondérunt, * comprehénsus est pes eórum. 
17 Manifestávit se Dóminus iudícium fáciens; * in opéribus mánuum suárum comprehénsus est peccátor. 
18 Converténtur peccatóres in inférnum, * omnes gentes, quæ obliviscúntur Deum. 
19 Quóniam non in finem oblívio erit páuperis; * exspectátio páuperum non períbit in ætérnum. 
20 Exsúrge, Dómine, non confortétur homo; * iudicéntur gentes in conspéctu tuo. 
21 Constítue, Dómine, terrórem super eos; * sciant gentes quóniam hómines sunt. 
 
PSALMUS 10 (Vg 9, 22-39) 
1 Ut quid, Dómine, stas a longe, * abscóndis te in opportunitátibus, in tribulatióne? 
2 Dum supérbit, ímpius inséquitur páuperem; * comprehendántur in consíliis, quæ cógitant. 
3 Quóniam gloriátur peccátor in desidériis ánimæ suæ, * et avárus sibi benedícit. 
4 Spernit Dóminum peccátor in arrogántia sua: * « Non requíret; non est Deus ». 
5 Hæ sunt omnes cogitatiónes eius; * prosperántur viæ illíus in omni témpore. 
Excélsa nimis iudícia tua a fácie eius; * omnes inimícos suos aspernátur. 
6 Dixit enim in corde suo: « Non movébor, * in generatiónem et generatiónem ero sine malo ». 
7 Cuius maledictióne os plenum est et frauduléntia et dolo, * sub lingua eius labor et nequítia. 
8 Sedet in insídiis ad vicos, * in occúltis intérficit innocéntem. 
9 Oculi eius in páuperem respíciunt; * insidiátur in abscóndito quasi leo in spelúnca sua. 
Insidiátur, ut rápiat páuperem; * rapit páuperem, dum áttrahit in láqueum suum. 
10 Irruit et inclínat se, et míseri cadunt * in fortitúdine brachiórum eius. 
11 Dixit enim in corde suo: « Oblítus est Deus, * avértit fáciem suam, non vidébit in finem ». 
12 Exsúrge, Dómine Deus, exálta manum tuam, * ne obliviscáris páuperum. 
13 Propter quid spernit ímpius Deum? * Dixit enim in corde suo: « Non requíres ». 
14 Vidísti: † tu labórem et dolórem consíderas, * ut tradas eos in manus tuas. 
Tibi derelíctus est pauper, * órphano tu factus es adiútor. 
15 Cóntere bráchium peccatóris et malígni; * quæres peccátum illíus et non invénies. 
16 Dóminus rex in ætérnum et in sǽculum sǽculi: * periérunt gentes de terra illíus. 
17 Desidérium páuperum exaudísti, Dómine; * confirmábis cor eórum, inténdes aurem tuam 
18 iudicáre pupíllo et húmili, * ut non appónat ultra indúcere timórem homo de terra. 
 
PSALMUS 11 (10) 
1 In Dómino confído, quómodo dícitis ánimæ meæ: * « Tránsmigra in montem sicut passer! 
2 Quóniam ecce peccatóres intendérunt arcum, † paravérunt sagíttas suas super nervum, * ut sagíttent in obscúro rectos corde. 
3 Quando fundaménta evertúntur, * iustus quid fáciat? ». 
4 Dóminus in templo sancto suo, * Dóminus, in cælo sedes eius. 
Oculi eius in páuperem respíciunt, * pálpebræ eius intérrogant fílios hóminum. 
5 Dóminus intérrogat iustum et ímpium; * qui autem díligit iniquitátem, odit ánima eius. 
6 Pluet super peccatóres carbónes ignis et sulphur; * et spíritus procellárum pars cálicis eórum. 
7 Quóniam iustus Dóminus et iustítias diléxit, * recti vidébunt vultum eius. 
 
PSALMUS 12 (11)  
2 Salvum me fac, Dómine, quóniam defécit sanctus, * quóniam deminúti sunt fidéles a fíliis hóminum. 
3 Vana locúti sunt unusquísque ad próximum suum; * in lábiis dolósis, in dúplici corde locúti sunt. 
4 Dispérdat Dóminus univérsa lábia dolósa * et linguam magníloquam. 
5 Qui dixérunt: « Lingua nostra magnificábimur, † lábia nostra a nobis sunt; * quis noster dóminus est? ». 
6 « Propter misériam ínopum et gémitum páuperum, † nunc exsúrgam, dicit Dóminus; * ponam in salutári illum, quem despíciunt ». 
7 Elóquia Dómini elóquia casta, * argéntum igne examinátum, separátum a terra, purgátum séptuplum. 
8 Tu, Dómine, servábis nos et custódies nos * a generatióne hac in ætérnum. 
In circúitu ímpii ámbulant, * cum exaltántur sordes inter fílios hóminum. 
 
PSALMUS 13 (12) 
2 Usquequo, Dómine, obliviscéris me in finem? * Usquequo avértes fáciem tuam a me? 
3 Usquequo ponam consília in ánima mea, † dolórem in corde meo per diem? * Usquequo exaltábitur inimícus meus super me? 
4 Réspice et exáudi me, Dómine Deus meus. * Illúmina óculos meos, ne quando obdórmiam in morte, 
5 ne quando dicat inimícus meus: † « Præválui advérsus eum! » * neque exsúltent, qui tríbulant me, si motus fúero. 
6 Ego autem in misericórdia tua sperávi. † Exsultábit cor meum in salutári tuo, * cantábo Dómino, qui bona tríbuit mihi. 
 
PSALMUS 14 (13) 
1 Dixit insípiens in corde suo: « Non est Deus ». † Corrúpti sunt et abominatiónes operáti sunt; * non est qui fáciat bonum. 
2 Dóminus de cælo prospéxit super fílios hóminum, * ut vidéret si est intéllegens aut requírens Deum. 
3 Omnes declinavérunt, simul corrúpti sunt; * non est qui fáciat bonum, non est usque ad unum. 
4 Nonne scient omnes, qui operántur iniquitátem, * qui dévorant plebem meam sicut escam panis? 
Dóminum non invocavérunt; † 5 illic trepidavérunt timóre, * quóniam Deus cum generatióne iusta est. 
6 Vos consílium ínopis confundétis, * Dóminus autem spes eius est. 
7 Quis dabit ex Sion salutáre Israël? † Cum convérterit Dóminus captivitátem plebis suæ, * exsultábit Iacob, et lætábitur Israël. 
 
PSALMUS 15 (14) 
1 Dómine, quis habitábit in tabernáculo tuo? * Quis requiéscet in monte sancto tuo? 
2 Qui ingréditur sine mácula et operátur iustítiam, * qui lóquitur veritátem in corde suo, 
3 qui non egit dolum in lingua sua, † nec fecit próximo suo malum * et oppróbrium non íntulit próximo suo. 
4 Ad níhilum reputátus est in conspéctu eius malígnus, * timéntes autem Dóminum gloríficat. 
Qui iurávit in detriméntum suum et non mutat, † 5 qui pecúniam suam non dedit ad usúram * et múnera super innocéntem non accépit. 
Qui facit hæc, * non movébitur in ætérnum. 
 
PSALMUS 16 (15) 
1 Consérva me, Deus, * quóniam sperávi in te.
2 Dixi Dómino: « Dóminus meus es tu, * bonum mihi non est sine te ». 
3 In sanctos, qui sunt in terra, ínclitos viros, * omnis volúntas mea in eos. 
4 Multiplicántur dolóres eórum, * qui post deos aliénos acceleravérunt. 
Non effúndam libatiónes eórum de sanguínibus * neque assúmam nómina eórum in lábiis meis. 
5 Dóminus pars hereditátis meæ et cálicis mei: * tu es qui détines sortem meam. 
6 Funes cecidérunt mihi in præcláris; * ínsuper et heréditas mea speciósa est mihi. 
7 Benedícam Dóminum, qui tríbuit mihi intelléctum; * ínsuper et in nóctibus erudiérunt me renes mei. 
8 Proponébam Dóminum in conspéctu meo semper; * quóniam a dextris est mihi, non commovébor. 
9 Propter hoc lætátum est cor meum, † et exsultavérunt præcórdia mea; * ínsuper et caro mea requiéscet in spe. 
10 Quóniam non derelínques ánimam meam in inférno, * nec dabis sanctum tuum vidére corruptiónem. 
11 Notas mihi fácies vias vitæ, † plenitúdinem lætítiæ cum vultu tuo, * delectatiónes in déxtera tua usque in finem. 
 
PSALMUS 17 (16) 
1 Exáudi, Dómine, iustítiam meam, * inténde deprecatiónem meam. 
Auribus pércipe oratiónem meam, * non in lábiis dolósis. 
2 De vultu tuo iudícium meum pródeat; * óculi tui vídeant æquitátes. 
3 Proba cor meum et vísita nocte; † igne me exámina, * et non invénies in me iniquitátem. 
4 Non transgréditur os meum ad ópera hóminum, * propter verba labiórum tuórum custodívi me a viis violénti. 
5 Rétine gressus meos in sémitis tuis, * ut non moveántur vestígia mea. 
6 Ego ad te clamávi, quóniam exáudis me, Deus; * inclína aurem tuam mihi et exáudi verba mea. 
7 Mirífica misericórdias tuas, * qui salvos facis ab insurgéntibus sperántes in déxtera tua. 
8 Custódi me ut pupíllam óculi, † sub umbra alárum tuárum prótege me * 9 a fácie impiórum, qui me afflixérunt. 
Inimíci mei in furóre circumdedérunt me, † 10 ádipem suum conclusérunt; * os eórum locútum est supérbiam. 
11 Incedéntes nunc circumdedérunt me, * óculos suos statuérunt prostérnere in terram. 
12 Aspéctus eórum quasi leónis paráti ad prædam * et sicut cátuli leónis recubántis in ábditis. 
13 Exsúrge, Dómine, prǽveni eum, supplánta eum; * éripe ánimam meam ab ímpio frámea tua, 
14 a mórtuis manu tua, Dómine, * a mórtuis, quorum defécit pórtio vitæ. 
De recónditis tuis adímpleas ventrem eórum, * Saturéntur fílii et dimíttant relíquias párvulis suis. 
15 Ego autem in iustítia vidébo fáciem tuam, * satiábor, cum evigilávero, conspéctu tuo. 
 
PSALMUS 18 (17) 
2 Díligam te, Dómine, fortitúdo mea. * 3 Dómine, firmaméntum meum et refúgium meum et liberátor meus; 
Deus meus, adiútor meus, et sperábo in eum; * protéctor meus et cornu salútis meæ et suscéptor meus. 
4 Laudábilem invocábo Dóminum, * et ab inimícis meis salvus ero. 
5 Circumdedérunt me fluctus mortis, * et torréntes Bélial conturbavérunt me; 
6 funes inférni circumdedérunt me, * præoccupavérunt me láquei mortis. 
7 In tribulatióne mea invocávi Dóminum, * et ad Deum meum clamávi; 
exaudívit de templo suo vocem meam, * et clamor meus in conspéctu eius introívit in aures eius. 
8 Commóta est et contrémuit terra; † Fundaménta móntium concússa sunt et commóta sunt, * quóniam irátus est. 
9 Ascéndit fumus de náribus eius, † et ignis de ore eius dévorans; * carbónes succénsi processérunt ab eo. 
10 Inclinávit cælos et descéndit, * et calígo sub pédibus eius. 
11 Et ascéndit super cherub et volávit, * Ferebátur super pennas ventórum. 
12 Et pósuit ténebras latíbulum suum, † in circúitu eius tabernáculum eius, * tenebrósa aqua, nubes áëris. 
13 Præ fulgóre in conspéctu eius nubes transiérunt, * grando et carbónes ignis. 
14 Et intónuit de cælo Dóminus, † et Altíssimus dedit vocem suam: * grando et carbónes ignis. 
15 Et misit sagíttas suas et dissipávit eos, * fúlgura iecit et conturbávit eos. 
16 Et apparuérunt fontes aquárum, * et reveláta sunt fundaménta orbis terrárum 
ab increpatióne tua, Dómine, * ab inspiratióne spíritus iræ tuæ. 
17 Misit de summo et accépit me * et assúmpsit me de aquis multis; 
18 erípuit me de inimícis meis fortíssimis † et ab his, qui odérunt me, * quóniam confortáti sunt super me. 
19 Oppugnavérunt me in die afflictiónis meæ, * et factus est Dóminus fulciméntum meum; 
20 et edúxit me in latitúdinem, * salvum me fecit, quóniam vóluit me.
21 Et retríbuet mihi Dóminus secúndum iustítiam meam * et secúndum puritátem mánuum meárum reddet mihi, 
22 quia custodívi vias Dómini, * nec ímpie recéssi a Deo meo. 
23 Quóniam ómnia iudícia eius in conspéctu meo, * et iustítias eius non réppuli a me; 
24 et fui immaculátus cum eo * et observávi me ab iniquitáte. 
25 Et retríbuit mihi Dóminus secúndum iustítiam meam * et secúndum puritátem mánuum meárum in conspéctu oculórum eius. 
26 Cum sancto sanctus eris * et cum viro innocénte ínnocens eris 
27 et cum elécto eléctus eris * et cum pervérso cállidus eris. 
28 Quóniam tu pópulum húmilem salvum fácies * et óculos superbórum humiliábis. 
29 Quóniam tu accéndis lucérnam meam, Dómine; * Deus meus illúminat ténebras meas. 
30 Quóniam in te aggrédiar hóstium turmas * et in Deo meo transíliam murum. 
31 Deus, impollúta via eius, † Elóquia Dómini igne examináta; * Protéctor est ómnium sperántium in se. 
32 Quóniam quis Deus præter Dóminum? * Aut quæ munítio præter Deum nostrum? 
33 Deus, qui præcínxit me virtúte * et pósuit immaculátam viam meam; 
34 qui perfécit pedes meos tamquam cervórum * et super excélsa státuit me; 
35 qui docet manus meas ad prœlium, * et tendunt arcum ǽreum bráchia mea. 
36 Et dedísti mihi scutum salútis tuæ, † et déxtera tua suscépit me, * et exaudítio tua magnificávit me. 
37 Dilatásti gressus meos subtus me, * et non sunt infirmáta vestígia mea. 
38 Persequébar inimícos meos et comprehendébam illos * et non convertébar, donec defícerent. 
39 Confringébam illos, nec póterant stare, * cadébant subtus pedes meos. 
40 Et præcinxísti me virtúte ad bellum * et supplantásti insurgéntes in me subtus me. 
41 Et inimícos meos dedísti mihi dorsum * et odiéntes me disperdidísti. 
42 Clamavérunt, nec erat qui salvos fáceret, * ad Dóminum, nec exaudívit eos. 
43 Et commínui eos ut púlverem ante fáciem venti, * ut lutum plateárum contrívi eos. 
44 Eripuísti me de contradictiónibus pópuli, * constituísti me in caput géntium. 
Pópulus, quem non cognóvi, servívit mihi, * 45 in audítu auris obœdívit mihi. 
Fílii aliéni blandíti sunt mihi, † 46 fílii aliéni inveteráti sunt, * Contremuérunt in ábditis suis. 
47 Vivit Dóminus, et benedíctus Adiútor meus, * et exaltétur Deus salútis meæ. 
48 Deus, qui das vindíctas mihi † et subdis pópulos sub me, * liberátor meus de inimícis meis iracúndis; 
49 et ab insurgéntibus in me exáltas me, * a viro iníquo éripis me. 
50 Proptérea confitébor tibi in natiónibus, Dómine, * et nómini tuo psalmum dicam, 
51 magníficans salútes regis sui † et fáciens misericórdiam christo suo, * David et sémini eius usque in sǽculum. 
 
PSALMUS 19 (18)  
2 Cæli enárrant glóriam Dei, * et ópera mánuum eius annúntiat firmaméntum. 
3 Dies diéi erúctat verbum, * et nox nocti índicat sciéntiam. 
4 Non sunt loquélæ neque sermónes, * quorum non intellegántur voces: 
5 in omnem terram exívit sonus eórum * et in fines orbis terræ verba eórum. 
6 Soli pósuit tabernáculum in eis, † et ipse, tamquam sponsus procédens de thálamo suo, * exsultávit ut gigas ad curréndam viam. 
7 A fínibus cælórum egréssio eius, † et occúrsus eius usque ad fines eórum, * nec est quod se abscóndat a calóre eius. 
8 Lex Dómini immaculáta, refíciens ánimam, * testimónium Dómini fidéle, sapiéntiam præstans párvulis. 
9 Iustítiæ Dómini rectæ, lætificántes corda, * præcéptum Dómini lúcidum, illúminans óculos. 
10 Timor Dómini mundus, pérmanens in sǽculum sǽculi; * iudícia Dómini vera, iusta ómnia simul, 
11 desiderabília super aurum et lápidem pretiósum multum, * et dulcióra super mel et favum stillántem. 
12 Etenim servus tuus erudítur in eis; * in custodiéndis illis retribútio multa. 
13 Erróres quis intéllegit? † Ab occúltis munda me, * 14 et a supérbia custódi servum tuum, ne dominétur mei, 
Tunc immaculátus ero * et emundábor a delícto máximo. 
15 Sint ut compláceant elóquia oris mei * et meditátio cordis mei in conspéctu tuo. 
Dómine, adiútor meus * et redémptor meus. 
 
PSALMUS 20 (19) 
2 Exáudiat te Dóminus in die tribulatiónis, * prótegat te nomen Dei Iacob. 
3 Mittat tibi auxílium de sancto * et de Sion tueátur te. 
4 Memor sit omnis sacrifícii tui * et holocáustum tuum pingue hábeat. 
5 Tríbuat tibi secúndum cor tuum * et omne consílium tuum adímpleat. 
6 Lætábimur in salutári tuo † et in nómine Dei nostri levábimus signa; * ímpleat Dóminus omnes petitiónes tuas. 
7 Nunc cognóvi quóniam salvum fecit Dóminus christum suum: † exaudívit illum de cælo sancto suo, * in virtútibus salútis déxteræ eius. 
8 Hi in cúrribus, et hi in equis, * nos autem nomen Dómini Dei nostri invocávimus. 
9 Ipsi incurváti sunt et cecidérunt, * nos autem surréximus et erécti sumus. 
10 Dómine, salvum fac regem, * et exáudi nos in die, qua invocavérimus te. 
 
PSALMUS 21 (20)  
2 Dómine, in virtúte tua lætábitur rex * et super salutáre tuum exsultábit veheménter. 
3 Desidérium cordis eius tribuísti ei * et voluntátem labiórum eius non denegásti. 
4 Quóniam prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis; * posuísti in cápite eius corónam de auro puríssimo. 
5 Vitam pétiit a te, et tribuísti ei, * longitúdinem diérum in sǽculum et in sǽculum sǽculi. 
6 Magna est glória eius in salutári tuo, * magnificéntiam et decórem impónes super eum; 
7 quóniam pones eum benedictiónem in sǽculum sǽculi, * lætificábis eum in gáudio ante vultum tuum. 
8 Quóniam rex sperat in Dómino * et in misericórdia Altíssimi non commovébitur. 
9 Invéniet manus tua omnes inimícos tuos, * déxtera tua invéniet, qui te odérunt. 
10 Pones eos ut clíbanum ignis in témpore vultus tui: * Dóminus in ira sua deglútiet eos, et devorábit eos ignis. 
11 Fructum eórum de terra perdes * et semen eórum de fíliis hóminum. 
12 Quóniam intendérunt in te mala, * cogitavérunt consília: nihil potuérunt. 
13 Quóniam pones eos dorsum, * arcus tuos tendes in vultum eórum. 
14 Exaltáre, Dómine, in virtúte tua; * cantábimus et psallémus virtútes tuas. 
 
PSALMUS 22 (21)  
2 Deus, Deus meus, quare me dereliquísti? * Longe a salúte mea verba rugítus mei. 
3 Deus meus, clamo per diem, et non exáudis, * et nocte, et non est réquies mihi. 
4 Tu autem sanctus es, * qui hábitas in láudibus Israël. 
5 In te speravérunt patres nostri, * speravérunt, et liberásti eos; 
6 ad te clamavérunt et salvi facti sunt, * in te speravérunt et non sunt confúsi. 
7 Ego autem sum vermis et non homo, * oppróbrium hóminum et abiéctio plebis. 
8 Omnes vidéntes me derisérunt me; * torquéntes lábia movérunt caput: 
9 « Sperávit in Dómino: erípiat eum, * salvum fáciat eum, quóniam vult eum ». 
10 Quóniam tu es qui extraxísti me de ventre, * spes mea ad úbera matris meæ. 
11 In te proíectus sum ex útero, * de ventre matris meæ Deus meus es tu. 
12 Ne longe fias a me, † quóniam tribulátio próxima est, * quóniam non est qui ádiuvet. 
13 Circumdedérunt me vítuli multi, * tauri Basan obsedérunt me. 
14 Aperuérunt super me os suum * sicut leo rápiens et rúgiens. 
15 Sicut aqua effúsus sum, * et dissolúta sunt ómnia ossa mea. 
Factum est cor meum tamquam cera * liquéscens in médio ventris mei. 
16 Aruit tamquam testa palátum meum, † et lingua mea adhǽsit fáucibus meis, * et in púlverem mortis deduxísti me. 
17 Quóniam circumdedérunt me canes multi, * concílium malignántium obsédit me. 
Fodérunt manus meas et pedes meos, * 18 et dinumerávi ómnia ossa mea. 
Ipsi vero consíderavérunt et inspexérunt me; † 19 divisérunt sibi vestiménta mea * et super vestem meam misérunt sortem. 
20 Tu autem, Dómine, ne elongáveris, * fortitúdo mea, ad adiuvándum me festína. 
21 Erue a frámea ánimam meam * et de manu canis únicam meam. 
22 Salva me ex ore leónis * et a córnibus unicórnium humilitátem meam. 
23 Narrábo nomen tuum frátribus meis, * in médio ecclésiæ laudábo te. 
24 Qui timétis Dóminum, laudáte eum, * univérsum semen Iacob, glorificáte eum. 
Métuat eum omne semen Israël, * 25 quóniam non sprevit neque despéxit afflictiónem páuperis 
nec avértit fáciem suam ab eo * et, cum clamáret ad eum, exaudívit. 
26 Apud te laus mea in ecclésia magna; * vota mea reddam in conspéctu timéntium eum. 
27 Edent páuperes et saturabúntur; † et laudábunt Dóminum, qui requírunt eum: * « Vivant corda eórum in sǽculum sǽculi! ». 
28 Reminiscéntur et converténtur ad Dóminum univérsi fines terræ, * et adorábunt in conspéctu eius univérsæ famíliæ géntium. 
29 Quóniam Dómini est regnum, * et ipse dominábitur géntium. 
30 Ipsum solum adorábunt omnes, qui dórmiunt in terra; * in conspéctu eius prócident omnes, qui descéndunt in púlverem. 
Anima autem mea illi vivet, * 31 et semen meum sérviet ipsi. 
Narrábitur de Dómino generatióni ventúræ; † 32 et annuntiábunt iustítiam eius pópulo, qui nascétur: * « Hæc fecit Dóminus! ». 
 
PSALMUS 23 (22) 
1 Dóminus pascit me, et nihil mihi déerit: * 2 in páscuis viréntibus me collocávit, 
super aquas quiétis edúxit me, * 3 ánimam meam refécit. 
Dedúxit me super sémitas iustítiæ * propter nomen suum. 
4 Nam et si ambulávero in valle umbræ mortis, non timébo mala, * quóniam tu mecum es. 
Virga tua et báculus tuus, * ipsa me consoláta sunt. 
5 Parásti in conspéctu meo mensam * advérsus eos, qui tríbulant me; 
impinguásti in óleo caput meum, * et calix meus redúndat. 
6 Etenim benígnitas et misericórdia subsequéntur me * ómnibus diébus vitæ meæ, 
et inhabitábo in domo Dómini * in longitúdinem diérum. 
 
PSALMUS 24 (23) 
1 Dómini est terra, et plenitúdo eius, * orbis terrárum, et qui hábitant in eo. 
2 Quia ipse super mária fundávit eum * et super flúmina firmávit eum.  
3 Quis ascéndet in montem Dómini, * aut quis stabit in loco sancto eius? 
4 Innocens mánibus et mundo corde, † qui non levávit ad vana ánimam suam, * nec iurávit in dolum. 
5 Hic accípiet benedictiónem a Dómino * et iustificatiónem a Deo salutári suo. 
6 Hæc est generátio quæréntium eum, * quæréntium fáciem Dei Iacob. 
7 Attóllite, portæ, cápita vestra, † et elevámini, portæ æternáles, * et introíbit rex glóriæ. 
8 Quis est iste rex glóriæ? * Dóminus fortis et potens, Dóminus potens in prœlio. 
9 Attóllite, portæ, cápita vestra, † et elevámini, portæ æternáles, * et introíbit rex glóriæ. 
10 Quis est iste rex glóriæ? * Dóminus virtútum ipse est rex glóriæ. 
 
PSALMUS 25 (24) 
1 Ad te, Dómine, levávi ánimam meam, * 2 Deus meus, in te confído; non erubéscam. 
Neque exsúltent super me inimíci mei, * 3 étenim univérsi, qui sústinent te, non confundéntur. 
Confundántur infidéliter agéntes * propter vanitátem. 
4 Vias tuas, Dómine, demónstra mihi * et sémitas tuas édoce me. 
5 Dírige me in veritáte tua et doce me, † quia tu es Deus salútis meæ, * et te sustínui tota die. 
6 Reminíscere miseratiónum tuárum, Dómine, * et misericordiárum tuárum, quóniam a sǽculo sunt. 
7 Peccáta iuventútis meæ et delícta mea ne memíneris; † secúndum misericórdiam tuam meménto mei tu, * propter bonitátem tuam, Dómine. 
8 Dulcis et rectus Dóminus, * propter hoc peccatóres viam docébit; 
9 díriget mansuétos in iudício, * docébit mites vias suas. 
10 Univérsæ viæ Dómini misericórdia et véritas * custodiéntibus testaméntum eius et testimónia eius. 
11 Propter nomen tuum, Dómine, propitiáberis peccáto meo: * multum est enim. 
12 Quis est homo, qui timet Dóminum? * Docébit eum viam, quam éligat. 
13 Anima eius in bonis demorábitur, * et semen eius hereditábit terram. 
14 Familiáriter aget Dóminus cum timéntibus eum, * ut testaméntum suum maniféstet illis. 
15 Oculi mei semper ad Dóminum, * quóniam ipse evéllet de láqueo pedes meos. 
16 Réspice in me et miserére mei, * quia únicus et pauper sum ego. 
17 Diláta angústias cordis mei * et de necessitátibus meis érue me. 
18 Vide humilitátem meam et labórem meum * et dimítte univérsa delícta mea. 
19 Réspice inimícos meos, quóniam multiplicáti sunt, * et ódio crudéli odérunt me. 
20 Custódi ánimam meam et érue me; * non erubéscam, quóniam sperávi in te. 
21 Innocéntia et ǽquitas custódiant me, * quia sustínui te. 
22 Líbera, Deus, Israël * ex ómnibus tribulatiónibus suis. 
 
PSALMUS 26 (25) 
1 Iúdica me, Dómine, quóniam ego in innocéntia mea ingréssus sum * et in Dómino sperans non infirmábor. 
2 Proba me, Dómine, et tenta me; * ure renes meos et cor meum.  
3 Quóniam misericórdia tua ante óculos meos est, * et ambulávi in veritáte tua. 
4 Non sedi cum viris vanitátis * et cum occúlte agéntibus non introíbo. 
5 Odívi ecclésiam malignántium * et cum ímpiis non sedébo. 
6 Lavábo in innocéntia manus meas * et circúmdabo altáre tuum, Dómine, 
7 ut audítas fáciam voces laudis * et enárrem univérsa mirabília tua. 
8 Dómine, diléxi habitáculum domus tuæ * et locum habitatiónis glóriæ tuæ. 
9 Ne cólligas cum ímpiis ánimam meam * et cum viris sánguinum vitam meam, 
10 in quorum mánibus iniquitátes sunt, * déxtera eórum repléta est munéribus. 
11 Ego autem in innocéntia mea ingréssus sum, * rédime me et miserére mei. 
12 Pes meus stetit in dirécto, * in ecclésiis benedícam Dómino. 
 
PSALMUS 27 (26) 
1 Dóminus illuminátio mea et salus mea; * quem timébo? 
Dóminus protéctor vitæ meæ; * a quo trepidábo? 
2 Dum apprópiant super me nocéntes, * ut edant carnes meas; 
qui tríbulant me et inimíci mei, * ipsi infirmáti sunt et cecidérunt. 
3 Si consístant advérsum me castra, * non timébit cor meum; 
si exsúrgat advérsum me prœlium, * in hoc ego sperábo. 
4 Unum pétii a Dómino, hoc requíram: * ut inhábitem in domo Dómini ómnibus diébus vitæ meæ, 
ut vídeam voluptátem Dómini * et vísitem templum eius. 
5 Quóniam occultábit me in tentório suo in die malórum. † Abscóndet me in abscóndito tabernáculi sui, * in petra exaltábit me. 
6 Et nunc exaltátur caput meum * super inimícos meos in circúitu meo. 
Immolábo in tabernáculo eius hóstias vociferatiónis, * cantábo et psalmum dicam Dómino. 
7 Exáudi, Dómine, vocem meam, qua clamávi, * miserére mei et exáudi me. 
8 De te dixit cor meum: † « Exquírite fáciem meam! ». * Fáciem tuam, Dómine, exquíram. 
9 Ne avértas fáciem tuam a me, * ne declínes in ira a servo tuo. 
Adiútor meus es tu, ne me reícias, * neque derelínquas me, Deus salútis meæ. 
10 Quóniam pater meus et mater mea dereliquérunt me, * Dóminus autem assúmpsit me. 
11 Osténde mihi, Dómine, viam tuam * et dírige me in sémitam rectam propter inimícos meos. 
12 Ne tradíderis me in ánimam tribulántium me, † quóniam insurrexérunt in me testes iníqui, * et qui violéntiam spirant. 
13 Credo vidére bona Dómini * in terra vivéntium. 
14 Exspécta Dóminum, viríliter age, * et confortétur cor tuum, et sústine Dóminum. 
 
PSALMUS 28 (27) 
1 Ad te, Dómine, clamábo; * Deus meus, ne síleas a me. 
Ne quando táceas a me, * et assimilábor descendéntibus in lacum. 
2 Exáudi vocem deprecatiónis meæ, dum clamo ad te, * dum extóllo manus meas ad templum sanctum tuum. 
3 Ne simul trahas me cum peccatóribus * et cum operántibus iniquitátem. 
Qui loquúntur pacem cum próximo suo, * mala autem in córdibus eórum. 
4 Da illis secúndum ópera eórum * et secúndum nequítiam adinventiónum ipsórum. 
Secúndum opus mánuum eórum tríbue illis, * redde retributiónem eórum ipsis. 
5 Quóniam non intellexérunt ópera Dómini † et opus mánuum eius, * déstruet illos et non ædificábit eos. 
6 Benedíctus Dóminus, † quóniam exaudívit vocem deprecatiónis meæ; * 7 Dóminus adiútor meus et protéctor meus, 
in ipso sperávit cor meum, et adiútus sum, † et exsultávit cor meum, * et in cántico meo confitébor ei. 
8 Dóminus fortitúdo plebi suæ * et refúgium salvatiónum christi sui est. 
9 Salvum fac pópulum tuum et bénedic hereditáti tuæ * et pasce eos et extólle illos usque in ætérnum. 
 
PSALMUS 29 (28) 
1 Afférte Dómino, fílii Dei, * afférte Dómino glóriam et poténtiam, 
2 afférte Dómino glóriam nóminis eius, * adoráte Dóminum in splendóre sancto. 
3 Vox Dómini super aquas; † Deus maiestátis intónuit, * Dóminus super aquas multas. 
4 Vox Dómini in virtúte, * vox Dómini in magnificéntia. 
5 Vox Dómini confringéntis cedros; * et confrínget Dóminus cedros Líbani. 
6 Et saltáre fáciet, tamquam vítulum, Líbanum, * et Sárion, quemádmodum fílium unicórnium.  
7 Vox Dómini intercidéntis flammam ignis, † 8 vox Dómini concutiéntis desértum, * et concútiet Dóminus desértum Cades. 
9 Vox Dómini properántis partum cervárum, † et denudábit condénsa; * et in templo eius omnes dicent glóriam. 
10 Dóminus super dilúvium hábitat, * et sedébit Dóminus rex in ætérnum. 
11 Dóminus virtútem pópulo suo dabit, * Dóminus benedícet pópulo suo in pace. 
 
PSALMUS 30 (29) 
2 Exaltábo te, Dómine, quóniam extraxísti me * nec delectásti inimícos meos super me. 
3 Dómine Deus meus, clamávi ad te, * et sanásti me. 
4 Dómine, eduxísti ab inférno ánimam meam, * vivificásti me, ut non descénderem in lacum. 
5 Psállite Dómino, sancti eius, * et confitémini memóriæ sanctitátis eius, 
6 quóniam ad moméntum indignátio eius * et per vitam volúntas eius. 
Ad vésperum demorátur fletus, * ad matutínum lætítia. 
7 Ego autem dixi in securitáte mea: * « Non movébor in ætérnum ». 
8 Dómine, in voluntáte tua * præstitísti decóri meo virtútem; 
avertísti fáciem tuam a me, * et factus sum conturbátus. 
9 Ad te, Dómine, clamábam * et ad Deum meum deprecábar. 
10 Quæ utílitas in sánguine meo, * dum descéndo in corruptiónem? 
Numquid confitébitur tibi pulvis * aut annuntiábit veritátem tuam? 
11 Audívit Dóminus et misértus est mei, * Dóminus factus est adiútor meus. 
12 Convertísti planctum meum in choros mihi, * conscidísti saccum meum et accinxísti me lætítia, 
13 ut cantet tibi glória mea et non táceat. * Dómine Deus meus, in ætérnum confitébor tibi. 
 
PSALMUS 31 (30) 
2 In te, Dómine, sperávi, non confúndar in ætérnum; * in iustítia tua líbera me. 
3 Inclína ad me aurem tuam, * accélera, ut éruas me. 
Esto mihi in rupem præsídii et in domum munítam, * ut salvum me fácias. 
4 Quóniam fortitúdo mea et refúgium meum es tu * et propter nomen tuum dedúces me et pasces me. 
5 Edúces me de láqueo, quem abscondérunt mihi, * quóniam tu es fortitúdo mea. 
6 In manus tuas comméndo spíritum meum; * redemísti me, Dómine, Deus veritátis. 
7 Odísti observántes vanitátes supervácuas, * ego autem in Dómino sperávi. 
8 Exsultábo et lætábor in misericórdia tua, * quóniam respexísti humilitátem meam; 
agnovísti necessitátes ánimæ meæ † 9 nec conclusísti me in mánibus inimíci; * statuísti in loco spatióso pedes meos. 
10 Miserére mei, Dómine, quóniam tríbulor; † conturbátus est in mæróre óculus meus, * ánima mea et venter meus. 
11 Quóniam defécit in dolóre vita mea * et anni mei in gemítibus; 
infirmáta est in paupertáte virtus mea, * et ossa mea contabuérunt. 
12 Apud omnes inimícos meos factus sum oppróbrium † et vicínis meis valde et timor notis meis: * qui vidébant me foras, fugiébant a me. 
13 Oblivióni a corde datus sum tamquam mórtuus; * factus sum tamquam vas pérditum. 
14 Quóniam audívi vituperatiónem multórum: * horror in circúitu; 
in eo dum convenírent simul advérsum me, * auférre ánimam meam consiliáti sunt. 
15 Ego autem in te sperávi, Dómine; † dixi: « Deus meus es tu, * 16 in mánibus tuis sortes meæ ». 
Eripe me de manu inimicórum meórum * et a persequéntibus me; 
17 illústra fáciem tuam super servum tuum, * salvum me fac in misericórdia tua. 
18 Dómine, non confúndar, quóniam invocávi te; * erubéscant ímpii et obmutéscant in inférno. 
19 Muta fiant lábia dolósa, † quæ loquúntur advérsus iustum protérva * in supérbia et in abusióne. 
20 Quam magna multitúdo dulcédinis tuæ, Dómine, * quam abscondísti timéntibus te. 
Perfecísti eis, qui sperant in te, * in conspéctu filiórum hóminum. 
21 Abscóndes eos in abscóndito faciéi tuæ * a conturbatióne hóminum; 
próteges eos in tabernáculo * a contradictióne linguárum. 
22 Benedíctus Dóminus, * quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi in civitáte muníta. 
23 Ego autem dixi in trepidatióne mea: * « Præcísus sum a conspéctu oculórum tuórum ». 
Verúmtamen exaudísti vocem oratiónis meæ, * dum clamárem ad te. 
24 Dilígite Dóminum, omnes sancti eius: † fidéles consérvat Dóminus * et retríbuit abundánter faciéntibus supérbiam. 
25 Viríliter ágite, et confortétur cor vestrum, * omnes, qui sperátis in Dómino. 
 
PSALMUS 32 (31) 
1 Beátus, cui remíssa est iníquitas, * et obtéctum est peccátum. 
2 Beátus vir, cui non imputávit Dóminus delíctum, * nec est in spíritu eius dolus. 
3 Quóniam tácui, inveteravérunt ossa mea, * dum rugírem tota die. 
4 Quóniam die ac nocte graváta est super me manus tua, * immutátus est vigor meus in ardóribus æstátis. 
5 Peccátum meum cógnitum tibi feci, * et delíctum meum non abscóndi. 
Dixi: « Confitébor advérsum me iniquitátem meam Dómino ». * Et tu remisísti impietátem peccáti mei. 
6 Propter hoc orábit ad te omnis sanctus * in témpore opportúno. 
Et in dilúvio aquárum multárum * ad eum non approximábunt. 
7 Tu es refúgium meum, a tribulatióne conservábis me; * exsultatiónibus salútis circúmdabis me. 
8 Intelléctum tibi dabo et ínstruam te in via, qua gradiéris; * firmábo super te óculos meos. 
9 Nolíte fíeri sicut equus et mulus, * quibus non est intelléctus; 
in camo et freno si accédis ad constringéndum, * non appróximant ad te. 
10 Multi dolóres ímpii, * sperántem autem in Dómino misericórdia circúmdabit. 
11 Lætámini in Dómino et exsultáte, iusti; * et gloriámini, omnes recti corde. 
 
PSALMUS 33 (32) 
1 Exsultáte, iusti, in Dómino; * rectos decet collaudátio. 
2 Confitémini Dómino in cíthara, * in psaltério decem chordárum psállite illi. 
3 Cantáte ei cánticum novum, * bene psállite ei in vociferatióne, 
4 quia rectum est verbum Dómini, * et ómnia ópera eius in fide. 
5 Díligit iustítiam et iudícium; * misericórdia Dómini plena est terra. 
6 Verbo Dómini cæli facti sunt, * et spíritu oris eius omnis virtus eórum. 
7 Cóngregans sicut in utre aquas maris, * ponens in thesáuris abýssos. 
8 Tímeat Dóminum omnis terra, * a fácie autem eius formídent omnes inhabitántes orbem. 
9 Quóniam ipse dixit, et facta sunt, * ipse mandávit, et creáta sunt. 
10 Dóminus díssipat consília géntium, * írritas facit cogitatiónes populórum. 
11 Consílium autem Dómini in ætérnum manet, * cogitatiónes cordis eius in generatióne et generatiónem. 
12 Beáta gens, cui Dóminus est Deus, * pópulus, quem elégit in hereditátem sibi. 
13 De cælo respéxit Dóminus, * vidit omnes fílios hóminum. 
14 De loco habitáculi sui respéxit * super omnes, qui hábitant terram, 
15 qui finxit singillátim corda eórum, * qui intéllegit ómnia ópera eórum. 
16 Non salvátur rex per multam virtútem, * et gigas non liberábitur in multitúdine virtútis suæ. 
17 Fallax equus ad salútem, * in abundántia autem virtútis suæ non salvábit. 
18 Ecce óculi Dómini super metuéntes eum, * in eos, qui sperant super misericórdia eius, 
19 ut éruat a morte ánimas eórum * et alat eos in fame. 
20 Anima nostra sústinet Dóminum, * quóniam adiútor et protéctor noster est; 
21 quia in eo lætábitur cor nostrum, * et in nómine sancto eius sperávimus. 
22 Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, * quemádmodum sperávimus in te. 
 
PSALMUS 34 (33)  
2 Benedícam Dóminum in omni témpore, * semper laus eius in ore meo. 
3 In Dómino gloriábitur ánima mea, * áudiant mansuéti et læténtur. 
4 Magnificáte Dóminum mecum, * et exaltémus nomen eius in idípsum. 
5 Exquisívi Dóminum, et exaudívit me * et ex ómnibus terróribus meis erípuit me. 
6 Respícite ad eum, et illuminámini, * et fácies vestræ non confundéntur. 
7 Iste pauper clamávit, † et Dóminus exaudívit eum * et de ómnibus tribulatiónibus eius salvávit eum. 
8 Vallábit ángelus Dómini in circúitu timéntes eum * et erípiet eos. 
9 Gustáte et vidéte quóniam suávis est Dóminus; * beátus vir, qui sperat in eo. 
10 Timéte Dóminum, sancti eius, * quóniam non est inópia timéntibus eum. 
11 Dívites eguérunt et esuriérunt, * inquiréntes autem Dóminum non defícient omni bono. 
12 Veníte, fílii, audíte me: * timórem Dómini docébo vos. 
13 Quis est homo, qui vult vitam, * díligit dies, ut vídeat bonum?  
14 Próhibe linguam tuam a malo, * et lábia tua, ne loquántur dolum. 
15 Divérte a malo et fac bonum, * inquíre pacem et perséquere eam. 
16 Oculi Dómini super iustos, * et aures eius in clamórem eórum. 
17 Vultus autem Dómini super faciéntes mala, * ut perdat de terra memóriam eórum. 
18 Clamavérunt, et Dóminus exaudívit * et ex ómnibus tribulatiónibus eórum liberávit eos. 
19 Iuxta est Dóminus iis, qui contríto sunt corde, * et confráctos spíritu salvábit. 
20 Multæ tribulatiónes iustórum, * et de ómnibus his liberábit eos Dóminus. 
21 Custódit ómnia ossa eórum, * unum ex his non conterétur. 
22 Interfíciet peccatórem malítia, * et, qui odérunt iustum, puniéntur. 
23 Rédimet Dóminus ánimas servórum suórum, * et non puniéntur omnes, qui sperant in eo. 
 
PSALMUS 35 (34) 
1 Iúdica, Dómine, iudicántes me; * impúgna impugnántes me. 
2 Apprehénde clípeum et scutum * et exsúrge in adiutórium mihi. 
3 Effúnde frámeam et secúrim † advérsus eos, qui persequúntur me. * Dic ánimæ meæ: « Salus tua ego sum ». 
4 Confundántur et revereántur * quæréntes ánimam meam; 
avertántur retrórsum et confundántur * cogitántes mihi mala. 
5 Fiant tamquam pulvis ante ventum, * et ángelus Dómini impéllens eos; 
6 fiat via illórum ténebræ et lúbricum, * et ángelus Dómini pérsequens eos. 
7 Quóniam gratis abscondérunt mihi láqueum suum, * gratis fodérunt fóveam ánimæ meæ. 
8 Véniat illi calámitas, quam ignórat, † et cáptio, quam abscóndit, apprehéndat eum, * et in eándem calamitátem ipse cadat. 
9 Anima autem mea exsultábit in Dómino, * et delectábitur super salutári suo. 
10 Omnia ossa mea dicent: * « Dómine, quis símilis tibi? 
Erípiens ínopem de manu fortiórum eius, * egénum et páuperem a diripiéntibus eum ». 
11 Surgéntes testes iníqui, * quæ ignorábam, interrogábant me; 
12 retribuébant mihi mala pro bonis, * desolátio est ánimæ meæ. 
13 Ego autem, cum infirmaréntur, * induébar cilício, 
humiliábam in ieiúnio ánimam meam, * et orátio mea in sinu meo convertebátur. 
14 Quasi pro próximo et quasi pro fratre meo ambulábam, * quasi lugens matrem contristátus incurvábar. 
15 Cum autem vacillárem, lætáti sunt et convenérunt; * convenérunt contra me percutiéntes, et ignorávi. 
16 Diripuérunt et non desistébant; † tentavérunt me, subsannavérunt me subsannatióne, * frenduérunt super me déntibus suis. 
17 Dómine, quámdiu aspícies? † Restítue ánimam meam a malignitáte eórum, * a leónibus únicam meam. 
18 Confitébor tibi in ecclésia magna, * in pópulo multo laudábo te. 
19 Non supergáudeant mihi inimíci mei mendáces, * qui odérunt me gratis et ánnuunt óculis. 
20 Etenim non pacífice loquebántur * et contra mansuétos terræ dolos cogitábant. 
21 Et dilatavérunt super me os suum; * dixérunt: « Euge, euge, vidérunt óculi nostri ».  
22 Vidísti, Dómine, ne síleas; * Dómine, ne discédas a me. 
23 Exsúrge et evígila ad iudícium meum, * Deus meus et Dóminus meus, ad causam meam. 
24 Iúdica me secúndum iustítiam tuam, Dómine Deus meus, * et non supergáudeant mihi. 
25 Non dicant in córdibus suis: « Euge ánimæ nostræ »; * nec dicant: « Devorávimus eum ». 
26 Erubéscant et revereántur simul, * qui gratulántur malis meis; 
induántur confusióne et reveréntia, * qui magna loquúntur super me 
27 Exsúltent et læténtur, qui volunt iustítiam meam, * et dicant semper: « Magnificétur Dóminus, qui vult pacem servi sui ». 
28 Et lingua mea meditábitur iustítiam tuam, * tota die laudem tuam. 
 
PSALMUS 36 (35) 
2 Susúrrat iníquitas ad ímpium in médio cordis eius; * non est timor Dei ante óculos eius. 
3 Quóniam blandítur ipsi in conspéctu eius, * ut non invéniat iniquitátem suam et óderit. 
4 Verba oris eius iníquitas et dolus, * désiit intellégere, ut bene ágeret. 
5 Iniquitátem meditátus est in cubíli suo, † ástitit omni viæ non bonæ, * malítiam autem non odívit. 
6 Dómine, in cælo misericórdia tua * et véritas tua usque ad nubes; 
7 iustítia tua sicut montes Dei, † iudícia tua abýssus multa: * hómines et iuménta salvábis, Dómine. 
8 Quam pretiósa misericórdia tua, Deus! * Fílii autem hóminum in tégmine alárum tuárum sperábunt; 
9 inebriabúntur ab ubertáte domus tuæ, * et torrénte voluptátis tuæ potábis eos. 
10 Quóniam apud te est fons vitæ, * et in lúmine tuo vidébimus lumen. 
11 Præténde misericórdiam tuam sciéntibus te * et iustítiam tuam his, qui recto sunt corde. 
12 Non véniat mihi pes supérbiæ, * et manus peccatóris non móveat me. 
13 Ibi cecidérunt, qui operántur iniquitátem, * expúlsi sunt nec potuérunt stare. 
 
PSALMUS 37 (36) 
1 Noli æmulári in malignántibus * neque zeláveris faciéntes iniquitátem, 
2 quóniam tamquam fenum velóciter aréscent * et quemádmodum herba virens décident. 
3 Spera in Dómino et fac bonitátem, * et inhabitábis terram et pascéris in fide. 
4 Delectáre in Dómino, * et dabit tibi petitiónes cordis tui. 
5 Commítte Dómino viam tuam et spera in eo, * et ipse fáciet; 
6 et edúcet quasi lumen iustítiam tuam * et iudícium tuum tamquam merídiem. 
7 Quiésce in Dómino et exspécta eum; † noli æmulári in eo, qui prosperátur in via sua, * in hómine, qui molítur insídias. 
8 Désine ab ira et derelínque furórem, * noli æmulári, quod vertit ad malum, 
9 quóniam qui malignántur, exterminabúntur, * sustinéntes autem Dóminum ipsi hereditábunt terram. 
10 Et adhuc pusíllum et non erit peccátor, * et quæres locum eius et non invénies. 
11 Mansuéti autem hereditábunt terram * et delectabúntur in multitúdine pacis. 
12 Insidiábitur peccátor iusto * et stridébit super eum déntibus suis. 
13 Dóminus autem irridébit eum, * quóniam próspicit quod véniet dies eius. 
14 Gládium evaginavérunt peccatóres, * intendérunt arcum suum, 
ut deíciant páuperem et ínopem, * ut trucídent recte ambulántes in via. 
15 Gládius eórum intrábit in corda ipsórum, * et arcus eórum confringétur. 
16 Mélius est módicum iusto * super divítias peccatórum multas, 
17 quóniam bráchia peccatórum conteréntur, * confírmat autem iustos Dóminus. 
18 Novit Dóminus dies immaculatórum, * et heréditas eórum in ætérnum erit. 
19 Non confundéntur in témpore malo * et in diébus famis saturabúntur. 
20 Quia peccatóres períbunt, † inimíci vero Dómini ut decor campórum defícient, * quemádmodum fumus defícient. 
21 Mutuátur peccátor et non solvet, * iustus autem miserétur et tríbuet. 
22 Quia benedícti eius hereditábunt terram, * maledícti autem eius exterminabúntur. 
23 A Dómino gressus hóminis confirmántur, * et viam eius volet. 
24 Cum cecíderit, non collidétur, * quia Dóminus susténtat manum eius. 
25 Iúnior fui et sénui † et non vidi iustum derelíctum * nec semen eius quærens panem. 
26 Tota die miserétur et cómmodat, * et semen illíus in benedictióne erit. 
27 Declína a malo et fac bonum, * et inhabitábis in sǽculum sǽculi, 
28 quia Dóminus amat iudícium * et non derelínquet sanctos suos. 
Iniústi in ætérnum disperíbunt, * et semen impiórum exterminábitur. 
29 Iusti autem hereditábunt terram * et inhabitábunt in sǽculum sǽculi super eam. 
30 Os iusti meditábitur sapiéntiam, * et lingua eius loquétur iudícium; 
31 lex Dei eius in corde ipsíus, * et non vacillábunt gressus eius. 
32 Consíderat peccátor iustum * et quærit mortificáre eum; 
33 Dóminus autem non derelínquet eum in mánibus eius * nec damnábit eum, cum iudicábitur illi. 
34 Exspécta Dóminum et custódi viam eius, † et exaltábit te, ut hereditáte cápias terram; * cum exterminabúntur peccatóres, vidébis. 
35 Vidi ímpium superexaltátum * et elevátum sicut cedrum viréntem; 
36 et transívi, et ecce non erat, * et quæsívi eum, et non est invéntus. 
37 Obsérva innocéntiam et vide æquitátem, * quóniam est postéritas hómini pacífico. 
38 Iniústi autem disperíbunt simul, * postéritas impiórum exterminábitur. 
39 Salus autem iustórum a Dómino, * et protéctor eórum in témpore tribulatiónis. 
40 Et adiuvábit eos Dóminus et liberábit eos † et éruet eos a peccatóribus et salvábit eos, * quia speravérunt in eo. 
 
PSALMUS 38 (37) 
2 Dómine, ne in furóre tuo árguas me, * neque in ira tua corrípias me, 
3 quóniam sagíttæ tuæ infíxæ sunt mihi, * et descéndit super me manus tua. 
4 Non est sánitas in carne mea a fácie indignatiónis tuæ, * non est pax óssibus meis a fácie peccatórum meórum. 
5 Quóniam iniquitátes meæ supergréssæ sunt caput meum * et sicut onus grave gravant me nimis.  
6 Putruérunt et corrúpti sunt livóres mei * a fácie insipiéntiæ meæ. 
7 Inclinátus sum et incurvátus nimis; * tota die contristátus ingrediébar. 
8 Quóniam lumbi mei impléti sunt ardóribus, * et non est sánitas in carne mea. 
9 Afflíctus sum et humiliátus sum nimis, * rugiébam a gémitu cordis mei. 
10 Dómine, ante te omne desidérium meum, * et gémitus meus a te non est abscónditus. 
11 Palpitávit cor meum, derelíquit me virtus mea, * et lumen oculórum meórum, et ipsum non est mecum. 
12 Amíci mei et próximi mei procul a plaga mea stetérunt, * et propínqui mei de longe stetérunt. 
13 Et láqueos posuérunt, qui quærébant ánimam meam; † et, qui requirébant mala mihi, locúti sunt insídias * et dolos tota die meditabántur. 
14 Ego autem tamquam surdus non audiébam * et sicut mutus non apériens os suum; 
15 et factus sum sicut homo non áudiens * et non habens in ore suo redargutiónes. 
16 Quóniam in te, Dómine, sperávi, * tu exáudies, Dómine Deus meus. 
17 Quia dixi: «Ne quando supergáudeant mihi; * dum commovéntur pedes mei, magnificántur super me ». 
18 Quóniam ego in lapsum parátus sum, * et dolor meus in conspéctu meo semper. 
19 Quóniam iniquitátem meam annuntiábo * et sollícitus sum de peccáto meo. 
20 Inimíci autem mei vivunt et confirmáti sunt, * et multiplicáti sunt, qui odérunt me iníque. 
21 Retribuéntes mala pro bonis detrahébant mihi * pro eo quod sequébar bonitátem. 
22 Ne derelínquas me, Dómine, * Deus meus, ne discésseris a me. 
23 Festína in adiutórium meum, * Dómine, salus mea. 
 
PSALMUS 39 (38) 
2 Dixi: « Custódiam vias meas, * ut non delínquam in lingua mea; 
ponam ori meo custódiam, * donec consístit peccátor advérsum me ». 
3 Tacens obmútui et sílui absque ullo bono, * et dolor meus renovátus est. 
4 Concáluit cor meum intra me, * et in meditatióne mea exársit ignis. 
5 Locútus sum in lingua mea: * « Notum fac mihi, Dómine, finem meum; 
et númerum diérum meórum quis est, * ut sciam quam brevis sit vita mea ». 
6 Ecce paucórum palmórum fecísti dies meos, * et spátium vitæ meæ tamquam níhilum ante te. 
Etenim univérsa vánitas omnis homo constitútus est. * 7 Etenim ut imágo pertránsit homo. 
Etenim vánitas est et concitátur; * thesaurízat et ignórat quis congregábit ea. 
8 Et nunc quæ est exspectátio mea, Dómine? * Spes mea apud te est. 
9 Ab ómnibus iniquitátibus meis érue me, * oppróbrium insipiénti ne ponas me. 
10 Obmútui et non apériam os meum, * quóniam tu fecísti. 
11 Amove a me plagas tuas: * ab ictu manus tuæ ego deféci. 
12 In increpatiónibus, propter iniquitátem, corripuísti hóminem, † et tabéscere fecísti, sicut tínea, desiderabília eius. * Etenim vánitas omnis homo. 
13 Exáudi oratiónem meam, Dómine, * et clamórem meum áuribus pércipe. 
Ad lácrimas meas ne obsurdéscas, † quóniam ádvena ego sum apud te, * peregrínus sicut omnes patres mei. 
14 Avértere a me, ut refrígerer, * priúsquam ábeam et non sim ámplius. 
 
PSALMUS 40 (39) 
2 Exspéctans exspectávi Dóminum, * et inténdit mihi. 
3 Et exaudívit clamórem meum * et edúxit me de lacu misériæ et de luto fæcis; 
et státuit super petram pedes meos * et firmávit gressus meos. 
4 Et immísit in os meum cánticum novum, * carmen Deo nostro. 
Vidébunt multi et timébunt * et sperábunt in Dómino. 
5 Beátus vir, qui pósuit Dóminum spem suam * et non respéxit supérbos et declinántes in mendácium. 
6 Multa fecísti tu, Dómine Deus meus, mirabília tua, † et cogitatiónes tuas pro nobis: * non est qui símilis sit tibi. 
Si nuntiáre et éloqui volúero, * multiplicabúntur super númerum. 
7 Sacrifícium et oblatiónem noluísti, * aures autem fodísti mihi. 
Holocáustum et pro peccáto non postulásti, † 8 tunc dixi: « Ecce vénio. * In volúmine libri scriptum est de me. 
9 Fácere voluntátem tuam, Deus meus, vólui; * et lex tua in præcórdiis meis ». 
10 Annuntiávi iustítiam tuam in ecclésia magna; * ecce lábia mea non prohibébo, Dómine, tu scisti. 
11 Iustítiam tuam non abscóndi in corde meo, * veritátem tuam et salutáre tuum dixi. 
Non abscóndi misericórdiam tuam * et veritátem tuam ab ecclésia magna. 
12 Tu autem, Dómine, ne prohíbeas miseratiónes tuas a me; * misericórdia tua et véritas tua semper suscípiant me, 
13 quóniam circumdedérunt me mala, quorum non est númerus; † comprehendérunt me iniquitátes meæ, * et non pótui vidére. 
Multiplicátæ sunt super capíllos cápitis mei, * et cor meum derelíquit me. 
14 Compláceat tibi, Dómine, ut éruas me; * Dómine, ad adiuvándum me festína. 
15 Confundántur et revereántur simul, * qui quærunt ánimam meam, ut áuferant eam. 
Avertántur retrórsum et erubéscant, * qui volunt mihi mala. 
16 Obstupéscant propter confusiónem suam, * qui dicunt mihi: « Euge, euge ». 
17 Exsúltent et læténtur in te omnes quæréntes te, * et dicant semper: « Magnificétur Dóminus », qui díligunt salutáre tuum. 
18 Ego autem egénus et pauper sum; * Dóminus sollícitus est mei. 
Adiútor meus et liberátor meus tu es; * Deus meus, ne tardáveris. 
 
PSALMUS 41 (40) 
2 Beátus, qui intéllegit de egéno; * in die mala liberábit eum Dóminus. 
3 Dóminus servábit eum et vivificábit eum † et beátum fáciet eum in terra * et non tradet eum in ánimam inimicórum eius. 
4 Dóminus opem feret illi super lectum dolóris eius; * univérsum stratum eius versábis in infirmitáte eius. 
5 Ego dixi: « Dómine, miserére mei; * sana ánimam meam, quia peccávi tibi ». 
6 Inimíci mei dixérunt mala mihi: * « Quando moriétur, et períbit nomen eius? ». 
7 Et si ingrediebátur, ut visitáret, vana loquebátur; † cor eius congregábat iniquitátem sibi, * egrediebátur foras et detrahébat. 
8 Simul advérsum me susurrábant omnes inimíci mei; * advérsum me cogitábant mala mihi: 
9 « Malefícium effúsum est in eo; * et, qui decúmbit, non adíciet ut resúrgat ». 
10 Sed et homo pacis meæ, in quo sperávi, * qui edébat panem meum, levávit contra me calcáneum. 
11 Tu autem, Dómine, miserére mei * et resúscita me, et retríbuam eis. 
12 In hoc cognóvi quóniam voluísti me, * quia non gaudébit inimícus meus super me; 
13 me autem propter innocéntiam suscepísti * et statuísti me in conspéctu tuo in ætérnum. 
14 Benedíctus Dóminus, Deus Israël * a sǽculo et usque in sǽculum. Fiat, fiat. 
 
PSALMUS 42 (41) 
2 Quemádmodum desíderat cervus ad fontes aquárum, * ita desíderat ánima mea ad te, Deus. 
3 Sitívit ánima mea ad Deum, Deum vivum; * quando véniam et apparébo ante fáciem Dei? 
4 Fuérunt mihi lácrimæ meæ panis die ac nocte, * dum dícitur mihi quotídie: « Ubi est Deus tuus? ». 
5 Hæc recordátus sum et effúdi in me ánimam meam; * quóniam transíbam in locum tabernáculi admirábilis usque ad domum Dei 
in voce exsultatiónis et confessiónis * multitúdinis festa celebrántis. 
6 Quare tristis es, ánima mea, * et quare conturbáris in me? 
Spera in Deo, quóniam adhuc confitébor illi, * salutáre vultus mei et Deus meus. 
7 In meípso ánima mea contristáta est; † proptérea memor ero tui * de terra Iordánis et Hermónim, de monte Misar. 
8 Abýssus abýssum ínvocat in voce cataractárum tuárum; * omnes gúrgites tui et fluctus tui super me transiérunt. 
9 In die mandávit Dóminus misericórdiam suam, † et nocte cánticum eius apud me est: * orátio ad Deum vitæ meæ. 
10 Dicam Deo: « Suscéptor meus es. † Quare oblítus es mei, * et quare contristátus incédo, dum afflígit me inimícus? ». 
11 Dum confringúntur ossa mea, † exprobravérunt mihi, qui tríbulant me, * dum dicunt mihi quotídie: « Ubi est Deus tuus? ».  
12 Quare tristis es, ánima mea, * et quare conturbáris in me?
Spera in Deo, quóniam adhuc confitébor illi, * salutáre vultus mei et Deus meus. 
 
PSALMUS 43 (42) 
1 Iúdica me, Deus, † et discérne causam meam de gente non sancta; * ab hómine iníquo et dolóso érue me. 
2 Quia tu es Deus refúgii mei; † quare me reppulísti, * et quare tristis incédo, dum afflígit me inimícus? 
3 Emítte lucem tuam et veritátem tuam; * ipsæ me dedúcant et addúcant in montem sanctum tuum et in tabernácula tua. 
4 Et introíbo ad altáre Dei, † ad Deum lætítiæ exsultatiónis meæ. * Confitébor tibi in cíthara, Deus, Deus meus. 
5 Quare tristis es, ánima mea, * et quare conturbáris in me? 
Spera in Deo, quóniam adhuc confitébor illi, * salutáre vultus mei et Deus meus. 
 
PSALMUS 44 (43) 
2 Deus, áuribus nostris audívimus; † patres nostri annuntiavérunt nobis * opus, quod operátus es in diébus eórum, in diébus antíquis. 
3 Tu manu tua gentes depulísti et plantásti illos, * afflixísti pópulos et dilatásti eos. 
4 Nec enim in gládio suo possedérunt terram, * et bráchium eórum non salvávit eos; 
sed déxtera tua et bráchium tuum et illuminátio vultus tui, * quóniam complacuísti in eis. 
5 Tu es rex meus et Deus meus, * qui mandas salútes Iacob. 
6 In te inimícos nostros proiécimus, * et in nómine tuo conculcávimus insurgéntes in nos.  
7 Non enim in arcu meo sperábo, * et gládius meus non salvábit me. 
8 Tu autem salvásti nos de affligéntibus nos, * et odiéntes nos confudísti. 
9 In Deo gloriábimur tota die * et in nómine tuo confitébimur in sǽculum. 
10 Nunc autem reppulísti et confudísti nos * et non egrediéris, Deus, cum virtútibus nostris. 
11 Convertísti nos retrórsum coram inimícis nostris, * et, qui odérunt nos, diripuérunt sibi. 
12 Dedísti nos tamquam oves ad vescéndum * et in géntibus dispersísti nos. 
13 Vendidísti pópulum tuum sine lucro, * nec dítior factus es in commutatióne eórum. 
14 Posuísti nos oppróbrium vicínis nostris, * subsannatiónem et derísum his, qui sunt in circúitu nostro. 
15 Posuísti nos similitúdinem in géntibus, * commotiónem cápitis in pópulis. 
16 Tota die verecúndia mea contra me est, * et confúsio faciéi meæ coopéruit me 
17 a voce exprobrántis et obloquéntis, * a fácie inimíci et ultóris. 
18 Hæc ómnia venérunt super nos, † nec oblíti sumus te; * et iníque non égimus in testaméntum tuum. 
19 Et non recéssit retro cor nostrum, * nec declinavérunt gressus nostri a via tua; 
20 sed humiliásti nos in loco vúlpium * et operuísti nos umbra mortis. 
21 Si oblíti fuérimus nomen Dei nostri * et si expandérimus manus nostras ad deum aliénum, 
22 nonne Deus requíret ista? * Ipse enim novit abscóndita cordis. 
23 Quóniam propter te mortificámur tota die, * æstimáti sumus sicut oves occisiónis. 
24 Evígila, quare obdórmis, Dómine? * Exsúrge et ne repéllas in finem. 
25 Quare fáciem tuam avértis, * oblivísceris inópiæ nostræ et tribulatiónis nostræ? 
26 Quóniam humiliáta est in púlvere ánima nostra, * conglutinátus est in terra venter noster. 
Exsúrge, Dómine, ádiuva nos * et rédime nos propter misericórdiam tuam. 
 
PSALMUS 45 (44) 
2 Eructávit cor meum verbum bonum, † dico ego ópera mea regi. * Lingua mea cálamus scribæ velóciter scribéntis. 
3 Speciósus forma es præ fíliis hóminum, † diffúsa est grátia in lábiis tuis, * proptérea benedíxit te Deus in ætérnum. 
4 Accíngere gládio tuo super femur tuum, potentíssime, * magnificéntia tua et ornátu tuo. 
5 Et ornátu tuo procéde, currum ascénde * propter veritátem et mansuetúdinem et iustítiam. 
Et dóceat te mirabília déxtera tua: † 6 sagíttæ tuæ acútæ – pópuli sub te cadent – * in corda inimicórum regis. 
7 Sedes tua, Deus, in sǽculum sǽculi; * sceptrum æquitátis sceptrum regni tui. 
8 Dilexísti iustítiam et odísti iniquitátem, † proptérea unxit te Deus, Deus tuus, * óleo lætítiæ præ consórtibus tuis. 
9 Myrrha et áloë et cásia ómnia vestiménta tua; * e dómibus ebúrneis chordæ deléctant te. 
10 Fíliæ regum in pretiósis tuis; * ástitit regína a dextris tuis ornáta auro ex Ophir.  
11 Audi, fília, et vide † et inclína aurem tuam * et oblivíscere pópulum tuum et domum patris tui; 
12 et concupíscet rex spéciem tuam. * Quóniam ipse est dóminus tuus, et adóra eum. 
13 Fília Tyri cum munéribus; * vultum tuum deprecabúntur dívites plebis. 
14 Gloriósa nimis fília regis intrínsecus, * textúris áureis circumamícta. 
15 In véstibus variegátis adducétur regi; * vírgines post eam, próximæ eius, afferúntur tibi. 
16 Afferúntur in lætítia et exsultatióne, * adducúntur in domum regis. 
17 Pro pátribus tuis erunt tibi fílii; * constítues eos príncipes super omnem terram. 
18 Memor ero nóminis tui * in omni generatióne et generatióne; 
proptérea pópuli confitebúntur tibi * in ætérnum et in sǽculum sǽculi. 
 
PSALMUS 46 (45) 
2 Deus est nobis refúgium et virtus, * adiutórium in tribulatiónibus invéntus est nimis. 
3 Proptérea non timébimus, dum turbábitur terra, * et transferéntur montes in cor maris. 
4 Fremant et intuméscant aquæ eius, * conturbéntur montes in elatióne eius. 
5 Flúminis rivi lætíficant civitátem Dei, * sancta tabernácula Altíssimi. 
6 Deus in médio eius, non commovébitur; * adiuvábit eam Deus mane dilúculo. 
7 Fremuérunt gentes, commóta sunt regna; * dedit vocem suam, liquefácta est terra. 
8 Dóminus virtútum nobíscum, * refúgium nobis Deus Iacob. 
9 Veníte et vidéte ópera Dómini, * quæ pósuit prodígia super terram. 
Auferet bella usque ad finem terræ, † 10 arcum cónteret et confrínget arma * et scuta combúret igne. 
11 Vacáte et vidéte quóniam ego sum Deus: * exaltábor in géntibus et exaltábor in terra. 
12 Dóminus virtútum nobíscum, * refúgium nobis Deus Iacob. 
 
PSALMUS 47 (46) 
2 Omnes gentes, pláudite mánibus, * iubiláte Deo in voce exsultatiónis, 
3 quóniam Dóminus Altíssimus, terríbilis, * rex magnus super omnem terram. 
4 Subiécit pópulos nobis * et gentes sub pédibus nostris. 
5 Elégit nobis hereditátem nostram, * glóriam Iacob, quem diléxit. 
6 Ascéndit Deus in iúbilo, * et Dóminus in voce tubæ. 
7 Psállite Deo, psállite; * psállite regi nostro, psállite. 
8 Quóniam rex omnis terræ Deus, * psállite sapiénter. 
9 Regnávit Deus super gentes, * Deus sedet super sedem sanctam suam. 
10 Príncipes populórum congregáti sunt * cum pópulo Dei Abraham, 
quóniam Dei sunt scuta terræ: * veheménter elevátus est. 
 
PSALMUS 48 (47) 
2 Magnus Dóminus et laudábilis nimis * in civitáte Dei nostri. 
3 Mons sanctus eius collis speciósus, * exsultátio univérsæ terræ. 
Mons Sion, extréma aquilónis, * cívitas regis magni. 
4 Deus in dómibus eius notus * factus est ut refúgium. 
5 Quóniam ecce reges congregáti sunt, * convenérunt in unum. 
6 Ipsi cum vidérunt, sic admiráti sunt, * conturbáti sunt, diffugérunt; 
7 illic tremor apprehéndit eos, * dolóres ut parturiéntis. 
8 In spíritu oriéntis * cónteres naves Tharsis. 
9 Sicut audívimus, sic vídimus in civitáte Dómini virtútum, † in civitáte Dei nostri; * Deus fundávit eam in ætérnum. 
10 Recogitámus, Deus, misericórdiam tuam * in médio templi tui. 
11 Secúndum nomen tuum, Deus, † sic et laus tua in fines terræ; * iustítia plena est déxtera tua. 
12 Lætétur mons Sion, † et exsúltent fíliæ Iudæ * propter iudícia tua. 
13 Circúmdate Sion et complectímini eam, * numeráte turres eius. 
14 Pónite corda vestra in virtúte eius † et percúrrite domos eius, * ut enarrétis in progénie áltera. 
15 Quóniam hic est Deus, Deus noster † in ætérnum et in sǽculum sǽculi; * ipse ducet nos in sǽcula. 
 
PSALMUS 49 (48) 
2 Audíte hæc, omnes gentes; * áuribus percípite, omnes, qui habitátis orbem: 
3 quique húmiles et viri nóbiles, * simul in unum dives et pauper! 
4 Os meum loquétur sapiéntiam, * et meditátio cordis mei prudéntiam. 
5 Inclinábo in parábolam aurem meam, * apériam in psaltério ænígma meum. 
6 Cur timébo in diébus malis, * cum iníquitas supplantántium circúmdabit me? 
7 Qui confídunt in virtúte sua * et in multitúdine divitiárum suárum gloriántur. 
8 Etenim seípsum non rédimet homo; * non dabit Deo propitiatiónem suam. 
9 Nímium est prétium redemptiónis ánimæ eius: † ad últimum defíciet, * 10 ut vivat usque in finem nec vídeat intéritum. 
11 Et vidébit sapiéntes moriéntes; † simul insípiens et stultus períbunt * et relínquent aliénis divítias suas. 
12 Sepúlcra eórum domus illórum in ætérnum; † tabernácula eórum in progéniem et progéniem, * etsi vocavérunt nomínibus suis terras suas. 
13 Et homo, cum sit in honóre, non permanébit; † comparátus est iuméntis, quæ péreunt, * et símilis factus est illis. 
14 Hæc via illórum, quorum fidúcia in semetípsis, * et finis eórum, qui cómplacent in ore suo. 
15 Sicut oves in inférno pósiti sunt, * mors depáscet eos; 
descéndent præcípites ad sepúlcrum, † et figúra eórum erit in consumptiónem: * inférnus habitáculum eórum. 
16 Verúmtamen Deus rédimet ánimam meam, * de manu ínferi vere suscípiet me. 
17 Ne timúeris, cum dives factus fúerit homo * et cum multiplicáta fúerit glória domus eius, 
18 quóniam, cum interíerit, non sumet ómnia, * neque descéndet cum eo glória eius. 
19 Cum ánimæ suæ in vita ipsíus benedíxerit: * « Laudábunt te quod benefecísti tibi », 
20 tamen introíbit ad progéniem patrum suórum, * qui in ætérnum non vidébunt lumen. 
21 Homo, cum in honóre esset, non intelléxit; † comparátus est iuméntis, quæ péreunt, * et símilis factus est illis. 
 
 
PSALMUS 50 (49) 
1 Deus deórum, Dóminus, locútus est * et vocávit terram a solis ortu usque ad occásum. 
2 Ex Sion speciósa decóre Deus illúxit, * 3 Deus noster véniet et non silébit: 
ignis consúmens est in conspéctu eius, * et in circúitu eius tempéstas válida. 
4 Advocábit cælum desúrsum * et terram discérnere pópulum suum: 
5 « Congregáte mihi sanctos meos, * qui disposuérunt testaméntum meum in sacrifício ». 
6 Et annuntiábunt cæli iustítiam eius, * quóniam Deus iudex est. 
7 « Audi, pópulus meus, et loquar, † Israël, et testificábor advérsum te: * Deus, Deus tuus, ego sum. 
8 Non in sacrifíciis tuis árguam te; * holocáusta enim tua in conspéctu meo sunt semper. 
9 Non accípiam de domo tua vítulos * neque de grégibus tuis hircos. 
10 Quóniam meæ sunt omnes feræ silvárum, * iumentórum mille in móntibus. 
11 Cognóvi ómnia volatília cæli; * et, quod movétur in agro, meum est. 
12 Si esuríero non dicam tibi; * meus est enim orbis terræ et plenitúdo eius. 
13 Numquid manducábo carnes taurórum * aut sánguinem hircórum potábo? 
14 Immola Deo sacrifícium laudis * et redde Altíssimo vota tua; 
15 et ínvoca me in die tribulatiónis: * éruam te, et honorificábis me ». 
16 Peccatóri autem dixit Deus: † « Quare tu enárras præcépta mea * et assúmis testaméntum meum in os tuum? 
17 Tu vero odísti disciplínam * et proiecísti sermónes meos retrórsum. 
18 Si vidébas furem, currébas cum eo; * et cum adúlteris erat pórtio tua. 
19 Os tuum dimittébas ad malítiam, * et lingua tua concinnábat dolos. 
20 Sedens advérsus fratrem tuum loquebáris * et advérsus fílium matris tuæ proferébas oppróbrium. 
21 Hæc fecísti, et tácui. † Existimásti quod eram tui símilis. * Arguam te et státuam illa contra fáciem tuam. 
22 Intellégite hæc, qui obliviscímini Deum, * ne quando rápiam, et non sit qui erípiat. 
23 Qui immolábit sacrifícium laudis, honorificábit me; † et, qui immaculátus est in via, * osténdam illi salutáre Dei ». 
 
PSALMUS 51 (50) 
3 Miserére mei, Deus, * secúndum misericórdiam tuam; 
et secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum * dele iniquitátem meam. 
4 Amplius lava me ab iniquitáte mea * et a peccáto meo munda me. 
5 Quóniam iniquitátem meam ego cognósco, * et peccátum meum contra me est semper. 
6 Tibi, tibi soli peccávi * et malum coram te feci, 
ut iustus inveniáris in senténtia tua * et æquus in iudício tuo. 
7 Ecce enim in iniquitáte generátus sum, * et in peccáto concépit me mater mea. 
8 Ecce enim veritátem in corde dilexísti * et in occúlto sapiéntiam manifestásti mihi. 
9 Aspérges me hyssópo, et mundábor; * lavábis me, et super nivem dealbábor. 
10 Audíre me fácies gáudium et lætítiam, * et exsultábunt ossa, quæ contrivísti. 
11 Avérte fáciem tuam a peccátis meis * et omnes iniquitátes meas dele. 
12 Cor mundum crea in me, Deus, * et spíritum firmum ínnova in viscéribus meis. 
13 Ne proícias me a fácie tua * et spíritum sanctum tuum ne áuferas a me. 
14 Redde mihi lætítiam salutáris tui * et spíritu promptíssimo confírma me. 
15 Docébo iníquos vias tuas, * et ímpii ad te converténtur. 
16 Líbera me de sanguínibus, Deus, Deus salútis meæ, * et exsultábit lingua mea iustítiam tuam. 
17 Dómine, lábia mea apéries, * et os meum annuntiábit laudem tuam. 
18 Non enim sacrifício delectáris, * holocáustum, si ófferam, non placébit. 
19 Sacrifícium Deo spíritus contribulátus, * cor contrítum et humiliátum, Deus, non despícies. 
20 Benígne fac, Dómine, in bona voluntáte tua Sion, * ut ædificéntur muri Ierúsalem. 
21 Tunc acceptábis sacrifícium iustítiæ, oblatiónes et holocáusta; * tunc impónent super altáre tuum vítulos. 
 
PSALMUS 52 (51) 
3 Quid gloriáris in malítia, * qui potens es iniquitáte? 
4 Tota die insídias cogitásti; * lingua tua sicut novácula acúta, qui facis dolum. 
5 Dilexísti malítiam super benignitátem, † mendácium magis quam loqui æquitátem. * 6 Dilexísti ómnia verba perditiónis, lingua dolósa. 
7 Proptérea Deus déstruet te in finem; † evéllet te et emigrábit te de tabernáculo * et radícem tuam de terra vivéntium. 
8 Vidébunt iusti et timébunt * et super eum ridébunt: 
9 « Ecce homo, qui non pósuit Deum refúgium suum, † sed sperávit in multitúdine divitiárum suárum * et præváluit in insídiis suis ». 
10 Ego autem sicut virens olíva in domo Dei. † Sperávi in misericórdia Dei * in ætérnum et in sǽculum sǽculi. 
11 Confitébor tibi in sǽculum, quia fecísti; † et exspectábo nomen tuum, quóniam bonum est; * in conspéctu sanctórum tuórum. 
 
PSALMUS 53 (52) 
1 Dixit insípiens in corde suo: « Non est Deus ». † 2 Corrúpti sunt et abominatiónes operáti sunt; * non est qui fáciat bonum. 
3 Deus de cælo prospéxit super fílios hóminum, * ut vídeat si est intéllegens, aut requírens Deum. 
4 Omnes declinavérunt, simul corrúpti sunt; * non est qui fáciat bonum, non est usque ad unum. 
5 Nonne scient omnes, qui operántur iniquitátem, * qui dévorant plebem meam ut cibum panis? 
Deum non invocavérunt; * 6 illic trepidavérunt timóre, et non erat timor. 
Quóniam Deus dissipávit ossa eórum, qui te obsidébant, * confúsi sunt, quóniam Deus sprevit eos.  
7 Quis dabit ex Sion salutáre Israël? † Cum convérterit Deus captivitátem plebis suæ, * exsultábit Iacob, et lætábitur Israël. 
 
PSALMUS 54 (53) 
3 Deus, in nómine tuo salvum me fac * et in virtúte tua iúdica me. 
4 Deus, exáudi oratiónem meam, * áuribus pércipe verba oris mei! 
5 Quóniam supérbi insurrexérunt advérsum me, † et fortes quæsiérunt ánimam meam * et non proposuérunt Deum ante conspéctum suum. 
6 Ecce enim Deus ádiuvat me, * et Dóminus suscéptor est ánimæ meæ. 
7 Convérte mala super inimícos meos * et in veritáte tua dispérde illos. 
8 Voluntárie sacrificábo tibi, * confitébor nómini tuo, Dómine, quóniam bonum est; 
9 quóniam ex omni tribulatióne erípuit me, * et super inimícos meos despéxit óculus meus. 
 
PSALMUS 55 (54) 
2 Auribus pércipe, Deus, oratiónem meam † et ne abscondáris a deprecatióne mea; * 3 inténde mihi et exáudi me. 
Excússus sum in meditatióne mea et conturbátus sum * 4 a voce inimíci et a tribulatióne peccatóris. 
Quóniam devolvérunt in me iniquitátem * et in ira molésti erant mihi. 
5 Cor meum torquétur intra me, * et formído mortis cécidit super me. 
6 Timor et tremor venérunt super me, * et contéxit me pavor.  
7 Et dixi: « Quis dabit mihi pennas sicut colúmbæ, * et volábo et requiéscam? 
8 Ecce elongábo fúgiens * et manébo in solitúdine. 
9 Exspectábo eum, qui salvum me fáciat * a spíritu procéllæ et tempestáte ». 
10 Díssipa, Dómine, dívide linguas eórum, * quóniam vidi violéntiam et contentiónem in civitáte. 
11 Die ac nocte circúmeunt eam super muros eius, † 12 iníquitas et labor et insídiæ in médio eius; * et non defécit de platéis eius frauduléntia et dolus. 
13 Quóniam si inimícus meus maledixísset mihi, * sustinuíssem útique; 
et si is qui óderat me, super me magnificátus fuísset, * abscondíssem me fórsitan ab eo. 
14 Tu vero, homo coæquális meus, * familiáris meus et notus meus, 
15 qui simul habúimus dulce consórtium: * in domo Dei ambulávimus in concúrsu. 
16 Véniat mors super illos, * et descéndant in inférnum vivéntes, 
quóniam nequítiæ in habitáculis eórum, * in médio eórum. 
17 Ego autem ad Deum clamábo, * et Dóminus salvábit me. 
18 Véspere et mane et merídie meditábor et ingemíscam, * et exáudiet vocem meam. 
19 Rédimet in pace ánimam meam ab his, qui impúgnant me, * quóniam in multis sunt advérsum me. 
20 Exáudiet Deus et humiliábit illos, * qui est ante sǽcula. 
Non enim est illis commutátio, * et non timuérunt Deum. 
21 Exténdit manum suam in sócios; * contaminávit fœdus suum. 
22 Lene super butýrum est os eius, * pugna autem cor illíus: 
mollíti sunt sermónes eius super óleum, * et ipsi sunt gládii destrícti.  
23 Iacta super Dóminum curam tuam, † et ipse te enútriet; * non dabit in ætérnum fluctuatiónem iusto. 
24 Tu vero, Deus, dedúces eos * in púteum intéritus. 
Viri sánguinum et dolósi non dimidiábunt dies suos; * ego autem sperábo in te, Dómine. 
 
PSALMUS 56 (55) 
2 Miserére mei, Deus, quóniam conculcávit me homo, * tota die impúgnans oppréssit me. 
3 Conculcavérunt me inimíci mei tota die, * quóniam multi pugnant advérsum me, Altíssime. 
4 In quacúmque die timébo, * ego in te sperábo. 
5 In Deo, cuius laudábo sermónem, † in Deo sperávi; * non timébo: quid fáciet nihi caro? 
6 Tota die rem meam perturbábant, * advérsum me omnes cogitatiónes eórum in malum. 
7 Concitábant iúrgia, insidiabántur, * ipsi calcáneum meum observábant. 
Sicut quæsiérunt ánimam meam, † 8 ita pro iniquitáte retríbue illis, * in ira pópulos prostérne, Deus. 
9 Peregrinatiónes meas tu numerásti: † pone lácrimas meas in utre tuo; * nonne in supputatióne tua? 
10 Tunc converténtur inimíci mei retrórsum, † in quacúmque die invocávero: * ecce cognóvi quóniam Deus meus es. 
11 In Deo, cuius laudábo sermónem, * in Dómino, cuius laudábo sermónem, 
12 in Deo sperávi, * non timébo: quid fáciet mihi homo? 
13 Super me sunt, Deus, vota tua; * reddam laudatiónes tibi, 
14 quóniam eripuísti ánimam meam de morte † et pedes meos de lapsu, * ut ámbulem coram Deo in lúmine vivéntium. 
 
PSALMUS 57 (56) 
2 Miserére mei, Deus, miserére mei, * quóniam in te cónfugit ánima mea; 
et in umbra alárum tuárum confúgiam, * donec tránseant insídiæ. 
3 Clamábo ad Deum Altíssimum, * Deum, qui benefécit mihi. 
4 Mittet de cælo et liberábit me; † dabit in oppróbrium conculcántes me. * Mittet Deus misericórdiam suam et veritátem suam. 
5 Anima mea recúmbit in médio catulórum leónum * devorántium fílios hóminum. 
Dentes eórum arma et sagíttæ * et lingua eórum gládius acútus. 
6 Exaltáre super cælos, Deus, * super omnem terram glória tua. 
7 Láqueum paravérunt pédibus meis, * et incurvávit se ánima mea; 
fodérunt ante fáciem meam fóveam, * et ipsi incidérunt in eam. 
8 Parátum cor meum, Deus, † parátum cor meum; * 9 cantábo et psalmum dicam. 
Exsúrge, glória mea; † exsúrge, psaltérium et cíthara, * excitábo auróram. 
10 Confitébor tibi in pópulis, Dómine, * et psalmum dicam tibi in natiónibus, 
11 quóniam magnificáta est usque ad cælos misericórdia tua, * et usque ad nubes véritas tua. 
12 Exaltáre super cælos, Deus, * super omnem terram glória tua. 
 
PSALMUS 58 (57) 
2 Numquid vere, poténtes, iustítiam loquímini, * recte iudicátis fílios hóminum? 
3 Etenim in corde iniquitátes operámini, * in terra violéntiam manus vestræ concínnant. 
4 Alienáti sunt peccatóres ab útero, * erravérunt a ventre, qui loquúntur falsa. 
5 Venénum illis in similitúdinem serpéntis, * sicut áspidis surdæ et obturántis aures suas, 
6 quæ non exáudiet vocem incantántium * et venéfici incantántis sapiénter. 
7 Deus, cóntere dentes eórum in ore ipsórum, * molas leónum confrínge, Dómine. 
8 Díffluant tamquam aqua decúrrens, * sicut fenum conculcátum aréscant. 
9 Sicut limax, quæ tabéscens transit, * sicut abortívum mulíeris, quod non vidit solem. 
10 Priúsquam séntiant ollæ vestræ rhamnum, * sicut vivéntes, sicut ardor iræ absórbet eos. 
11 Lætábitur iustus, cum víderit vindíctam, * pedes suos lavábit in sánguine peccatóris. 
12 Et dicet homo: « Utique est fructus iusto, * útique est Deus iúdicans eos in terra ». 
 
PSALMUS 59 (58) 
2 Eripe me de inimícis meis, Deus meus, * et ab insurgéntibus in me prótege me. 
3 Eripe me de operántibus iniquitátem * et de viris sánguinum salva me. 
4 Quia ecce insidiáti sunt ánimæ meæ, * irruérunt in me fortes. 
5 Neque delíctum neque peccátum in me est, Dómine; * sine iniquitáte mea currunt et præparántur. 
Exsúrge in occúrsum meum et vide; * 6 et tu, Dómine, Deus virtútum, Deus Israël, 
evígila ad visitándas omnes gentes; * non misereáris ómnibus, qui infidéliter operántur. 
7 Reverténtur ad vésperam et latrábunt ut canes * et circuíbunt civitátem. 
8 Ecce eructábunt ore suo, * et gládius in lábiis eórum: « Quis enim audit? ». 
9 Et tu, Dómine, deridébis eos; * subsannábis omnes gentes. 
10 Fortitúdo mea, tibi atténdam, * quia, Deus, præsídium meum es. 
11 Deus meus, misericórdia eius prævéniet me. * Deus fáciet, ut despíciam inimícos meos. 
12 Ne occídas eos, ne quando obliviscátur pópulus meus; † dispérge illos in virtúte tua * et prostérne eos, protéctor meus, Dómine. 
13 Peccátum oris eórum, sermo labiórum ipsórum, * et comprehendántur in supérbia sua. 
Propter exsecratiónem et mendácium, quod loquúntur, * 14 consúme eos in furóre, 
consúme, et non erunt; * et scient quia Deus dominábitur Iacob et fínium terræ. 
15 Reverténtur ad vésperam et latrábunt ut canes * et circuíbunt civitátem. 
16 Ipsi errábunt ad manducándum; * si vero non fúerint saturáti, murmurábunt. 
17 Ego autem cantábo fortitúdinem tuam * et exsultábo mane misericórdiam tuam, 
quia factus es præsídium meum * et refúgium meum in die tribulatiónis meæ. 
18 Fortitúdo mea, tibi psallam, † quia, Deus, præsídium meum es: * Deus meus misericórdia mea. 
 
PSALMUS 60 (59) 
3 Deus, reppulísti nos, destruxísti nos. * Irátus es. Convértere ad nos! 
4 Concussísti terram, confregísti eam; * sana contritiónes eius, quia commóta est. 
5 Ostendísti pópulo tuo dura, * potásti nos vino vertíginis. 
6 Dedísti metuéntibus te signum, * ut fúgiant a fácie arcus. 
7 Ut liberéntur dilécti tui, * salvos fac déxtera tua et exáudi nos. 
8 Deus locútus est in sancto suo: † « Lætábor et partíbor Síchimam * et convállem Succoth metíbor. 
9 Meus est Gálaad, et meus est Manásses * et Ephraim fortitúdo cápitis mei. 
Iuda sceptrum meum, * 10 Moab olla lavácri mei. 
Super Idumǽam exténdam calceaméntum meum, * super Philistǽam vociferábor ». 
11 Quis addúcet me in civitátem munítam? * Quis dedúcet me usque in Idumǽam? 
12 Nonne tu, Deus, qui reppulísti nos, * et non egrediéris, Deus, in virtútibus nostris? 
Da nobis auxílium de tribulatióne, * quia vana salus hóminis. 
13 In Deo faciémus virtútem, * et ipse conculcábit tribulántes nos. 
 
PSALMUS 61 (60) 
2 Exáudi, Deus, deprecatiónem meam, * inténde oratióni meæ. 
3 A fínibus terræ ad te clamávi, † dum anxiarétur cor meum. * In petram inaccéssam mihi deduc me! 
4 Quia factus es spes mea, * turris fortitúdinis a fácie inimíci. 
5 Inhabitábo in tabernáculo tuo in sǽcula, * prótegar in velaménto alárum tuárum, 
6 quóniam tu, Deus meus, exaudísti vota mea, * dedísti hereditátem timéntium nomen tuum. 
7 Dies super dies regis adícies, * annos eius usque in diem generatiónis et generatiónis. 
8 Sédeat in ætérnum in conspéctu Dei; * misericórdia et véritas servent eum. 
9 Sic psalmum dicam nómini tuo in sǽculum sǽculi, * ut reddam vota mea de die in diem. 
 
PSALMUS 62 (61) 
2 In Deo tantum quiésce, ánima mea, * ab ipso enim salutáre meum. 
3 Verúmtamen ipse refúgium meum et salutáre meum * præsídium meum; non movébor ámplius. 
4 Quoúsque irrúitis in hóminem, † contúnditis univérsi vos * tamquam paríetem inclinátum et macériam depúlsam? 
5 Verúmtamen de excélso suo cogitavérunt depéllere; † delectabántur mendácio. * Ore suo benedicébant et corde suo maledicébant. 
6 In Deo tantum quiésce, ánima mea, * quóniam ab ipso patiéntia mea. 
7 Verúmtamen ipse Deus meus et salutáre meum, * præsídium meum; non movébor. 
8 In Deo salutáre meum et glória mea; * Deus fortitúdinis meæ, et refúgium meum in Deo est. 
9 Speráte in eo, omnis congregátio pópuli, † effúndite coram illo corda vestra; * Deus refúgium nobis. 
10 Verúmtamen vánitas fílii Adam, * mendácium fílii hóminum. 
In statéram si conscéndant, * super fumum leves sunt omnes. 
11 Nolíte speráre in violéntia † et in rapína nolíte décipi; * divítiæ si áffluant, nolíte cor appónere. 
12 Semel locútus est Deus, * duo hæc audívi: 
quia potéstas Deo est, † 13 et tibi, Dómine, misericórdia; * quia tu reddes unicuíque iuxta ópera sua. 
 
PSALMUS 63 (62) 
2 Deus, Deus meus es tu, * ad te de luce vígilo. 
Sitívit in te ánima mea, * te desiderávit caro mea. 
In terra desérta et árida et inaquósa, † 3 sic in sancto appárui tibi, * ut vidérem virtútem tuam et glóriam tuam. 
4 Quóniam mélior est misericórdia tua super vitas, * lábia mea laudábunt te. 
5 Sic benedícam te in vita mea * et in nómine tuo levábo manus meas. 
6 Sicut ádipe et pinguédine repleátur ánima mea, * et lábiis exsultatiónis laudábit os meum. 
7 Cum memor ero tui super stratum meum, * in matutínis meditábor de te, 
8 quia fuísti adiútor meus, * et in velaménto alárum tuárum exsultábo. 
9 Adhǽsit ánima mea post te, * me suscépit déxtera tua. 
10 Ipsi vero in ruínam quæsiérunt ánimam meam, * introíbunt in inferióra terræ, 
11 tradéntur in potestátem gládii, * partes vúlpium erunt. 
12 Rex vero lætábitur in Deo; † gloriabúntur omnes, qui iurant in eo, * quia obstrúctum est os loquéntium iníqua. 
 
PSALMUS 64 (63) 
2 Exáudi, Deus, vocem meam in meditatióne mea; * a timóre inimíci custódi ánimam meam. 
3 Prótege me a convéntu malignántium, * a multitúdine operántium iniquitátem. 
4 Qui exacuérunt ut gládium linguas suas, † intendérunt sagíttas suas, venéfica verba, * 5 ut sagíttent in occúltis immaculátum. 
Súbito sagittábunt eum et non timébunt, * 6 firmavérunt sibi consílium nequam. 
Disputavérunt, ut abscónderent láqueos, * dixérunt: « Quis vidébit eos? ». 
7 Excogitavérunt iníqua, † perfecérunt excogitáta consília. * Interióra hóminis et cor eius abýssus. 
8 Et sagittávit illos Deus; † súbito factæ sunt plagæ eórum, * 9 et infirmávit eos lingua eórum. 
Caput movébunt omnes, qui vidébunt eos, * 10 et timébit omnis homo; 
et annuntiábunt ópera Dei * et facta eius intéllegent. 
11 Lætábitur iustus in Dómino et sperábit in eo, * et gloriabúntur omnes recti corde. 
 
PSALMUS 65 (64) 
2 Te decet hymnus, Deus, in Sion; * et tibi reddétur votum in Ierúsalem. 
3 Qui audis oratiónem, * ad te omnis caro véniet propter iniquitátem. 
4 Etsi prævaluérunt super nos impietátes nostræ, * tu propitiáberis eis. 
5 Beátus, quem elegísti et assumpsísti; * inhabitábit in átriis tuis. 
Replébimur bonis domus tuæ, * sanctitáte templi tui. 
6 Mirabíliter in æquitáte exáudies nos, Deus salútis nostræ, * spes ómnium fínium terræ et maris longínqui. 
7 Firmans montes in virtúte tua, * accínctus poténtia. 
8 Compéscens sónitum maris, sónitum flúctuum eius * et tumúltum populórum. 
9 Et timébunt, qui hábitant términos terræ, a signis tuis; * éxitus oriéntis et occidéntis delectábis. 
10 Visitásti terram et inebriásti eam; * multiplicásti locupletáre eam. 
Flumen Dei replétum est aquis; † parásti fruménta illórum, * quóniam ita parásti eam. 
11 Sulcos eius írrigans, glebas eius complánans; * ímbribus emóllis eam, benedícis gérmini eius. 
12 Coronásti annum benignitáte tua, * et vestígia tua stillábunt pinguédinem. 
13 Stillábunt páscua desérti, * et exsultatióne colles accingéntur. 
14 Indúta sunt óvibus prata, † et valles abundábunt fruménto; * clamábunt, étenim hymnum dicent. 
 
PSALMUS 66 (65) 
1 Iubiláte Deo, omnis terra, † 2 psalmum dícite glóriæ nóminis eius, * glorificáte laudem eius. 
3 Dícite Deo: « Quam terribília sunt ópera tua. * Præ multitúdine virtútis tuæ blandiéntur tibi inimíci tui. 
4 Omnis terra adóret te et psallat tibi, * psalmum dicat nómini tuo ». 
5 Veníte et vidéte ópera Dei, * terríbilis in adinventiónibus super fílios hóminum. 
6 Convértit mare in áridam, † et in flúmine pertransíbunt pede; * ibi lætábimur in ipso. 
7 Qui dominátur in virtúte sua in ætérnum, † óculi eius super gentes respíciunt; * rebélles non exalténtur in semetípsis. 
8 Benedícite, gentes, Deum nostrum, * et audítam fácite vocem laudis eius; 
9 qui pósuit ánimam nostram ad vitam * et non dedit in commotiónem pedes nostros. 
10 Quóniam probásti nos, Deus; * igne nos examinásti, sicut examinátur argéntum. 
11 Induxísti nos in láqueum, * posuísti tribulatiónes in dorso nostro. 
12 Imposuísti hómines super cápita nostra, † transívimus per ignem et aquam, * et eduxísti nos in refrigérium. 
13 Introíbo in domum tuam in holocáustis; * reddam tibi vota mea, 
14 quæ protulérunt lábia mea, * et locútum est os meum in tribulatióne mea. 
15 Holocáusta medulláta ófferam tibi cum incénso aríetum, * ófferam tibi boves cum hircis. 
16 Veníte, audíte, † et narrábo, omnes, qui timétis Deum, * quanta fecit ánimæ meæ. 
17 Ad ipsum ore meo clamávi * et exaltávi in lingua mea. 
18 Iniquitátem si aspéxi in corde meo, * non exáudiet Dóminus. 
19 Proptérea exaudívit Deus, * atténdit voci deprecatiónis meæ. 
20 Benedíctus Deus, qui non amóvit oratiónem meam * et misericórdiam suam a me. 
 
PSALMUS 67 (66) 
2 Deus misereátur nostri et benedícat nobis; * illúminet vultum suum super nos, 
3 ut cognoscátur in terra via tua, * in ómnibus géntibus salutáre tuum. 
4 Confiteántur tibi pópuli, Deus; * confiteántur tibi pópuli omnes. 
5 Læténtur et exsúltent gentes, † quóniam iúdicas pópulos in æquitáte * et gentes in terra dírigis. 
6 Confiteántur tibi pópuli, Deus, * confiteántur tibi pópuli omnes. 
7 Terra dedit fructum suum; * benedícat nos Deus, Deus noster, 
8 benedícat nos Deus, * et métuant eum omnes fines terræ. 
 
PSALMUS 68 (67) 
2 Exsúrgit Deus, et dissipántur inimíci eius; * et fúgiunt, qui odérunt eum, a fácie eius. 
3 Sicut dissipátur fumus, tu díssipas; † sicut fluit cera a fácie ignis, * sic péreunt peccatóres a fácie Dei. 
4 Et iusti læténtur et exsúltent in conspéctu Dei * et delecténtur in lætítia. 
5 Cantáte Deo, psalmum dícite nómini eius; † iter fácite ei, qui fertur super nubes: * Dóminus nomen illi. 
Iubiláte in conspéctu eius; † 6 pater orphanórum et iudex viduárum, * Deus in habitáculo sancto suo. 
7 Deus, qui inhabitáre facit desolátos in domo, † qui edúcit vinctos in prosperitátem; * verúmtamen rebélles habitábunt in árida terra.  
8 Deus, cum egrederéris in conspéctu pópuli tui, * cum pertransíres in desérto, 9 terra mota est, 
étiam cæli distillavérunt a fácie Dei Sínai, * a fácie Dei Israël. 
10 Plúviam voluntáriam effundébas, Deus; * hereditátem tuam infirmátam, tu refecísti eam. 
11 Animália tua habitábant in ea, * parásti in bonitáte tua páuperi, Deus. 
12 Dóminus dat verbum; * vírgines annuntiántes bona sunt agmen ingens: 
13 « Reges exercítuum fúgiunt, fúgiunt, * et spécies domus dívidit spólia. 
14 Et vos dormítis inter médias caulas: * alæ colúmbæ nitent argénto, et pennæ eius pallóre auri. 
15 Dum dispérgit Omnípotens reges super eam, * nive dealbátur Selmon ». 
16 Mons Dei mons Basan, * mons cacúminum mons Basan. 
17 Ut quid invidétis, montes cacúminum, † monti, in quo beneplácitum est Deo inhabitáre? * Etenim Dóminus habitábit in finem. 
18 Currus Dei decem mília mílium: * Dóminus venit de Sínai in sancta. 
19 Ascendísti in altum, captívam duxísti captivitátem; † accepísti in donum hómines, * ut étiam rebélles hábitent apud Dóminum Deum. 
20 Benedíctus Dóminus die quotídie; * portábit nos Deus salutárium nostrórum. 
21 Deus noster, Deus ad salvándum; * et Dómini, Dómini éxitus mortis. 
22 Verúmtamen Deus confrínget cápita inimicórum suórum, * vérticem capillátum perambulántium in delíctis suis. 
23 Dixit Dóminus: « Ex Basan redúcam, * redúcam de profúndo maris, 
24 ut intingátur pes tuus in sánguine, * lingua canum tuórum ex inimícis portiónem invéniat ». 
25 Vidérunt ingréssus tuos, Deus, * ingréssus Dei mei, regis mei in sancta. 
26 Præcédunt cantóres, † postrémi véniunt psalléntes. * in médio iuvénculæ tympanístriæ. 
27 « In ecclésiis benedícite Deo, * Dómino, vos de fóntibus Israël ». 
28 Ibi Béniamin adulescéntulus ducens eos, † príncipes Iudæ cum turma sua, * príncipes Zábulon, príncipes Néphthali. 
29 Manda, Deus, virtúti tuæ; * confírma hoc, Deus, quod operátus es in nobis. 
30 A templo tuo in Ierúsalem * tibi áfferent reges múnera. 
31 Increpa feram arúndinis, † congregatiónem taurórum in vítulis populórum, * prostérnant se cum láminis argénti. 
Díssipa gentes, quæ bella volunt. † 32 Vénient optimátes ex Ægýpto, * Æthiópia prævéniet manus suas Deo. 
33 Regna terræ, cantáte Deo, psállite Dómino, † psállite Deo, 34 qui fertur super cælum cæli ad oriéntem; * ecce dabit vocem suam, vocem virtútis. 
35 Tribúite virtútem Deo. † Super Israël magnificéntia eius * et virtus eius in núbibus. 
36 Mirábilis, Deus, de sanctuário tuo! † Deus Israël ipse tríbuet virtútem et fortitúdinem plebi suæ. * Benedíctus Deus! 
 
PSALMUS 69 (68) 
2 Salvum me fac, Deus, * quóniam venérunt aquæ usque ad guttur meum. 
3 Infíxus sum in limo profúndi, et non est substántia; * veni in profúnda aquárum, et fluctus demérsit me. 
4 Laborávi clamans, raucæ factæ sunt fauces meæ; * defecérunt óculi mei, dum spero in Deum meum. 
5 Multiplicáti sunt super capíllos cápitis mei, * qui odérunt me gratis. 
Confortáti sunt, qui persecúti sunt me, inimíci mei mendáces; * quæ non rápui, tunc exsolvébam. 
6 Deus, tu scis insipiéntiam meam, * et delícta mea a te non sunt abscóndita. 
7 Non erubéscant in me, qui exspéctant te, * Dómine, Dómine virtútum. 
Non confundántur super me, * qui quærunt te, Deus Israël. 
8 Quóniam propter te sustínui oppróbrium, * opéruit confúsio fáciem meam; 
9 extráneus factus sum frátribus meis * et peregrínus fíliis matris meæ. 
10 Quóniam zelus domus tuæ comédit me, * et oppróbria exprobrántium tibi cecidérunt super me. 
11 Et flevi in ieiúnio ánimam meam, * et factum est in oppróbrium mihi. 
12 Et pósui vestiméntum meum cilícium, * et factus sum illis in parábolam. 
13 Advérsum me loquebántur, qui sedébant in porta, * et in me canébant, qui bibébant vinum. 
14 Ego vero oratiónem meam ad te, Dómine, * in témpore benepláciti, Deus. 
In multitúdine misericórdiæ tuæ exáudi me, * in veritáte salútis tuæ. 
15 Eripe me de luto, ut non infígar, † erípiar ab iis, qui odérunt me, * et de profúndis aquárum. 
16 Non me demérgat fluctus aquárum, † neque absórbeat me profúndum, * neque úrgeat super me púteus os suum. 
17 Exáudi me, Dómine, quóniam benígna est misericórdia tua; * secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum réspice in me. 
18 Et ne avértas fáciem tuam a púero tuo; * quóniam tríbulor, velóciter exáudi me. 
19 Accéde ad ánimam meam, víndica eam, * propter inimícos meos rédime me. 
20 Tu scis oppróbrium meum * et confusiónem meam et reveréntiam meam.  
In conspéctu tuo sunt omnes, qui tríbulant me; * 21 oppróbrium contrívit cor meum, et elángui. 
Et sustínui, qui simul contristarétur, et non fuit, * et qui consolarétur, et non invéni. 
22 Et dedérunt in escam meam fel * et in siti mea potavérunt me acéto. 
23 Fiat mensa eórum coram ipsis in láqueum * et in retributiónes et in scándalum. 
24 Obscuréntur óculi eórum, ne vídeant, * et lumbos eórum semper infírma. 
25 Effúnde super eos iram tuam, * et furor iræ tuæ comprehéndat eos. 
26 Fiat commorátio eórum desérta, * et in tabernáculis eórum non sit qui inhábitet. 
27 Quóniam, quem tu percussísti, persecúti sunt, * et super dolórem eius, quem vulnerásti, addidérunt. 
28 Appóne iniquitátem super iniquitátem eórum, * et non véniant ad iustítiam tuam. 
29 Deleántur de libro vivéntium * et cum iustis non scribántur. 
30 Ego autem sum pauper et dolens; * salus tua, Deus, súscipit me. 
31 Laudábo nomen Dei cum cántico * et magnificábo eum in laude. 
32 Et placébit Dómino super taurum, * super vítulum córnua producéntem et úngulas. 
33 Vídeant húmiles et læténtur; * quǽrite Deum, et vivet cor vestrum, 
34 quóniam exaudívit páuperes Dóminus * et vinctos suos non despéxit. 
35 Laudent illum cæli et terra, * mária et ómnia reptília in eis. 
36 Quóniam Deus salvam fáciet Sion † et ædificábit civitátes Iudæ; * et inhabitábunt ibi et possidébunt eam. 
37 Et semen servórum eius hereditábunt eam * et qui díligunt nomen eius, habitábunt in ea. 
 
PSALMUS 70 (69) 
2 Deus, in adiutórium meum inténde; * Dómine, ad adiuvándum me festína. 
3 Confundántur et revereántur, * qui quærunt ánimam meam. 
Avertántur retrórsum et erubéscant, * qui volunt mihi mala. 
4 Convertántur propter confusiónem suam, * qui dicunt mihi: « Euge, euge ». 
5 Exsúltent et læténtur in te omnes, qui quærunt te; * et dicant semper: « Magnificétur Deus », qui díligunt salutáre tuum. 
6 Ego vero egénus et pauper sum; * Deus, ad me festína. 
Adiútor meus et liberátor meus es tu; * Dómine, ne moréris. 
 
PSALMUS 71 (70) 
1 In te, Dómine, sperávi, * non confúndar in ætérnum. 
2 In iustítia tua líbera me et éripe me; * inclína ad me aurem tuam et salva me. 
3 Esto mihi in rupem præsídii et in domum munítam, * ut salvum me fácias, 
quóniam fortitúdo mea * et refúgium meum es tu. 
4 Deus meus, éripe me de manu peccatóris * et de manu contra legem agéntis et iníqui. 
5 Quóniam tu es exspectátio mea, Dómine; * Dómine, spes mea a iuventúte mea. 
6 Super te inníxus sum ex útero, † de ventre matris meæ tu es suscéptor meus; * in te laus mea semper. 
7 Tamquam prodígium factus sum multis, * et tu adiútor fortis.  
8 Repleátur os meum laude tua, * tota die magnitúdine tua. 
9 Ne proícias me in témpore senectútis; * cum defécerit virtus mea, ne derelínquas me. 
10 Quia dixérunt inimíci mei mihi, † et, qui observábant ánimam meam, * consílium fecérunt in unum 
11 dicéntes: « Deus derelíquit eum! † Persequímini et comprehéndite eum, * quia non est qui erípiat ». 
12 Deus, ne elongéris a me; * Deus meus, in auxílium meum festína. 
13 Confundántur et defíciant adversántes ánimæ meæ; * operiántur confusióne et pudóre, qui quærunt mala mihi. 
14 Ego autem semper sperábo * et adíciam super omnem laudem tuam. 
15 Os meum annuntiábit iustítiam tuam, † tota die salutáre tuum: * quæ dinumeráre nescívi. 
16 Véniam ad poténtias Dómini; * Dómine, memorábor iustítiæ tuæ solíus. 
17 Deus, docuísti me a iuventúte mea; * et usque nunc annuntiábo mirabília tua. 
18 Et usque in senéctam et sénium, * Deus, ne derelínquas me, 
donec annúntiem bráchium tuum * generatióni omni, quæ ventúra est. 
Poténtia tua 19 et iustítia tua, Deus, † usque in altíssima, qui fecísti magnália: * Deus, quis símilis tibi? 
20 Quantas ostendísti mihi tribulatiónes multas et malas; † íterum vivificásti me * et de abýssis terræ íterum reduxísti me. 
21 Multiplicábis magnitúdinem meam * et convérsus consoláberis me. 
22 Nam et ego confitébor tibi, † in psaltério veritátem tuam, Deus meus; * psallam tibi in cíthara, Sanctus Israël. 
23 Exsultábunt lábia mea, cum cantávero tibi, * et ánima mea, quam redemísti; 
24 sed et lingua mea tota die meditábitur iustítiam tuam, * cum confúsi et revériti fúerint, qui quærunt mala mihi. 
 
PSALMUS 72 (71) 
1 Deus, iudícium tuum regi da * et iustítiam tuam fílio regis; 
2 iúdicet pópulum tuum in iustítia * et páuperes tuos in iudício. 
3 Afferant montes pacem pópulo, * et colles iustítiam. 
4 Iudicábit páuperes pópuli † et salvos fáciet fílios ínopis * et humiliábit calumniatórem. 
5 Et permanébit cum sole et ante lunam, * in generatióne et generatiónem. 
6 Descéndet sicut plúvia in gramen * et sicut imber írrigans terram. 
7 Florébit in diébus eius iustítia et abundántia pacis, * donec auferátur luna. 
8 Et dominábitur a mari usque ad mare * et a flúmine usque ad términos orbis terrárum. 
9 Coram illo prócident íncolæ desérti, * et inimíci eius terram lingent. 
10 Reges Tharsis et ínsulæ múnera ófferent, * reges Arabum et Saba dona addúcent. 
11 Et adorábunt eum omnes reges, * omnes gentes sérvient ei. 
12 Quia liberábit ínopem clamántem * et páuperem, cui non erat adiútor. 
13 Parcet páuperi et ínopi * et ánimas páuperum salvas fáciet. 
14 Ex oppressióne et violéntia rédimet ánimas eórum, * et pretiósus erit sanguis eórum coram illo.  
15 Et vivet, et dábitur ei de auro Arábiæ, † et orábunt pro ipso semper; * tota die benedícent ei. 
16 Et erit ubértas fruménti in terra, * in summis móntium fluctuábit, 
sicut Líbanus fructus eius; * et florébit de civitáte sicut fenum terræ. 
17 Sit nomen eius benedíctum in sǽcula, * ante solem permanébit nomen eius. 
Et benedicéntur in ipso omnes tribus terræ, * omnes gentes magnificábunt eum. 
18 Benedíctus Dóminus Deus, Deus Israël, * qui facit mirabília solus. 
19 Et benedíctum nomen maiestátis eius in ætérnum; * et replébitur maiestáte eius omnis terra. Fiat, fiat.  
 
PSALMUS 73 (72) 
1 Quam bonus rectis est Deus, * Deus his, qui mundo sunt corde! 
2 Mei autem pæne moti sunt pedes, * pæne effúsi sunt gressus mei, 
3 quia zelávi super gloriántes, * pacem peccatórum videns. 
4 Quia non sunt eis impediménta, * sanus et pinguis est venter eórum. 
5 In labóre mortálium non sunt * et cum homínibus non flagellántur. 
6 Ideo quasi torques est eis supérbia, * et tamquam induméntum opéruit eos violéntia. 
7 Prodit quasi ex ádipe iníquitas eórum, * erúmpunt cogitatiónes cordis. 
8 Subsannavérunt et locúti sunt nequítiam, * iniquitátem ab excélso locúti sunt. 
9 Posuérunt in cælo os suum, * et lingua eórum transívit in terra. 
10 Ideo in alto sedent, * et aquæ plenæ non pervénient ad eos. 
11 Et dixérunt: « Quómodo scit Deus, * et si est sciéntia in Excélso? ». 
12 Ecce ipsi peccatóres et abundántes in sǽculo * multiplicavérunt divítias. 
13 Et dixi: « Ergo sine causa mundávi cor meum * et lavi in innocéntia manus meas; 
14 et fui flagellátus tota die, * et castigátio mea in matutínis ». 
15 Si dixíssem: « Loquar ut illi », * ecce generatiónem filiórum tuórum prodidíssem. 
16 Et cogitábam, ut cognóscerem hoc; * labor erat in óculis meis, 
17 donec intrávi in sanctuárium Dei * et intelléxi novíssima eórum. 
18 Verúmtamen in lúbrico posuísti eos, * deiecísti eos in ruínas. 
19 Quómodo facti sunt in desolatiónem! * Súbito defecérunt, periérunt præ horróre. 
20 Velut sómnium evigilántis, Dómine, * surgens imáginem ipsórum contémnes. 
21 Quia exacerbátum est cor meum, * et renes mei compúncti sunt; 
22 et ego insípiens factus sum et nescívi: * ut iuméntum factus sum apud te. 
23 Ego autem semper tecum; * tenuísti manum déxteram meam. 
24 In consílio tuo dedúces me * et póstea cum glória suscípies me. 
25 Quis enim mihi est in cælo? * Et tecum nihil vólui super terram. 
26 Defécit caro mea et cor meum; * Deus cordis mei, et pars mea Deus in ætérnum. 
27 Quia ecce, qui elóngant se a te, períbunt; * perdidísti omnes, qui fornicántur abs te. 
28 Mihi autem adhærére Deo bonum est, * pónere in Dómino Deo spem meam, 
ut annúntiem omnes operatiónes tuas * in portis fíliæ Sion. 
 
PSALMUS 74 (73) 
1 Ut quid, Deus, reppulísti in finem, * irátus est furor tuus super oves páscuæ tuæ? 
2 Memor esto congregatiónis tuæ, * quam possedísti ab inítio. 
Redemísti virgam hereditátis tuæ, * montis Sion, in quo habitásti. 
3 Leva gressus tuos in ruínas sempitérnas: * ómnia vastávit inimícus in sancto. 
4 Rugiérunt, qui odérunt te, in médio congregatiónis tuæ; * posuérunt signa sua in signa. 
5 Visi sunt quasi in altum secúrim vibrántes * in silva condénsa. 
6 Excidérunt iánuas eius in idípsum; * in secúri et áscia deiecérunt. 
7 Incendérunt igni sanctuárium tuum, * in terram polluérunt tabernáculum nóminis tui; 
8 dixérunt in corde suo: « Opprimámus eos simul ». * Combussérunt omnes congregatiónes Dei in terra. 
9 Signa nostra non vídimus; † iam non est prophéta, * et apud nos non est qui cognóscat ámplius. 
10 Usquequo, Deus, improperábit inimícus, * spernet adversárius nomen tuum in finem? 
11 Ut quid avértis manum tuam * et tenes déxteram tuam in médio sinu tuo? 
12 Deus autem rex noster ante sǽcula, * operátus est salútes in médio terræ. 
13 Tu conscidísti in virtúte tua mare, * contribulásti cápita dracónum in aquis. 
14 Tu confregísti cápita Levíathan, * dedísti eum escam monstris maris. 
15 Tu dirupísti fontes et torréntes; * tu siccásti flúvios perénnes. 
16 Tuus est dies, et tua est nox, * tu fabricátus es luminária et solem. 
17 Tu statuísti omnes términos terræ, * æstátem et híemem, tu plasmásti ea. 
18 Memor esto huius: † inimícus improperávit Dómino, * et pópulus insípiens sprevit nomen tuum. 
19 Ne tradas béstiis ánimas confiténtes tibi * et ánimas páuperum tuórum ne obliviscáris in finem. 
20 Réspice in testaméntum, * quia repléta sunt latíbula terræ tentóriis violéntiæ. 
21 Ne revertátur húmilis factus confúsus; * pauper et inops laudábunt nomen tuum. 
22 Exsúrge, Deus, iúdica causam tuam; † memor esto improperiórum tuórum, * quæ ab insipiénte fiunt tota die. 
23 Ne obliviscáris voces inimicórum tuórum; * tumúltus adversariórum tuórum ascéndit semper. 
 
PSALMUS 75 (74) 
2 Confitébimur tibi, Deus; † confitébimur et invocábimus nomen tuum: * narrábimus mirabília tua. 
3 Cum statúero tempus, * ego iustítias iudicábo. 
4 Si liquefácta est terra et omnes, qui hábitant in ea, * ego confirmávi colúmnas eius. 
5 Dixi gloriántibus: « Nolíte gloriári! » * et delinquéntibus: «Nolíte exaltáre cornu! 
6 Nolíte exaltáre in altum cornu vestrum; * nolíte loqui advérsus Deum protérva ». 
7 Quia neque ab oriénte neque ab occidénte * neque a desértis exaltátio. 
8 Quóniam Deus iudex est: * hunc humíliat et hunc exáltat. 
9 Quia calix in manu Dómini * vini meri plenus mixto. 
Et inclinávit ex hoc in hoc; † verúmtamen usque ad fæces epotábunt, * bibent omnes peccatóres terræ. 
10 Ego autem annuntiábo in sǽculum, * cantábo Deo Iacob. 
11 Et ómnia córnua peccatórum confríngam, * et exaltabúntur córnua iusti. 
 
PSALMUS 76 (75) 
2 Notus in Iudǽa Deus, * in Israël magnum nomen eius. 
3 Et est in Salem tabernáculum eius, * et habitátio eius in Sion. 
4 Ibi confrégit coruscatiónes arcus, * scutum, gládium et bellum. 
5 Illúminans tu, Mirábilis, * a móntibus direptiónis. 
6 Spoliáti sunt poténtes corde, † dormiérunt somnum suum, * et non invenérunt omnes viri fortes manus suas. 
7 Ab increpatióne tua, Deus Iacob, * dormitavérunt auríga et equus. 
8 Tu terríbilis es, et quis resístet tibi? * Ex tunc ira tua. 
9 De cælo audítum fecísti iudícium; * terra trémuit et quiévit, 
10 cum exsúrgeret in iudícium Deus, * ut salvos fáceret omnes mansuétos terræ. 
11 Quóniam furor hóminis confitébitur tibi, * et relíquiæ furóris diem festum agent tibi. 
12 Vovéte et réddite Dómino Deo vestro; * omnes in circúitu eius áfferant múnera Terríbili, 
13 ei, qui aufert spíritum príncipum, * terríbili apud reges terræ. 
 
PSALMUS 77 (76) 
2 Voce mea ad Dóminum clamávi; * voce mea ad Deum, et inténdit mihi. 
3 In die tribulatiónis meæ Deum exquisívi, † manus meæ nocte expánsæ sunt * et non fatigántur. 
Rénuit consolári ánima mea; † 4 memor sum Dei et ingemísco, * exérceor, et déficit spíritus meus. 
5 Vígiles tenuísti pálpebras óculi mei; * turbátus sum et non sum locútus. 
6 Cogitávi dies antíquos * et annos ætérnos in mente hábui. 
7 Meditátus sum nocte cum corde meo * et exercitábar et scopébam spíritum meum. 
8 Numquid in ætérnum proíciet Deus, * aut non appónet, ut complacítior sit adhuc? 
9 Aut defíciet in finem misericórdia sua, * cessábit verbum a generatióne in generatiónem? 
10 Aut obliviscétur miseréri Deus, * aut continébit in ira sua misericórdias suas? 
11 Et dixi: « Hoc vulnus meum, * mutátio déxteræ Excélsi ». 
12 Memor ero óperum Dómini, * memor ero ab inítio mirabílium tuórum. 
13 Et meditábor in ómnibus opéribus tuis * et in adinventiónibus tuis exercébor. 
14 Deus, in sancto via tua; * quis deus magnus sicut Deus noster? 
15 Tu es Deus, qui facis mirabília, * notam fecísti in pópulis virtútem tuam. 
16 Redemísti in bráchio tuo pópulum tuum, * fílios Iacob et Ioseph. 
17 Vidérunt te aquæ, Deus, † vidérunt te aquæ et doluérunt; * étenim commótæ sunt abýssi. 
18 Effudérunt aquas núbila, † vocem dedérunt nubes, * étenim sagíttæ tuæ tránseunt. 
19 Vox tonítrui tui in rota; † illuxérunt coruscatiónes tuæ orbi terræ, * commóta est et contrémuit terra. 
20 In mari via tua, et sémitæ tuæ in aquis multis; * et vestígia tua non cognoscúntur. 
21 Deduxísti sicut oves pópulum tuum * in manu Móysi et Aaron. 
 
PSALMUS 78 (77) 
1 Atténdite, pópule meus, doctrínam meam; * inclináte aurem vestram in verba oris mei. 
2 Apériam in parábolis os meum, * éloquar arcána ætátis antíquæ. 
3 Quanta audívimus et cognóvimus ea, † et patres nostri narravérunt nobis, * 4 non occultábimus a fíliis eórum, 
generatióni álteri narrántes laudes Dómini et virtútes eius * et mirabília eius, quæ fecit. 
5 Constítuit testimónium in Iacob * et legem pósuit in Israël; 
quanta mandáverat pátribus nostris † nota fácere ea fíliis suis, * 6 ut cognóscat generátio áltera, fílii, qui nascéntur. 
Exsúrgent et narrábunt fíliis suis, * 7 ut ponant in Deo spem suam 
et non obliviscántur óperum Dei * et mandáta eius custódiant. 
8 Ne fiant sicut patres eórum, * generátio rebéllis et exásperans; 
generátio, quæ non firmávit cor suum, * et non fuit fidélis Deo spíritus eius. 
9 Fílii Ephraim, intendéntes et mitténtes arcum, * convérsi sunt in die belli. 
10 Non custodiérunt testaméntum Dei * et in lege eius renuérunt ambuláre. 
11 Et oblíti sunt factórum eius * et mirabílium eius, quæ osténdit eis. 
12 Coram pátribus eórum fecit mirabília * in terra Ægýpti, in campo Táneos. 
13 Scidit mare et perdúxit eos * et státuit aquas quasi in utre. 
14 Et dedúxit eos in nube per diem * et per totam noctem in illuminatióne ignis. 
15 Scidit petram in erémo * et adaquávit eos velut abýssus multa. 
16 Et edúxit rívulos de petra * et dedúxit tamquam flúmina aquas. 
17 Et apposuérunt adhuc peccáre ei, * in iram excitavérunt Excélsum in inaquóso. 
18 Et tentavérunt Deum in córdibus suis, * peténtes escas animábus suis; 
19 et contra Deum locúti sunt, * dixérunt: « Numquid póterit Deus paráre mensam in desérto? ». 
20 Ecce percússit petram, et fluxérunt aquæ, * et torréntes inundavérunt. 
« Numquid et panem póterit dare * aut paráre carnes pópulo suo? ». 
21 Ideo audívit Dóminus et exársit, † et ignis accénsus est in Iacob, * et ira ascéndit in Israël. 
22 Quia non credidérunt in Deo, * nec speravérunt in salutári eius. 
23 Verúmtamen mandávit núbibus désuper * et iánuas cæli apéruit; 
24 et pluit illis manna ad manducándum * et panem cæli dedit eis: 
25 panem angelórum manducávit homo; * cibária misit eis ad abundántiam. 
26 Excitávit austrum in cælo * et indúxit in virtúte sua áfricum; 
27 et pluit super eos sicut púlverem carnes * et sicut arénam maris volatília pennáta: 
28 et cecidérunt in médio castrórum eórum, * circa tabernácula eórum. 
29 Et manducavérunt et saturáti sunt nimis, * et desidérium eórum áttulit eis. 
30 Nondum recésserant a desidério suo, * adhuc escæ eórum erant in ore ipsórum, 
31 et ira Dei ascéndit super eos † et occídit pingues eórum * et eléctos Israël prostrávit. 
32 In ómnibus his peccavérunt adhuc * et non credidérunt in mirabílibus eius; 
33 et consúmpsit in hálitu dies eórum * et annos eórum cum festinatióne. 
34 Cum occíderet eos, quærébant eum * et convérsi veniébant dilúculo ad eum; 
35 et rememoráti sunt quia Deus adiútor est eórum, * et Deus Excélsus redémptor eórum est. 
36 Et suasérunt ei in ore suo * et lingua sua mentíti sunt ei; 
37 cor autem eórum non erat rectum cum eo, * nec fidéles erant in testaménto eius. 
38 Ipse autem est miséricors * et propitiátur iniquitáti et non dispérdit. 
Sæpe avértit iram suam * et non accéndit omnem furórem suum. 
39 Et recordátus est quia caro sunt, * spíritus vadens et non rédiens. 
40 Quóties exacerbavérunt eum in desérto, * in iram concitavérunt eum in inaquóso! 
41 Et revérsi sunt et tentavérunt Deum * et Sanctum Israël exacerbavérunt. 
42 Non sunt recordáti manus eius, * diéi, qua redémit eos de manu tribulántis. 
43 Cum pósuit in Ægýpto signa sua * et prodígia sua in campo Táneos. 
44 Convértit in sánguinem flúmina eórum * et rívulos eórum, ne bíberent. 
45 Misit in eos cœnomyíam et comédit eos, * ranam et pérdidit eos. 
46 Dedit brucho fructus eórum, * labóres eórum locústæ. 
47 Occídit in grándine víneas eórum, * moros eórum in pruína. 
48 Trádidit grándini iuménta eórum * et greges eórum flammæ ignis. 
49 Misit in eos ardórem iræ suæ, † indignatiónem et comminatiónem et angústiam, * immissiónem angelórum malórum. 
50 Complanávit sémitam iræ suæ; † non pepércit a morte animábus eórum * et vitam eórum in peste conclúsit. 
51 Percússit omne primogénitum in terra Ægýpti, * primítias róboris eórum in tabernáculis Cham. 
52 Abstulit sicut oves pópulum suum * et perdúxit eos tamquam gregem in desérto. 
53 Dedúxit eos in spe, et non timuérunt, * et inimícos eórum opéruit mare. 
54 Et indúxit eos in fines sanctificatiónis suæ, * in montem, quem acquisívit déxtera eius. 
55 Et eiécit a fácie eórum gentes † et divísit eis terram in funículo hereditátis * et habitáre fecit in tabernáculis eórum tribus Israël. 
56 Et tentavérunt et exacerbavérunt Deum Excélsum * et testimónia eius non custodiérunt. 
57 Recessérunt et prævaricáti sunt, † quemádmodum patres eórum, * convérsi sunt retro ut arcus pravus. 
58 In iram concitavérunt eum in cóllibus suis * et in sculptílibus suis ad æmulatiónem eum provocavérunt. 
59 Audívit Deus et exársit * et sprevit valde Israël. 
60 Et réppulit habitáculum Silo, * tabernáculum, ubi habitávit in homínibus. 
61 Et trádidit in captivitátem virtútem suam * et pulchritúdinem suam in manus inimíci. 
62 Et conclúsit in gládio pópulum suum * et in hereditátem suam exársit. 
63 Iúvenes eórum comédit ignis, * et vírgines eórum non sunt desponsátæ. 
64 Sacerdótes eórum in gládio cecidérunt, * et víduæ eórum non plorabántur. 
65 Et excitátus est tamquam dórmiens Dóminus, * tamquam potens crapulátus a vino. 
66 Et percússit inimícos suos in posterióra, * oppróbrium sempitérnum dedit illis. 
67 Et réppulit tabernáculum Ioseph * et tribum Ephraim non elégit, 
68 sed elégit tribum Iudæ, * montem Sion, quem diléxit. 
69 Et ædificávit sicut excélsum sanctuárium suum, * sicut terram, quam fundávit in sǽcula. 
70 Et elégit David servum suum † et sústulit eum de grégibus óvium, * 71 de post fetántes accépit eum: 
páscere Iacob pópulum suum * et Israël hereditátem suam. 
72 Et pavit eos in innocéntia cordis sui * et in prudéntia mánuum suárum dedúxit eos. 
 
PSALMUS 79 (78) 
1 Deus, venérunt gentes in hereditátem tuam, † polluérunt templum sanctum tuum, * posuérunt Ierúsalem in ruínas. 
2 Dedérunt morticína servórum tuórum escas volatílibus cæli, * carnes sanctórum tuórum béstiis terræ. 
3 Effudérunt sánguinem eórum tamquam aquam in circúitu Ierúsalem, * et non erat qui sepelíret. 
4 Facti sumus oppróbrium vicínis nostris, * subsannátio et illúsio his, qui in circúitu nostro sunt. 
5 Usquequo, Dómine? † Irascéris in finem? * Accendétur velut ignis zelus tuus? 
6 Effúnde iram tuam in gentes, quæ te non novérunt, * et in regna, quæ nomen tuum non invocavérunt, 
7 quia comedérunt Iacob * et sedem eius desolavérunt. 
8 Ne memíneris iniquitátum patrum nostrórum, † cito antícipent nos misericórdiæ tuæ, * quia páuperes facti sumus nimis. 
9 Adiuva nos, Deus salutáris nostri, * propter glóriam nóminis tui et líbera nos; 
et propítius esto peccátis nostris * propter nomen tuum. 
10 Quare dicent in géntibus: « Ubi est Deus eórum? ». † Innotéscat in natiónibus coram óculis nostris * últio sánguinis servórum tuórum, qui effúsus est. 
11 Intróeat in conspéctu tuo gémitus compeditórum; † secúndum magnitúdinem bráchii tui * supérstites relínque fílios mortis. 
12 Et redde vicínis nostris séptuplum in sinu eórum, * impropérium ipsórum, quod exprobravérunt tibi, Dómine. 
13 Nos autem, pópulus tuus et oves páscuæ tuæ, * confitébimur tibi in sǽculum; 
in generatiónem et generatiónem * annuntiábimus laudem tuam. 
 
PSALMUS 80 (79) 
2 Qui pascis Israël, inténde, * qui dedúcis velut ovem Ioseph. 
Qui sedes super chérubim, effúlge * 3 coram Ephraim, Béniamin et Manásse. 
Excita poténtiam tuam et veni, * ut salvos fácias nos. 
4 Deus, convérte nos, * illústra fáciem tuam, et salvi érimus. 
5 Dómine, Deus virtútum, * quoúsque irascéris super oratiónem pópuli tui? 
6 Cibásti nos pane lacrimárum * et potum dedísti nobis in lácrimis copióse. 
7 Posuísti nos in contradictiónem vicínis nostris, * et inimíci nostri subsannavérunt nos. 
8 Deus virtútum, convérte nos, * illústra fáciem tuam, et salvi érimus. 
9 Víneam de Ægýpto transtulísti, * eiecísti gentes et plantásti eam. 
10 Purgásti locum in conspéctu eius, * plantásti radíces eius, et implévit terram. 
11 Opérti sunt montes umbra eius, * et ramis eius cedri Dei; 
12 exténdit pálmites suos usque ad mare * et usque ad flumen propágines suas. 
13 Ut quid destruxísti macériam eius, * et vindémiant eam omnes, qui prætergrediúntur viam? 
14 Exterminávit eam aper de silva, * et singuláris ferus depástus est eam. 
15 Deus virtútum, convértere, * réspice de cælo et vide et vísita víneam istam. 
16 Et prótege eam, quam plantávit déxtera tua, * et super fílium hóminis, quem confirmásti tibi. 
17 Incénsa est igni et suffóssa; * ab increpatióne vultus tui períbunt. 
18 Fiat manus tua super virum déxteræ tuæ, * super fílium hóminis, quem confirmásti tibi. 
19 Et non discedémus a te, vivificábis nos, * et nomen tuum invocábimus. 
20 Dómine, Deus virtútum, convérte nos * et illústra fáciem tuam, et salvi érimus. 
 
PSALMUS 81 (80) 
2 Exsultáte Deo adiutóri nostro; * iubiláte Deo Iacob. 
3 Súmite psalmum et date týmpanum, * psaltérium iucúndum cum cíthara. 
4 Bucináte in neoménia tuba, * in die plenæ lunæ, in sollemnitáte nostra. 
5 Quia præcéptum in Israël est, * et iudícium Deo Iacob. 
6 Testimónium in Ioseph pósuit illud, † cum exíret de terra Ægýpti; * sermónem, quem non nóveram, audívi: 
7 « Divérti ab onéribus dorsum eius; * manus eius a cóphino recessérunt. 
8 In tribulatióne invocásti me, et liberávi te, † exaudívi te in abscóndito tempestátis, * probávi te apud aquam Meríba. 
9 Audi, pópulus meus, et contestábor te; * Israël, útinam áudias me! 
10 Non erit in te deus aliénus, * neque adorábis deum extráneum. 
11 Ego enim sum Dóminus Deus tuus, † qui edúxi te de terra Ægýpti; * diláta os tuum, et implébo illud. 
12 Et non audívit pópulus meus vocem meam, * et Israël non inténdit mihi. 
13 Et dimísi eos secúndum durítiam cordis eórum, * ibunt in adinventiónibus suis. 
14 Si pópulus meus audísset me, * Israël si in viis meis ambulásset! 
15 In brevi inimícos eórum humiliássem * et super tribulántes eos misíssem manum meam. 
16 Inimíci Dómini blandiréntur ei, * et esset sors eórum in sǽcula; 
17 et cibárem eos ex ádipe fruménti * et de petra melle saturárem eos ». 
 
PSALMUS 82 (81) 
1 Deus stetit in concílio divíno, * in médio deórum iúdicat. 
2 « Usquequo iudicábitis iníque * et fácies peccatórum sumétis? 
3 Iudicáte egéno et pupíllo, * húmilem et páuperem iustificáte. 
4 Erípite páuperem * et egénum de manu peccatóris liberáte ». 
5 Nesciérunt neque intellexérunt, in ténebris ámbulant; * movebúntur ómnia fundaménta terræ. 
6 Ego dixi: « Dii estis * et fílii Excélsi omnes ». 
7 Vos autem sicut hómines moriémini * et sicut unus de princípibus cadétis. 
8 Surge, Deus, iúdica terram, * quóniam tu hereditábis in ómnibus géntibus. 
 
PSALMUS 83 (82) 
2 Deus, ne quiéscas, ne táceas * neque compescáris, Deus, 
3 quóniam ecce inimíci tui fremuérunt, * et, qui odérunt te, extulérunt caput. 
4 Advérsus pópulum tuum malignavérunt consílium * et cogitavérunt advérsus eos, quos abscondísti tibi. 
5 Dixérunt: « Veníte, et disperdámus eos de gente, * et non memorétur nomen Israël ultra! ». 
6 Quóniam cogitavérunt unanímiter, † advérsum te testaméntum statuérunt: * 7 tabernácula Idumæórum et Ismælítæ, 
Moab et Agaréni,  † 8 Gebal et Ammon et Amalec, * Philistǽa cum habitántibus Tyrum. 
9 Etenim Assur sociabátur cum illis; * facti sunt in adiutórium fíliis Lot. 
10 Fac illis sicut Mádian et Sísaræ, * sicut Iabin in torrénte Cison. 
11 Disperiérunt in Endor, * facti sunt ut stercus super terram. 
12 Pone duces eórum sicut Oreb et Zeb † et Zébee et Sálmana, omnes príncipes eórum, 13 qui dixérunt: * « Hereditáte possideámus páscua Dei! ». 
14 Deus meus, pone illos ut rotam * et sicut stípulam ante ventum. 
15 Sicut ignis, qui combúrit silvam, * et sicut flamma dévorans montes, 
16 ita persequéris illos in tempestáte tua * et in procélla tua turbábis eos. 
17 Imple fácies eórum ignomínia, * et quærent nomen tuum, Dómine. 
18 Erubéscant et conturbéntur in sǽculum sǽculi * et confundántur et péreant; 
19 et cognóscant quia nomen tibi Dóminus: * tu solus Altíssimus super omnem terram. 
 
PSALMUS 84 (83) 
2 Quam dilécta tabernácula tua, Dómine virtútum! * 3 Concupíscit et déficit ánima mea in átria Dómini. 
Cor meum et caro mea * exsultavérunt in Deum vivum. 
4 Etenim passer invénit sibi domum, † et turtur nidum sibi, ubi ponat pullos suos: * altária tua, Dómine virtútum, rex meus et Deus meus. 
5 Beáti, qui hábitant in domo tua: * in perpétuum laudábunt te. 
6 Beátus vir, cuius est auxílium abs te, * ascensiónes in corde suo dispósuit. 
7 Transeúntes per vallem sitiéntem in fontem ponent eam, * étenim benedictiónibus véstiet eam plúvia matutína. 
8 Ibunt de virtúte in virtútem, * vidébitur Deus deórum in Sion. 
9 Dómine, Deus virtútum, exáudi oratiónem meam; * áuribus pércipe, Deus Iacob. 
10 Protéctor noster áspice, Deus, * et réspice in fáciem christi tui. 
11 Quia mélior est dies una in átriis tuis super mília, † elégi ad limen esse in domo Dei mei * magis quam habitáre in tabernáculis peccatórum. 
12 Quia sol et scutum est Dóminus Deus, † grátiam et glóriam dabit Dóminus; * non privábit bonis eos qui ámbulant in innocéntia. 
13 Dómine virtútum, * beátus homo, qui sperat in te. 
 
PSALMUS 85 (84) 
2 Complacuísti tibi, Dómine, in terra tua, * convertísti captivitátem Iacob. 
3 Remisísti iniquitátem plebis tuæ, * operuísti ómnia peccáta eórum. 
4 Contraxísti omnem iram tuam, * revertísti a furóre indignatiónis tuæ. 
5 Convérte nos, Deus, salutáris noster, * et avérte iram tuam a nobis. 
6 Numquid in ætérnum irascéris nobis * aut exténdes iram tuam a generatióne in generatiónem? 
7 Nonne tu convérsus vivificábis nos, * et plebs tua lætábitur in te? 
8 Osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam * et salutáre tuum da nobis. 
9 Audiam, quid loquátur Dóminus Deus, † quóniam loquétur pacem ad plebem suam et sanctos suos * et ad eos, qui convertúntur corde. 
10 Vere prope timéntes eum salutáre ipsíus, * ut inhábitet glória in terra nostra. 
11 Misericórdia et véritas obviavérunt sibi, * iustítia et pax osculátæ sunt. 
12 Véritas de terra orta est, * et iustítia de cælo prospéxit. 
13 Etenim Dóminus dabit benignitátem, * et terra nostra dabit fructum suum. 
14 Iustítia ante eum ambulábit, * et ponet in via gressus suos. 
 
PSALMUS 86 (85) 
1 Inclína, Dómine, aurem tuam et exáudi me, * quóniam inops et pauper sum ego. 
2 Custódi ánimam meam, quóniam sanctus sum; * salvum fac servum tuum, Deus meus, sperántem in te 
3 Miserére mei, Dómine, * quóniam ad te clamávi tota die. 
4 Lætífica ánimam servi tui, * quóniam ad te, Dómine, ánimam meam levávi. 
5 Quóniam tu, Dómine, suávis et mitis * et multæ misericórdiæ ómnibus invocántibus te.
6 Auribus pércipe, Dómine, oratiónem meam * et inténde voci deprecatiónis meæ. 
7 In die tribulatiónis meæ clamávi ad te, * quia exáudies me. 
8 Non est símilis tui in diis, Dómine, * et nihil sicut ópera tua. 
9 Omnes gentes, quascúmque fecísti, vénient † et adorábunt coram te, Dómine, * et glorificábunt nomen tuum, 
10 quóniam magnus es tu et fáciens mirabília: * tu es Deus solus. 
11 Doce me, Dómine, viam tuam, * et ingrédiar in veritáte tua; 
simplex fac cor meum, * ut tímeat nomen tuum. 
12 Confitébor tibi, Dómine Deus meus, in toto corde meo * et glorificábo nomen tuum in ætérnum, 
13 quia misericórdia tua magna est super me, * et eruísti ánimam meam ex inférno inferióri. 
14 Deus, supérbi insurrexérunt super me, † et synagóga poténtium quæsiérunt ánimam meam, * et non proposuérunt te in conspéctu suo. 
15 Et tu, Dómine, Deus miserátor et miséricors, * pátiens et multæ misericórdiæ et veritátis, 
16 réspice in me et miserére mei; † da fortitúdinem tuam púero tuo * et salvum fac fílium ancíllæ tuæ. 
17 Fac mecum signum in bonum, † ut vídeant, qui odérunt me, et confundántur, * quóniam tu, Dómine, adiuvísti me et consolátus es me. 
 
PSALMUS 87 (86) 
1 Fundaménta eius in móntibus sanctis; † 2 díligit Dóminus portas Sion * super ómnia tabernácula Iacob. 
3 Gloriósa dicta sunt de te, * cívitas Dei!  
4 Memor ero Rahab et Babylónis inter sciéntes me; † ecce Philistǽa et Tyrus cum Æthiópia: * hi nati sunt illic. 
5 Et de Sion dicétur: « Hic et ille natus est in ea; * et ipse firmávit eam Altíssimus ». 
6 Dóminus réferet in librum populórum: * « Hi nati sunt illic ». 
7 Et cantant sicut choros ducéntes: * « Omnes fontes mei in te ». 
 
PSALMUS 88 (87) 
2 Dómine, Deus salútis meæ, * in die clamávi et nocte coram te. 
3 Intret in conspéctu tuo orátio mea; * inclína aurem tuam ad precem meam. 
4 Quia repléta est malis ánima mea, * et vita mea inférno appropinquávit. 
5 Æstimátus sum cum descendéntibus in lacum, * factus sum sicut homo sine adiutório. 
6 Inter mórtuos liber, * sicut vulneráti dormiéntes in sepúlcris; 
quorum non es memor ámplius, * et ipsi de manu tua abscíssi sunt. 
7 Posuísti me in lacu inferióri, * in tenebrósis et in umbra mortis. 
8 Super me gravátus est furor tuus, * et omnes fluctus tuos induxísti super me. 
9 Longe fecísti notos meos a me, * posuísti me abominatiónem eis; 
conclúsus sum et non egrédiar. * 10 Oculi mei languérunt præ afflictióne. 
Clamávi ad te, Dómine, tota die, * expándi ad te manus meas. 
11 Numquid mórtuis fácies mirabília, * aut surgent umbræ et confitebúntur tibi? 
12 Numquid narrábit áliquis in sepúlcro misericórdiam tuam * et veritátem tuam in loco perditiónis? 
13 Numquid cognoscéntur in ténebris mirabília tua, * et iustítia tua in terra obliviónis? 
14 Et ego ad te, Dómine, clamávi, * et mane orátio mea prævéniet te. 
15 Ut quid, Dómine, repéllis ánimam meam, * abscóndis fáciem tuam a me? 
16 Pauper sum ego et móriens a iuventúte mea; * portávi pavóres tuos et conturbátus sum. 
17 Super me transiérunt iræ tuæ, * et terróres tui excidérunt me. 
18 Circuiérunt me sicut aqua tota die, * circumdedérunt me simul. 
19 Elongásti a me amícum et próximum, * et noti mei sunt ténebræ. 
 
PSALMUS 89 (88) 
2 Misericórdias Dómini in ætérnum cantábo, * in generatiónem et generatiónem annuntiábo veritátem tuam in ore meo. 
3 Quóniam dixísti: † « In ætérnum misericórdia ædificábitur », * in cælis firmábitur véritas tua. 
4 « Dispósui testaméntum elécto meo, * iurávi David servo meo: 
5 Usque in ætérnum confirmábo semen tuum * et ædificábo in generatiónem et generatiónem sedem tuam ». 
6 Confitebúntur cæli mirabília tua, Dómine, * étenim veritátem tuam in ecclésia sanctórum. 
7 Quóniam quis in núbibus æquábitur Dómino, * símilis erit Dómino in fíliis Dei? 
8 Deus, metuéndus in consílio sanctórum, * magnus et terríbilis super omnes, qui in circúitu eius sunt. 
9 Dómine, Deus virtútum, quis símilis tibi? * Potens es, Dómine, et véritas tua in circúitu tuo. 
10 Tu domináris supérbiæ maris, * elatiónes flúctuum eius tu mítigas. 
11 Tu conculcásti sicut vulnerátum Rahab, * in bráchio virtútis tuæ dispersísti inimícos tuos. 
12 Tui sunt cæli, et tua est terra, * orbem terræ et plenitúdinem eius tu fundásti; 
13 Aquilónem et austrum tu creásti, * Thabor et Hermon in nómine tuo exsultábunt. 
14 Tibi bráchium cum poténtia; * firma est manus tua, et exaltáta déxtera tua. 
15 Iustítia et iudícium firmaméntum sedis tuæ. * Misericórdia et véritas præcédent fáciem tuam. 
16 Beátus pópulus, qui scit iubilatiónem. * Dómine, in lúmine vultus tui ambulábunt 
17 et in nómine tuo exsultábunt tota die * et in iustítia tua exaltabúntur, 
18 quóniam decor virtútis eórum tu es, * et in beneplácito tuo exaltábitur cornu nostrum. 
19 Quia Dómini est scutum nostrum, * et Sancti Israël rex noster. 
20 Tunc locútus es in visióne sanctis tuis et dixísti: † « Pósui adiutórium in poténte * et exaltávi eléctum de plebe. 
21 Invéni David servum meum; * óleo sancto meo unxi eum. 
22 Manus enim mea firma erit cum eo, * et bráchium meum confortábit eum. 
23 Nihil profíciet inimícus in eo, * et fílius iniquitátis non ópprimet eum. 
24 Et concídam a fácie ipsíus inimícos eius * et odiéntes eum percútiam. 
25 Et véritas mea et misericórdia mea cum ipso, * et in nómine meo exaltábitur cornu eius. 
26 Et ponam super mare manum eius * et super flúmina déxteram eius. 
27 Ipse invocábit me: «Pater meus es tu, * Deus meus et refúgium salútis meæ». 
28 Et ego primogénitum ponam illum, * excélsum præ régibus terræ. 
29 In ætérnum servábo illi misericórdiam meam * et testaméntum meum fidéle ipsi. 
30 Et ponam in sǽculum sǽculi semen eius * et thronum eius sicut dies cæli. 
31 Si autem derelíquerint fílii eius legem meam * et in iudíciis meis non ambuláverint, 
32 si iustificatiónes meas profanáverint * et mandáta mea non custodíerint, 
33 visitábo in virga delíctum eórum * et in verbéribus iniquitátem eórum. 
34 Misericórdiam autem meam non avértam ab eo, * neque méntiar in veritáte mea. 
35 Non profanábo testaméntum meum * et quæ procédunt de lábiis meis, non fáciam írrita. 
36 Semel iurávi in sancto meo: * David non méntiar. 
37 Semen eius in ætérnum manébit, * et thronus eius sicut sol in conspéctu meo 
38 et sicut luna firmus stabit in ætérnum * et testis in cælo fidélis ». 
39 Tu vero reppulísti et reiecísti, * irátus es contra christum tuum; 
40 evertísti testaméntum servi tui, * profanásti in terram diadéma eius. 
41 Destruxísti omnes muros eius, * posuísti munitiónes eius in ruínas. 
42 Diripuérunt eum omnes transeúntes viam, * factus est oppróbrium vicínis suis. 
43 Exaltásti déxteram depriméntium eum, * lætificásti omnes inimícos eius. 
44 Avertísti áciem gládii eius * et non es auxiliátus ei in bello. 
45 Finem posuísti splendóri eius * et sedem eius in terram collisísti. 
46 Minorásti dies iuventútis eius, * perfudísti eum confusióne. 
47 Usquequo, Dómine, abscondéris in finem, * exardéscet sicut ignis ira tua? 
48 Memoráre, quam brevis mea substántia. * Ad quam vanitátem creásti omnes fílios hóminum? 
49 Quis est homo, qui vivet et non vidébit mortem, * éruet ánimam suam de manu ínferi? 
50 Ubi sunt misericórdiæ tuæ antíquæ, Dómine, * sicut iurásti David in veritáte tua? 
51 Memor esto, Dómine, oppróbrii servórum tuórum, * quod contínui in sinu meo, multárum géntium, 
52 quo exprobravérunt inimíci tui, Dómine, * quo exprobravérunt vestígia christi tui. 
53 Benedíctus Dóminus in ætérnum. * Fiat, fiat. 
 
PSALMUS 90 (89) 
1 Dómine, refúgium factus es nobis * a generatióne in generatiónem. 
2 Priúsquam montes nasceréntur, † aut gignerétur terra et orbis, * a sǽculo et usque in sǽculum tu es Deus. 
3 Redúcis hóminem in púlverem; * et dixísti: « Revertímini, fílii hóminum ». 
4 Quóniam mille anni ante óculos tuos tamquam dies hestérna, quæ prætériit, * et custódia in nocte. 
5 Auferes eos, sómnium erunt: * 6 mane sicut herba succréscens, 
mane floret et crescit, * véspere décidit et aréscit. 
7 Quia defécimus in ira tua * et in furóre tuo turbáti sumus. 
8 Posuísti iniquitátes nostras in conspéctu tuo, * occúlta nostra in illuminatióne vultus tui. 
9 Quóniam omnes dies nostri evanuérunt in ira tua, * consúmpsimus ut suspírium annos nostros. 
10 Dies annórum nostrórum sunt septuagínta anni * aut in valéntibus octogínta anni, 
et maior pars eórum labor et dolor, * quóniam cito tránseunt, et avolámus. 
11 Quis novit potestátem iræ tuæ * et secúndum timórem tuum indignatiónem tuam? 
12 Dinumeráre dies nostros sic doce nos, * ut inducámus cor ad sapiéntiam. 
13 Convértere, Dómine, úsquequo? * Et deprecábilis esto super servos tuos. 
14 Reple nos mane misericórdia tua, * et exsultábimus et delectábimur ómnibus diébus nostris. 
15 Lætífica nos pro diébus, quibus nos humiliásti, * pro annis, quibus vídimus mala. 
16 Appáreat servis tuis opus tuum * et decor tuus fíliis eórum. 
17 Et sit splendor Dómini Dei nostri super nos, † et ópera mánuum nostrárum confírma super nos * et opus mánuum nostrárum confírma. 
 
PSALMUS 91 (90)
1 Qui hábitat in protectióne Altíssimi, * sub umbra Omnipoténtis commorábitur. 
2 Dicet Dómino: † « Refúgium meum et fortitúdo mea, * Deus meus, sperábo in eum ». 
3 Quóniam ipse liberábit te de láqueo venántium * et a verbo malígno. 
4 Alis suis obumbrábit tibi, † et sub pennas eius confúgies; * scutum et loríca véritas eius. 
5 Non timébis a timóre noctúrno, a sagítta volánte in die, † 6 a peste perambulánte in ténebris, * ab extermínio vastánte in merídie. 
7 Cadent a látere tuo mille † et decem mília a dextris tuis; * ad te autem non appropinquábit. 
8 Verúmtamen óculis tuis considerábis, * et retributiónem peccatórum vidébis. 
9 Quóniam tu es, Dómine, refúgium meum. * Altíssimum posuísti habitáculum tuum. 
10 Non accédet ad te malum, * et flagéllum non appropinquábit tabernáculo tuo, 
11 quóniam ángelis suis mandábit de te, * ut custódiant te in ómnibus viis tuis. 
12 In mánibus portábunt te, * ne forte offéndas ad lápidem pedem tuum. 
13 Super áspidem et basilíscum ambulábis * et conculcábis leónem et dracónem. 
14 Quóniam mihi adhǽsit, liberábo eum; * suscípiam eum, quóniam cognóvit nomen meum. 
15 Clamábit ad me, et ego exáudiam eum; † cum ipso sum in tribulatióne; * erípiam eum et glorificábo eum. 
16 Longitúdine diérum replébo eum * et osténdam illi salutáre meum. 
 
PSALMUS 92 (91) 
2 Bonum est confitéri Dómino * et psállere nómini tuo, Altíssime, 
3 annuntiáre mane misericórdiam tuam * et veritátem tuam per noctem 
4 in decachórdo et psaltério, * cum cántico in cíthara. 
5 Quia delectásti me, Dómine, in factúra tua, * et in opéribus mánuum tuárum exsultábo. 
6 Quam magnificáta sunt ópera tua, Dómine: * nimis profúndæ factæ sunt cogitatiónes tuæ. 
7 Vir insípiens non cognóscet, * et stultus non intélleget hæc. 
8 Cum germináverint peccatóres sicut fenum, * et florúerint omnes, qui operántur iniquitátem, 
hoc tamen erit ad intéritum in sǽculum sǽculi; * 9 tu autem altíssimus in ætérnum, Dómine. 
10 Quóniam ecce inimíci tui, Dómine, † quóniam ecce inimíci tui períbunt, * et dispergéntur omnes, qui operántur iniquitátem. 
11 Exaltábis sicut unicórnis cornu meum, * perfúsus sum óleo úberi. 
12 Et despíciet óculus meus inimícos meos, * et in insurgéntibus in me malignántibus áudiet auris mea.  
13 Iustus ut palma florébit, * sicut cedrus Líbani succréscet. 
14 Plantáti in domo Dómini, * in átriis Dei nostri florébunt. 
15 Adhuc fructus dabunt in senécta, * úberes et bene viréntes erunt, 
16 ut annúntient quóniam rectus Dóminus, refúgium meum, * et non est iníquitas in eo. 
 
PSALMUS 93 (92) 
1 Dóminus regnávit! Decórem indútus est; * indútus est Dóminus, fortitúdine præcínxit se. 
Etenim firmávit orbem terræ, * qui non commovébitur.
2 Firmáta sedes tua ex tunc, * a sǽculo tu es. 
3 Elevavérunt flúmina, Dómine. † elevavérunt flúmina vocem suam, * elevavérunt flúmina fragórem suum. 
4 Super voces aquárum multárum, † super poténtes elatiónes maris, * potens in altis Dóminus. 
5 Testimónia tua credibília facta sunt nimis; * domum tuam decet sanctitúdo Dómine, in longitúdinem diérum. 
 
PSALMUS 94 (93) 
1 Deus ultiónum, Dómine, * Deus ultiónum, effúlge. 
2 Exaltáre, qui iúdicas terram, * redde retributiónem supérbis. 
3 Usquequo peccatóres, Dómine, * úsquequo peccatóres exsultábunt? 
4 Effabúntur et loquéntur protérva, * gloriabúntur omnes, qui operántur iniquitátem.  
5 Pópulum tuum, Dómine, humíliant * et hereditátem tuam vexant. 
6 Víduam et ádvenam interfíciunt * et pupíllos occídunt. 
7 Et dixérunt: « Non vidébit Dóminus, * nec intélleget Deus Iacob ». 
8 Intellégite, insipiéntes in pópulo, * et stulti, quando sapiétis? 
9 Qui plantávit aurem, non áudiet, * aut qui finxit óculum, non respíciet? 
10 Qui córripit gentes, non árguet, * qui docet hóminem sciéntiam? 
11 Dóminus scit cogitatiónes hóminum, * quóniam vanæ sunt. 
12 Beátus homo, quem tu erudíeris, Dómine, * et de lege tua docúeris eum, 
13 ut mítiges ei a diébus malis, * donec fodiátur peccatóri fóvea. 
14 Quia non repéllet Dóminus plebem suam * et hereditátem suam non derelínquet. 
15 Quia ad iustítiam revertétur iudícium, * et sequéntur illam omnes, qui recto sunt corde. 
16 Quis consúrget mihi advérsus malignántes, * aut quis stabit mecum advérsus operántes iniquitátem? 
17 Nisi quia Dóminus adiúvit me, * paulo minus habitásset in loco siléntii ánima mea. 
18 Si dicébam: « Motus est pes meus », * misericórdia tua, Dómine, sustentábat me. 
19 In multitúdine sollicitúdinum meárum in corde meo, * consolatiónes tuæ lætificavérunt ánimam meam. 
20 Numquid sociábitur tibi sedes iniquitátis, * quæ fingit moléstiam contra præcéptum? 
21 Irruunt in ánimam iusti * et sánguinem innocéntem condémnant. 
22 Et factus est mihi Dóminus in præsídium, * et Deus meus in rupem refúgii mei; 
23 et reddet illis iniquitátem ipsórum † et in malítia eórum dispérdet eos, * 24 dispérdet illos Dóminus Deus noster. 
 
PSALMUS 95 (94) 
1 Veníte, exsultémus Dómino; * iubilémus Deo salutári nostro. 
2 Præoccupémus fáciem eius in confessióne * et in psalmis iubilémus ei. 
3 Quóniam Deus magnus Dóminus * et rex magnus super omnes deos. 
4 Quia in manu eius sunt profúnda terræ, * et altitúdines móntium ipsíus sunt. 
5 Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, * et siccam manus eius formavérunt. 
6 Veníte, adorémus et procidámus * et génua flectámus ante Dóminum, qui fecit nos, 
7 quia ipse est Deus noster, * et nos pópulus páscuæ eius et oves manus eius. 
8 Utinam hódie vocem eius audiátis: * « Nolíte obduráre corda vestra, 
9 sicut in Meríba, secúndum diem Massa in desérto, † ubi tentavérunt me patres vestri: * probavérunt me, etsi vidérunt ópera mea. 
10 Quadragínta annis tǽduit me generatiónis illíus, * et dixi: Pópulus errántium corde sunt isti. 
11 Et ipsi non cognovérunt vias meas; † ídeo iurávi in ira mea: * Non introíbunt in réquiem meam ». 
 
PSALMUS 96 (95) 
1 Cantáte Dómino cánticum novum, * cantáte Dómino, omnis terra. 
2 Cantáte Dómino, benedícite nómini eius, * annuntiáte de die in diem salutáre eius. 
3 Annuntiáte inter gentes glóriam eius, * in ómnibus pópulis mirabília eius. 
4 Quóniam magnus Dóminus et laudábilis nimis, * terríbilis est super omnes deos. 
5 Quóniam omnes dii géntium inánia, * Dóminus autem cælos fecit. 
6 Magnificéntia et pulchritúdo in conspéctu eius, * poténtia et decor in sanctuário eius. 
7 Afférte Dómino, famíliæ populórum, † afférte Dómino glóriam et poténtiam, * 8 afférte Dómino glóriam nóminis eius. 
Tóllite hóstias et introíte in átria eius, * 9 adoráte Dóminum in splendóre sancto. 
Contremíscite a fácie eius, univérsa terra, * 10 dícite in géntibus: « Dóminus regnávit! ». 
Etenim corréxit orbem terræ, qui non commovébitur; * iudicábit pópulos in æquitáte. 
11 Læténtur cæli, et exsúltet terra, † sonet mare et plenitúdo eius; * 12 gaudébunt campi et ómnia, quæ in eis sunt. 
Tunc exsultábunt ómnia ligna silvárum † 13 a fácie Dómini, quia venit, * quóniam venit iudicáre terram. 
Iudicábit orbem terræ in iustítia * et pópulos in veritáte sua. 
 
PSALMUS 97 (96) 
1 Dóminus regnávit! Exsúltet terra, * læténtur ínsulæ multæ. 
2 Nubes et calígo in circúitu eius, * iustítia et iudícium firmaméntum sedis eius. 
3 Ignis ante ipsum præcédet * et inflammábit in circúitu inimícos eius. 
4 Illustrárunt fúlgura eius orbem terræ: * vidit et contrémuit terra. 
5 Montes sicut cera fluxérunt a fácie Dómini, * a fácie Dómini omnis terra. 
6 Annuntiavérunt cæli iustítiam eius, * et vidérunt omnes pópuli glóriam eius. 
7 Confundántur omnes, qui adórant sculptília † et qui gloriántur in simulácris suis. * Adoráte eum, omnes ángeli eius. 
8 Audívit et lætáta est Sion, † et exsultavérunt fíliæ Iudæ * propter iudícia tua, Dómine. 
9 Quóniam tu Dóminus, Altíssimus super omnem terram, * nimis exaltátus es super omnes deos. 
10 Qui dilígitis Dóminum, odíte malum; † custódit ipse ánimas sanctórum suórum, * de manu peccatóris liberábit eos. 
11 Lux orta est iusto, * et rectis corde lætítia. 
12 Lætámini, iusti, in Dómino * et confitémini memóriæ sanctitátis eius. 
 
PSALMUS 98 (97) 
1 Cantáte Dómino cánticum novum, * quia mirabília fecit. 
Salvávit sibi déxtera eius, * et bráchium sanctum eius. 
2 Notum fecit Dóminus salutáre suum, * in conspéctu géntium revelávit iustítiam suam. 
3 Recordátus est misericórdiæ suæ * et veritátis suæ dómui Israël. 
Vidérunt omnes términi terræ * salutáre Dei nostri. 
4 Iubiláte Deo, omnis terra, * erúmpite, exsultáte et psállite. 
5 Psállite Dómino in cíthara, * in cíthara et voce psalmi; 
6 in tubis ductílibus et voce tubæ córneæ, * iubiláte in conspéctu regis Dómini. 
7 Sonet mare et plenitúdo eius, * orbis terrárum et qui hábitant in eo. 
8 Flúmina plaudent manu, † simul montes exsultábunt 9 a conspéctu Dómini, * quóniam venit iudicáre terram. 
Iudicábit orbem terrárum in iustítia * et pópulos in æquitáte. 
 
PSALMUS 99 (98) 
1 Dóminus regnávit! Commoveántur pópuli; * sedet super chérubim, moveátur terra. 
2 Dóminus in Sion magnus * et excélsus super omnes pópulos. 
3 Confiteántur nómini tuo magno et terríbili, * quóniam sanctum est. 
4 Rex potens iudícium díligit: † tu statuísti, quæ recta sunt, * iudícium et iustítiam in Iacob tu fecísti. 
5 Exaltáte Dóminum Deum nostrum † et adoráte ad scabéllum pedum eius, * quóniam sanctus est. 
6 Móyses et Aaron in sacerdótibus eius * et Sámuel inter eos, qui ínvocant nomen eius. 
Invocábant Dóminum, et ipse exaudiébat eos, * 7 in colúmna nubis loquebátur ad eos. 
Custodiébant testimónia eius * et præcéptum, quod dedit illis. 
8 Dómine Deus noster, tu exaudiébas eos; † Deus, tu propítius fuísti eis, * ulcíscens autem adinventiónes eórum. 
9 Exaltáte Dóminum Deum nostrum † et adoráte ad montem sanctum eius, * quóniam sanctus Dóminus Deus noster. 
 
PSALMUS 100 (99) 
2 Iubiláte Dómino, omnis terra, * servíte Dómino in lætítia; 
introíte in conspéctu eius * in exsultatióne. 
3 Scitóte quóniam Dóminus ipse est Deus; † ipse fecit nos, et ipsíus sumus, * pópulus eius et oves páscuæ eius. 
4 Introíte portas eius in confessióne, † átria eius in hymnis, * confitémini illi, benedícite nómini eius. 
5 Quóniam suávis est Dóminus; † in ætérnum misericórdia eius, * et usque in generatiónem et generatiónem véritas eius. 
 
PSALMUS 101 (100) 
1 Misericórdiam et iudícium cantábo; * tibi, Dómine, psallam. 
2 Intéllegam in via immaculáta; * quando vénies ad me? 
Perambulábo in innocéntia cordis mei, * in médio domus meæ. 
3 Non propónam ante óculos meos rem iniústam; † faciéntem prævaricatiónes ódio habébo, * non adhærébit mihi. 
4 Cor pravum recédet a me, * malígnum non cognóscam. 
5 Detrahéntem secréto próximo suo, * hunc cessáre fáciam; 
supérbum óculo et inflátum corde, * hunc non sustinébo. 
6 Oculi mei ad fidéles terræ, ut sédeant mecum; * qui ámbulat in via immaculáta, hic mihi ministrábit. 
7 Non habitábit in médio domus meæ, qui facit supérbiam; * qui lóquitur iníqua, non stabit in conspéctu oculórum meórum. 
8 In matutíno cessáre fáciam omnes peccatóres terræ, * ut dispérdam de civitáte Dómini omnes operántes iniquitátem. 
 
PSALMUS 102 (101) 
2 Dómine, exáudi oratiónem meam, * et clamor meus ad te véniat. 
3 Non abscóndas fáciem tuam a me; † in quacúmque die tríbulor, * inclína ad me aurem tuam. 
In quacúmque die invocávero te, * velóciter exáudi me. 
4 Quia defecérunt sicut fumus dies mei, * et ossa mea sicut crémium aruérunt. 
5 Percússum est ut fenum et áruit cor meum, * étenim oblítus sum comédere panem meum. 
6 A voce gémitus mei * adhǽsit os meum carni meæ. 
7 Símilis factus sum pellicáno solitúdinis, * factus sum sicut nyctícorax in ruínis. 
8 Vigilávi * et factus sum sicut passer solitárius in tecto. 
9 Tota die exprobrábant mihi inimíci mei, * exardescéntes in me per me iurábant. 
10 Quia cínerem tamquam panem manducábam * et potum meum cum fletu miscébam, 
11 a fácie iræ et increpatiónis tuæ, * quia élevans allisísti me. 
12 Dies mei sicut umbra declinavérunt, * et ego sicut fenum árui. 
13 Tu autem, Dómine, in ætérnum pérmanes, * et memoriále tuum in generatiónem et generatiónem. 
14 Tu exsúrgens miseréberis Sion, † quia tempus miseréndi eius, * quia venit tempus, 
15 quóniam placuérunt servis tuis lápides eius * et púlveris eius miseréntur. 
16 Et timébunt gentes nomen tuum, Dómine, * et omnes reges terræ glóriam tuam, 
17 quia ædificávit Dóminus Sion * et appáruit in glória sua. 
18 Respéxit in oratiónem ínopum * et non sprevit precem eórum. 
19 Scribántur hæc2 pro generatióne áltera, * et pópulus, qui creábitur, laudábit Dóminum. 
20 Quia prospéxit de excélso sanctuário suo, * Dóminus de cælo in terram aspéxit, 
21 ut audíret gémitus compeditórum, * ut sólveret fílios mortis; 
22 ut annúntient in Sion nomen Dómini * et laudem eius in Ierúsalem, 
23 cum congregáti fúerint pópuli in unum * et regna, ut sérviant Dómino. 
24 Humiliávit in via virtútem meam, * abbreviávit dies meos. 
Dicam: « Deus meus, † 25 ne áuferas me in dimídio diérum meórum; * in generatiónem et generatiónem sunt anni tui. 
26 Inítio terram fundásti; * et ópera mánuum tuárum sunt cæli. 
27 Ipsi períbunt, tu autem pérmanes; † et omnes sicut vestiméntum veteráscent, * et sicut opertórium mutábis eos, et mutabúntur. 
28 Tu autem idem ipse es, * et anni tui non defícient. 
29 Fílii servórum tuórum habitábunt, * et semen eórum in conspéctu tuo firmábitur ». 
 
PSALMUS 103 (102) 
1 Bénedic, ánima mea, Dómino, * et ómnia, quæ intra me sunt, nómini sancto eius. 
2 Bénedic, ánima mea, Dómino, * et noli oblivísci omnes retributiónes eius. 
3 Qui propitiátur ómnibus iniquitátibus tuis, * qui sanat omnes infirmitátes tuas; 
4 qui rédimit de intéritu vitam tuam, * qui corónat te in misericórdia et miseratiónibus; 
5 qui replet in bonis ætátem tuam: * renovábitur ut áquilæ iuvéntus tua. 
6 Fáciens iustítias Dóminus * et iudícium ómnibus iniúriam patiéntibus. 
7 Notas fecit vias suas Móysi, * fíliis Israël adinventiónes suas.  
8 Miserátor et miséricors Dóminus, * longánimis et multæ misericórdiæ. 
9 Non in perpétuum conténdet * neque in ætérnum irascétur. 
10 Non secúndum peccáta nostra fecit nobis, * neque secúndum iniquitátes nostras retríbuit nobis. 
11 Quóniam, quantum exaltátur cælum a terra, * præváluit misericórdia eius super timéntes eum; 
12 quantum distat ortus ab occidénte, * longe fecit a nobis iniquitátes nostras. 
13 Quómodo miserétur pater filiórum, * misértus est Dóminus timéntibus se. 
14 Quóniam ipse cognóvit figméntum nostrum, * recordátus est quóniam pulvis sumus. 
15 Homo: sicut fenum dies eius, * tamquam flos agri sic efflorébit. 
16 Spirat ventus in illum, et non subsístet, * et non cognóscet eum ámplius locus eius. 
17 Misericórdia autem Dómini ab ætérno † et usque in ætérnum super timéntes eum; * et iustítia illíus in fílios filiórum, 
18 in eos, qui servant testaméntum eius * et mémores sunt mandatórum ipsíus ad faciéndum ea. 
19 Dóminus in cælo parávit sedem suam, * et regnum ipsíus ómnibus dominábitur. 
20 Benedícite Dómino, omnes ángeli eius, † poténtes virtúte, faciéntes verbum illíus * in audiéndo vocem sermónum eius. 
21 Benedícite Dómino, omnes virtútes eius, * minístri eius, qui fácitis voluntátem eius. 
22 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius, † in omni loco dominatiónis eius. * Bénedic, ánima mea, Dómino. 
 
PSALMUS 104 (103) 
1 Bénedic, ánima mea, Dómino. * Dómine Deus meus, magnificátus es veheménter! 
Maiestátem et decórem induísti, * 2 amíctus lúmine sicut vestiménto. 
Exténdens cælum sicut velum, * 3 qui éxstruis in aquis cenácula tua. 
Qui ponis nubem ascénsum tuum, * qui ámbulas super pennas ventórum. 
4 Qui facis ángelos tuos spíritus * et minístros tuos ignem uréntem. 
5 Qui fundásti terram super stabilitátem suam, * non inclinábitur in sǽculum sǽculi. 
6 Abýssus sicut vestiméntum opéruit eam, * super montes stabant aquæ. 
7 Ab increpatióne tua fúgiunt, * a voce tonítrui tui formídant. 
8 Ascéndunt in montes et descéndunt in valles, * in locum, quem statuísti eis. 
9 Términum posuísti, quem non transgrediéntur, * neque converténtur operíre terram. 
10 Qui emíttis fontes in torréntes; * inter médium móntium pertransíbunt, 
11 potábunt omnes béstias agri, * exstínguent ónagri sitim suam. 
12 Super ea vólucres cæli habitábunt, * de médio ramórum dabunt voces. 
13 Rigas montes de cenáculis tuis, * de fructu óperum tuórum sátias terram. 
14 Prodúcis fenum iuméntis * et herbam servitúti hóminum, 
edúcens panem de terra * 15 et vinum, quod lætíficat cor hóminis; 
exhílarans fáciem in óleo, * panis autem cor hóminis confírmat. 
16 Saturabúntur ligna Dómini * et cedri Líbani, quas plantávit. 
17 Illic pásseres nidificábunt, * eródii domus in vértice eárum. 
18 Montes excélsi cervis, * petræ refúgium hyrácibus. 
19 Fecit lunam ad témpora signánda, * sol cognóvit occásum suum. 
20 Posuísti ténebras, et facta est nox: * in ipsa reptábunt omnes béstiæ silvæ, 
21 cátuli leónum rugiéntes, ut rápiant * et quærant a Deo escam sibi. 
22 Oritur sol, et congregántur * et in cubílibus suis recúmbunt. 
23 Exit homo ad opus suum * et ad operatiónem suam usque ad vésperum. 
24 Quam multiplicáta sunt ópera tua, Dómine! † Omnia in sapiéntia fecísti, * impléta est terra creatúra tua. 
25 Hoc mare magnum et spatiósum et latum: † illic reptília, quorum non est númerus, * animália pusílla cum magnis; 
26 illic naves pertransíbunt, * Levíathan, quem formásti ad ludéndum cum eo. 
27 Omnia a te exspéctant, * ut des illis escam in témpore suo. 
28 Dante te illis, cólligent, * aperiénte te manum tuam, implebúntur bonis. 
29 Averténte autem te fáciem, turbabúntur; † áuferes spíritum eórum, et defícient * et in púlverem suum reverténtur. 
30 Emíttes spíritum tuum, et creabúntur, * et renovábis fáciem terræ. 
31 Sit glória Dómini in sǽculum; * lætétur Dóminus in opéribus suis. 
32 Qui réspicit terram et facit eam trémere, * qui tangit montes, et fúmigant. 
33 Cantábo Dómino in vita mea, * psallam Deo meo quámdiu sum. 
34 Iucúndum sit ei elóquium meum, * ego vero delectábor in Dómino. 
35 Defíciant peccatóres a terra † et iníqui, ita ut non sint. * Bénedic, ánima mea, Dómino. 
 
PSALMUS 105 (104) 
1 Confitémini Dómino et invocáte nomen eius, * annuntiáte inter gentes ópera eius. 
2 Cantáte ei et psállite ei, * meditámini in ómnibus mirabílibus eius. 
3 Laudámini in nómine sancto eius, * lætétur cor quæréntium Dóminum. 
4 Quǽrite Dóminum et poténtiam eius, * quǽrite fáciem eius semper. 
5 Mementóte mirabílium eius, quæ fecit, * prodígia eius et iudícia oris eius, 
6 semen Abraham, servi eius, * fílii Iacob, elécti eius. 
7 Ipse Dóminus Deus noster; * in univérsa terra iudícia eius. 
8 Memor fuit in sǽculum testaménti sui, * verbi, quod mandávit in mille generatiónes, 
9 quod dispósuit cum Abraham, * et iuraménti sui ad Isaac. 
10 Et státuit illud Iacob in præcéptum * et Israël in testaméntum ætérnum 
11 dicens: « Tibi dabo terram Chánaan * funículum hereditátis vestræ ». 
12 Cum essent número brevi, * paucíssimi et peregríni in ea, 
13 et pertransírent de gente in gentem * et de regno ad pópulum álterum, 
14 non permísit hóminem nocére eis * et corrípuit pro eis reges: 
15 « Nolíte tángere christos meos * et in prophétis meis nolíte malignári ». 
16 Et vocávit famem super terram * et omne báculum panis contrívit. 
17 Misit ante eos virum, * in servum venúmdatus est Ioseph. 
18 Strinxérunt in compédibus pedes eius, * in ferrum intrávit collum eius, 
19 donec veníret verbum eius, * elóquium Dómini purgáret eum. 
20 Misit rex et solvit eum, * princeps populórum, et dimísit eum; 
21 constítuit eum dóminum domus suæ * et príncipem omnis possessiónis suæ, 
22 ut erudíret príncipes eius sicut semetípsum * et senes eius prudéntiam docéret. 
23 Et intrávit Israël in Ægýptum, * et Iacob peregrínus fuit in terra Cham. 
24 Et auxit pópulum suum veheménter * et confortávit eum super inimícos eius. 
25 Convértit cor eórum, ut odírent pópulum eius * et dolum fácerent in servos eius. 
26 Misit Móysen servum suum, * Aaron, quem elégit. 
27 Pósuit in eis verba signórum suórum * et prodigiórum in terra Cham. 
28 Misit ténebras et obscurávit, * et restitérunt sermónibus eius. 
29 Convértit aquas eórum in sánguinem * et occídit pisces eórum. 
30 Edidit terra eórum ranas * in penetrálibus regum ipsórum. 
31 Dixit, et venit cœnomyía * et scínifes in ómnibus fínibus eórum. 
32 Pósuit plúvias eórum grándinem, * ignem comburéntem in terra ipsórum. 
33 Et percússit víneas eórum et ficúlneas eórum * et contrívit lignum fínium eórum. 
34 Dixit, et venit locústa * et bruchus, cuius non erat númerus, 
35 et comédit omne fenum in terra eórum * et comédit fructum terræ eórum. 
36 Et percússit omne primogénitum in terra eórum, * primítias omnis róboris eórum. 
37 Et edúxit eos cum argénto et auro; * et non erat in tríbubus eórum infírmus. 
38 Lætáta est Ægýptus in profectióne eórum, * quia incúbuit timor eórum super eos. 
39 Expándit nubem in protectiónem * et ignem, ut lucéret eis per noctem. 
40 Petiérunt, et venit cotúrnix, * et pane cæli saturávit eos. 
41 Dirúpit petram, et fluxérunt aquæ, * abiérunt in sicco flúmina. 
42 Quóniam memor fuit verbi sancti sui * ad Abraham púerum suum. 
43 Et edúxit pópulum suum in exsultatióne, * eléctos suos in lætítia. 
44 Et dedit illis regiónes géntium, * et labóres populórum possedérunt, 
45 ut custódiant iustificatiónes eius * et leges eius servent. 
 
PSALMUS 106 (105) 
1 Confitémini Dómino, quóniam bonus, * quóniam in sǽculum misericórdia eius. 
2 Quis loquétur poténtias Dómini, * audítas fáciet omnes laudes eius? 
3 Beáti, qui custódiunt iudícium * et fáciunt iustítiam in omni témpore. 
4 Meménto nostri, Dómine, in beneplácito pópuli tui, * vísita nos in salutári tuo, 
5 ut videámus bona electórum tuórum, † ut lætémur in lætítia gentis tuæ, * ut gloriémur cum hereditáte tua. 
6 Peccávimus cum pátribus nostris, * iniúste égimus, iniquitátem fécimus. 
7 Patres nostri in Ægýpto non intellexérunt mirabília tua, † non fuérunt mémores multitúdinis misericordiárum tuárum * et irritavérunt ascendéntes in mare, mare Rubrum. 
8 Et salvávit eos propter nomen suum, * ut notam fáceret poténtiam suam.  
9 Et incrépuit mare Rubrum, et exsiccátum est, * et dedúxit eos in abýssis sicut in desérto. 
10 Et salvávit eos de manu odiéntis * et redémit eos de manu inimíci. 
11 Et opéruit aqua tribulántes eos: * unus ex eis non remánsit. 
12 Et credidérunt verbis eius * et cantavérunt laudem eius. 
13 Cito oblíti sunt óperum eius * et non sustinuérunt consílium eius; 
14 et concupiérunt concupiscéntiam in desérto * et tentavérunt Deum in inaquóso. 
15 Et dedit eis petitiónem ipsórum * et misit saturitátem in ánimas eórum. 
16 Et zeláti sunt Móysen in castris, * Aaron sanctum Dómini. 
17 Apérta est terra et deglutívit Dathan * et opéruit super congregatiónem Abíram. 
18 Et exársit ignis in synagóga eórum, * flamma combússit peccatóres. 
19 Et fecérunt vítulum in Horeb * et adoravérunt scúlptile; 
20 et mutavérunt glóriam suam * in similitúdinem tauri comedéntis fenum. 
21 Oblíti sunt Deum, qui salvávit eos, * qui fecit magnália in Ægýpto, 
22 mirabília in terra Cham, * terribília in mari Rubro. 
23 Et dixit quia dispérderet eos, * nisi affuísset Móyses eléctus eius: 
stetit in confractióne in conspéctu eius, * ut avérteret iram eius, ne destrúeret eos. 
24 Et pro níhilo habuérunt terram desiderábilem, * non credidérunt verbo eius. 
25 Et murmuravérunt in tabernáculis suis, * non exaudiérunt vocem Dómini. 
26 Et elevávit manum suam super eos, * ut prostérneret eos in desérto 
27 et ut deíceret semen eórum in natiónibus * et dispérgeret eos in regiónibus. 
28 Et adhæsérunt Baálphegor * et comedérunt sacrifícia mortuórum; 
29 et irritavérunt eum in adinventiónibus suis, * et irrúpit in eos ruína. 
30 Et stetit Phínees et fecit iudícium, * et cessávit quassátio, 
31 et reputátum est ei in iustítiam * in generatiónem et generatiónem usque in sempitérnum. 
32 Et irritavérunt eum ad aquas Meríba, * et vexátus est Móyses propter eos, 
33 quia exacerbavérunt spíritum eius, * et témere locútus est in lábiis suis. 
34 Non disperdidérunt gentes, * quas dixit Dóminus illis. 
35 Et commíxti sunt inter gentes * et didicérunt ópera eórum. 
36 Et serviérunt sculptílibus eórum, * et factum est illis in scándalum. 
37 Et immolavérunt fílios suos * et fílias suas dæmóniis. 
38 Et effudérunt sánguinem innocéntem, † sánguinem filiórum suórum et filiárum suárum, * quas sacrificavérunt sculptílibus Chánaan. 
Et infécta est terra in sanguínibus, † 39 et contamináti sunt in opéribus suis * et fornicáti sunt in adinventiónibus suis. 
40 Et exársit ira Dóminus in pópulum suum * et abominátus est hereditátem suam 
41 et trádidit eos in manus géntium, * et domináti sunt eórum, qui odérunt eos. 
42 Et tribulavérunt eos inimíci eórum, * et humiliáti sunt sub mánibus eórum. 
43 Sæpe liberávit eos; † ipsi autem exacerbavérunt eum in consílio suo * et corruérunt in iniquitátibus suis. 
44 Et vidit tribulatiónem eórum, * cum audívit clamórem eórum. - 
45 Et memor fuit testaménti sui * et pænítuit eum secúndum multitúdinem misericórdiæ suæ. 
46 Et dedit eos in miseratiónes * in conspéctu ómnium, qui captívos dúxerant eos. 
47 Salvos nos fac, Dómine Deus noster, * et cóngrega nos de natiónibus, 
ut confiteámur nómini sancto tuo * et gloriémur in laude tua. 
48 Benedíctus Dóminus, Deus Israël, † a sǽculo et usque in sǽculum. * Et dicet omnis pópulus: « Fiat, fiat ».  
 
PSALMUS 107 (106) 
1 Confitémini Dómino, quóniam bonus, * quóniam in sǽculum misericórdia eius. 
2 Dicant, qui redémpti sunt a Dómino, * quos redémit de manu adversárii 
3 et de regiónibus congregávit eos, † a solis ortu et occásu, * ab aquilóne et mari. 
4 Erravérunt in solitúdine, in inaquóso, * viam civitátis habitatiónis non invenérunt. 
5 Esuriéntes et sitiéntes, * ánima eórum in ipsis defécit. 
6 Et clamavérunt ad Dóminum, cum tribularéntur, * et de necessitátibus eórum erípuit eos. 
7 Et dedúxit eos in viam rectam, * ut irent in civitátem habitatiónis. 
8 Confiteántur Dómino propter misericórdiam eius * et mirabília eius in fílios hóminum, 
9 quia satiávit ánimam sitiéntem * et ánimam esuriéntem replévit bonis. 
10 Sedéntes in ténebris et umbra mortis, * vincti in mendicitáte et ferro, 
11 quia exacerbavérunt elóquia Dei * et consílium Altíssimi sprevérunt. 
12 Et humiliávit in labóribus cor eórum, * infirmáti sunt, nec fuit qui adiuváret. 
13 Et clamavérunt ad Dóminum, cum tribularéntur, * et de necessitátibus eórum liberávit eos. 
14 Et edúxit eos de ténebris et umbra mortis * et víncula eórum dirúpit. 
15 Confiteántur Dómino propter misericórdiam eius * et mirabília eius in fílios hóminum, 
16 quia contrívit portas ǽreas * et vectes férreos confrégit. 
17 Stulti facti sunt in via iniquitátis suæ * et propter iniustítias suas afflícti sunt; 
18 omnem escam abomináta est ánima eórum, * et appropinquavérunt usque ad portas mortis. 
19 Et clamavérunt ad Dóminum, cum tribularéntur, * et de necessitátibus eórum liberávit eos. 
20 Misit verbum suum et sanávit eos * et erípuit eos de interitiónibus eórum. 
21 Confiteántur Dómino propter misericórdiam eius * et mirabília eius in fílios hóminum; 
22 et sacríficent sacrifícium laudis * et annúntient ópera eius in exsultatióne. 
23 Qui descéndunt mare in návibus, * faciéntes operatiónem in aquis multis, 
24 ipsi vidérunt ópera Dómini * et mirabília eius in profúndo. 
25 Dixit et excitávit spíritum procéllæ, * et exaltáti sunt fluctus eius. 
26 Ascéndunt usque ad cælos † et descéndunt usque ad abýssos; * ánima eórum in malis tabescébat. 
27 Turbáti sunt et moti sunt sicut ébrius, * et omnis sapiéntia eórum devoráta est. 
28 Et clamavérunt ad Dóminum, cum tribularéntur, * et de necessitátibus eórum edúxit eos. 
29 Et státuit procéllam eius in auram, * et tacuérunt fluctus eius. 
30 Et lætáti sunt, quia siluérunt, * et dedúxit eos in portum voluntátis eórum. 
31 Confiteántur Dómino propter misericórdiam eius * et mirabília eius in fílios hóminum; 
32 et exáltent eum in ecclésia plebis * et in convéntu seniórum laudent eum. 
33 Pósuit flúmina in desértum * et éxitus aquárum in sitim, 
34 terram fructíferam in salsúginem * a malítia inhabitántium in ea. 
35 Pósuit desértum in stagna aquárum * et terram sine aqua in éxitus aquárum. 
36 Et collocávit illic esuriéntes, * et constituérunt civitátem habitatiónis. 
37 Et seminavérunt agros et plantavérunt víneas * et fecérunt fructum in provéntum suum. 
38 Et benedíxit eis, et multiplicáti sunt nimis, * et iuménta eórum non minorávit. 
39 Et pauci facti sunt et vexáti sunt * a tribulatióne malórum et dolóre. 
40 Effúdit contemptiónem super príncipes * et erráre fecit eos in desérto ínvio. 
41 Et suscépit páuperem de inópia * et pósuit sicut oves famílias. 
42 Vidébunt recti et lætabúntur * et omnis iníquitas oppilábit os suum. 
43 Quis sápiens, et custódiet hæc * et intélleget misericórdias Dómini?. 
 
PSALMUS 108 (107) 
2 Parátum cor meum, Deus, † parátum cor meum, * cantábo et psallam. Euge, glória mea! 
3 Exsúrge, psaltérium et cíthara, * excitábo auróram. 
4 Confitébor tibi in pópulis, Dómine, * et psallam tibi in natiónibus, 
5 quia magna est usque ad cælos misericórdia tua, * et usque ad nubes véritas tua. 
6 Exaltáre super cælos, Deus, * et super omnem terram glória tua. 
7 Ut liberéntur dilécti tui, * salvum fac déxtera tua et exáudi me. 
8 Deus locútus est in sancto suo: † « Exsultábo et dívidam Síchimam * et convállem Succoth dimétiar; 
9 meus est Gálaad, et meus est Manásses † et Ephraim fortitúdo cápitis mei, * Iuda sceptrum meum. 
10 Moab lebes lavácri mei; † super Idumǽam exténdam calceaméntum meum, * super Philistǽam vociferábor ». 
11 Quis dedúcet me in civitátem munítam? * Quis dedúcet me usque in Idumǽam? 
12 Nonne, Deus, qui reppulísti nos? * Et non exíbis, Deus, in virtútibus nostris? 
13 Da nobis auxílium de tribulatióne, * quia vana salus hóminis. 
14 In Deo faciémus virtútem, * et ipse conculcábit inimícos nostros. 
 
PSALMUS 109 (108) 
1 Deus laudis meæ, ne tacúeris, * 2 quia os peccatóris et os dolósi super me apértum est. 
Locúti sunt advérsum me lingua dolósa † 3 et sermónibus ódii circumdedérunt me * et expugnavérunt me gratis. 
4 Pro dilectióne mea adversabántur mihi; * ego autem orábam. 
5 Et posuérunt advérsum me mala pro bonis * et ódium pro dilectióne mea. 
6 Constítue super eum peccatórem, * et adversárius stet a dextris eius. 
7 Cum iudicátur, éxeat condemnátus, * et orátio eius fiat in peccátum. 
8 Fiant dies eius pauci, * et ministérium eius accípiat alter. 
9 Fiant fílii eius órphani, * et uxor eius vídua. 
10 Instábiles vagéntur fílii eius et mendícent * et eiciántur de ruínis suis.  
11 Scrutétur fenerátor omnem substántiam eius, * et dirípiant aliéni labóres eius. 
12 Non sit qui prǽbeat illi misericórdiam, * nec sit qui misereátur pupíllis eius. 
13 Fiant nati eius in intéritum, * in generatióne una deleátur nomen eórum. 
14 In memóriam rédeat iníquitas patrum eius in conspéctu Dómini, * et peccátum matris eius non deleátur. 
15 Fiant contra Dóminum semper, * et dispérdat de terra memóriam eórum. 
16 Pro eo quod non est recordátus fácere misericórdiam † et persecútus est hóminem ínopem et mendícum * et compúnctum corde, ut mortificáret. 
17 Et diléxit maledictiónem: et véniat ei; * et nóluit benedictiónem: et elongétur ab eo. 
18 Et índuit maledictiónem sicut vestiméntum: † et intret sicut aqua in interióra eius * et sicut óleum in ossa eius. 
19 Fiat ei sicut induméntum, quo operítur, * et sicut zona, qua semper præcíngitur. 
20 Hæc retribútio eórum, qui adversántur mihi apud Dóminum, * et qui loquúntur mala advérsus ánimam meam. 
21 Et tu, Dómine, Dómine, fac mecum propter nomen tuum, * quia suávis est misericórdia tua; 
líbera me, 22 quia egénus et pauper ego sum, * et cor meum vulnerátum est intra me. 
23 Sicut umbra, cum declínat, pertránsii, * excússus sum sicut locústæ. 
24 Génua mea infirmáta sunt ieiúnio, * et caro mea contábuit absque óleo. 
25 Et ego factus sum oppróbrium illis: * vidérunt me et movérunt cápita sua. 
26 Adiuva me, Dómine Deus meus, * salvum me fac secúndum misericórdiam tuam. 
27 Et sciant quia manus tua hæc: * tu, Dómine, hoc fecísti. 
28 Maledícant illi, et tu benedícas; † qui insúrgunt in me, confundántur, * servus autem tuus lætábitur. 
29 Induántur, qui détrahunt mihi, pudóre * et operiántur sicut diplóide confusióne sua. 
30 Confitébor Dómino nimis in ore meo * et in médio multórum laudábo eum, 
31 quia ástitit a dextris páuperis, * ut salvam fáceret a iudicántibus ánimam eius. 
 
PSALMUS 110 (109) 
1 Dixit Dóminus Dómino meo: * «Sede a dextris meis, 
donec ponam inimícos tuos * scabéllum pedum tuórum ». 
2 Virgam poténtiæ tuæ emíttet Dóminus ex Sion: * domináre in médio inimicórum tuórum. 
3 Tecum principátus in die virtútis tuæ, † in splendóribus sanctis, * ex útero ante lucíferum génui te. 
4 Iurávit Dóminus et non pænitébit eum: * « Tu es sacérdos in ætérnum secúndum órdinem Melchísedech ». 
5 Dóminus a dextris tuis, * conquassábit in die iræ suæ reges. 
6 Iudicábit in natiónibus: cumulántur cadávera, * conquassábit cápita in terra spatiósa. 
7 De torrénte in via bibet, * proptérea exaltábit caput. 
 
PSALMUS 111 (110) 
1 Confitébor Dómino in toto corde meo, * in consílio iustórum et congregatióne. 
2 Magna ópera Dómini, * exquirénda ómnibus, qui cúpiunt ea. 
3 Decor et magnificéntia opus eius, * et iustítia eius manet in sǽculum sǽculi. 
4 Memóriam fecit mirabílium suórum, * miséricors et miserátor Dóminus. 
5 Escam dedit timéntibus se; * memor erit in sǽculum testaménti sui. 
6 Virtútem óperum suórum annuntiávit pópulo suo, † ut det illis hereditátem géntium; * 7 ópera mánuum eius véritas et iudícium. 
Fidélia ómnia mandáta eius, † 8 confirmáta in sǽculum sǽculi, * facta in veritáte et æquitáte. 
9 Redemptiónem misit pópulo suo, * mandávit in ætérnum testaméntum suum. 
Sanctum et terríbile nomen eius. * 10 Inítium sapiéntiæ timor Dómini, 
intelléctus bonus ómnibus faciéntibus ea; * laudátio eius manet in sǽculum sǽculi. 
 
PSALMUS 112 (111) 
1 Beátus vir, qui timet Dóminum, * BETH. in mandátis eius cupit nimis. 
2 Potens in terra erit semen eius, * generátio rectórum benedicétur. 
3 Glória et divítiæ in domo eius, * et iustítia eius manet in sǽculum sǽculi. 
4 Exórtum est in ténebris lumen rectis, * miséricors et miserátor et iustus. 
5 Iucúndus homo, qui miserétur et cómmodat, † dispónet res suas in iudício, * 6 quia in ætérnum non commovébitur. 
In memória ætérna erit iustus, * 7 ab auditióne mala non timébit. 
Parátum cor eius, sperans in Dómino, † 8 confirmátum est cor eius, non timébit, * donec despíciat inimícos suos. 
9 Distríbuit, dedit paupéribus; † iustítia eius manet in sǽculum sǽculi, * cornu eius exaltábitur in glória. 
10 Peccátor vidébit et irascétur, † déntibus suis fremet et tabéscet. * Desidérium peccatórum períbit. 
 
PSALMUS 113 (112) 
1 Laudáte, púeri Dómini, * laudáte nomen Dómini. 
2 Sit nomen Dómini benedíctum * ex hoc nunc et usque in sǽculum. 
3 A solis ortu usque ad occásum * laudábile nomen Dómini. 
4 Excélsus super omnes gentes Dóminus, * super cælos glória eius. 
5 Quis sicut Dóminus Deus noster, qui in altis hábitat * 6 et se inclínat, ut respíciat in cælum et in terram? 
7 Súscitans de terra ínopem, * de stércore érigens páuperem, 
8 ut cóllocet eum cum princípibus, * cum princípibus pópuli sui. 
9 Qui habitáre facit stérilem in domo, * matrem filiórum lætántem. 
 
PSALMUS 114 (113 A) 
1 In éxitu Israël de Ægýpto, * domus Iacob de pópulo bárbaro, 
2 factus est Iuda sanctuárium eius, * Israël potéstas eius. 
3 Mare vidit et fugit, * Iordánis convérsus est retrórsum; 
4 montes saltavérunt ut aríetes, * et colles sicut agni óvium.  
5 Quid est tibi, mare, quod fugísti? * Et tu, Iordánis, quia convérsus es retrórsum? 
6 Montes, quod saltástis sicut aríetes, * et colles, sicut agni óvium? 
7 A fácie Dómini contremísce, terra, * a fácie Dei Iacob, 
8 qui convértit petram in stagna aquárum * et sílicem in fontes aquárum. 
 
PSALMUS 115 (113 B) 
1 Non nobis, Dómine, non nobis, † sed nómini tuo da glóriam * super misericórdia tua et veritáte tua. 
2 Quare dicent gentes: * « Ubi est Deus eórum? ». 
3 Deus autem noster in cælo, * ómnia, quæcúmque vóluit, fecit. 
4 Simulácra géntium argéntum et aurum, * ópera mánuum hóminum. 
5 Os habent et non loquéntur, * óculos habent et non vidébunt. 
6 Aures habent et non áudient, * nares habent et non odorábunt. 
7 Manus habent et non palpábunt, † pedes habent et non ambulábunt; * non clamábunt in gútture suo. 
8 Símiles illis erunt, qui fáciunt ea, * et omnes, qui confídunt in eis. 
9 Domus Israël sperávit in Dómino: * adiutórium eórum et scutum eórum est. 
10 Domus Aaron sperávit in Dómino: * adiutórium eórum et scutum eórum est. 
11 Qui timent Dóminum, speravérunt in Dómino: * adiutórium eórum et scutum eórum est. 
12 Dóminus memor fuit nostri * et benedícet nobis: 
benedícet dómui Israël, * benedícet dómui Aaron, 
13 benedícet ómnibus, qui timent Dóminum, * pusíllis cum maióribus. 
14 Adíciat Dóminus super vos, * super vos et super fílios vestros. 
15 Benedícti vos a Dómino, * qui fecit cælum et terram. 
16 Cæli, cæli sunt Dómino, * terram autem dedit fíliis hóminum. 
17 Non mórtui laudábunt te, Dómine, * neque omnes, qui descéndunt in siléntium, 
18 sed nos, qui vívimus, benedícimus Dómino * ex hoc nunc et usque in sǽculum. 
 
PSALMUS 116 (114, 1-9; 115) 
1 Diléxi, quóniam exáudit Dóminus * vocem deprecatiónis meæ. 
2 Quia inclinávit aurem suam mihi, * cum in diébus meis invocábam. 
3 Circumdedérunt me funes mortis, * et angústiæ inférni invenérunt me.
Tribulatiónem et dolórem invéni † 4 et nomen Dómini invocábam: * « O Dómine, líbera ánimam meam ». 
5 Miséricors Dóminus et iustus, * et Deus noster miserétur. 
6 Custódiens párvulos Dóminus; * humiliátus sum, et salvum me fáciet. 
7 Convértere, ánima mea, in réquiem tuam, * quia Dóminus benefécit tibi; 
8 quia erípuit ánimam meam de morte, † óculos meos a lácrimis, * pedes meos a lapsu. 
9 Ambulábo coram Dómino * in regióne vivórum.  
10 Crédidi, étiam cum locútus sum: * « Ego humiliátus sum nimis ». 
11 Ego dixi in trepidatióne mea: * « Omnis homo mendax ». 
12 Quid retríbuam Dómino * pro ómnibus, quæ retríbuit mihi? 
13 Cálicem salutáris accípiam * et nomen Dómini invocábo. 
14 Vota mea Dómino reddam * coram omni pópulo eius. 
15 Pretiósa in conspéctu Dómini * mors sanctórum eius. 
16 O Dómine, ego servus tuus, * ego servus tuus et fílius ancíllæ tuæ. 
Dirupísti víncula mea: † 17 tibi sacrificábo hóstiam laudis * et nomen Dómini invocábo. 
18 Vota mea Dómino reddam * coram omni pópulo eius 
19 in átriis domus Dómini, * in médio tui, Ierúsalem. 
 
PSALMUS 117 (116) 
1 Laudáte Dóminum, omnes gentes; * collaudáte eum, omnes pópuli. 
2 Quóniam confirmáta est super nos misericórdia eius, * et véritas Dómini manet in ætérnum. 
 
PSALMUS 118 (117) 
1 Confitémini Dómino, quóniam bonus, * quóniam in sǽculum misericórdia eius. 
2 Dicat nunc Israël, quóniam bonus, * quóniam in sǽculum misericórdia eius. 
3 Dicat nunc domus Aaron, * quóniam in sǽculum misericórdia eius. 
4 Dicant nunc, qui timent Dóminum, * quóniam in sǽculum misericórdia eius. 
5 De tribulatióne invocávi Dóminum, * et exaudívit me edúcens in latitúdinem Dóminus. 
6 Dóminus mecum, * non timébo, quid fáciat mihi homo. 
7 Dóminus mecum adiútor meus, * et ego despíciam inimícos meos. 
8 Bonum est confúgere ad Dóminum * quam confídere in hómine. 
9 Bonum est confúgere ad Dóminum * quam confídere in princípibus. 
10 Omnes gentes circuiérunt me, * et in nómine Dómini excídi eos. 
11 Circumdántes circumdedérunt me, * et in nómine Dómini excídi eos. 
12 Circumdedérunt me sicut apes † et exarsérunt sicut ignis in spinis, * et in nómine Dómini excídi eos. 
13 Impelléntes impulérunt me, ut cáderem, * et Dóminus adiúvit me. 
14 Fortitúdo mea et laus mea Dóminus * et factus est mihi in salútem. 
15 Vox iubilatiónis et salútis * in tabernáculis iustórum: 
« Déxtera Dómini fecit virtútem! † 16 Déxtera Dómini exaltávit me; * déxtera Dómini fecit virtútem! ». 
17 Non móriar, sed vivam * et narrábo ópera Dómini. 
18 Castígans castigávit me Dóminus * et morti non trádidit me. 
19 Aperíte mihi portas iustítiæ, * ingréssus in eas confitébor Dómino. 
20 Hæc porta Dómini; * iusti intrábunt in eam.  
21 Confitébor tibi, quóniam exaudísti me * et factus es mihi in salútem. 
22 Lápidem quem reprobavérunt ædificántes, * hic factus est in caput ánguli; 
23 a Dómino factum est istud * et est mirábile in óculis nostris. 
24 Hæc est dies, quam fecit Dóminus: * exsultémus et lætémur in ea. 
25 O Dómine, salvum me fac; * o Dómine, da prosperitátem! 
26 Benedíctus, qui venit in nómine Dómini. * Benedícimus vobis de domo Dómini. 
27 Deus Dóminus et illúxit nobis. † Instrúite sollemnitátem in ramis condénsis * usque ad córnua altáris. 
28 Deus meus es tu, et confitébor tibi, * Deus meus, et exaltábo te. 
29 Confitémini Dómino, quóniam bonus, * quóniam in sǽculum misericórdia eius. 
 
PSALMUS 119 (118) 
1 Beáti immaculáti in via, * qui ámbulant in lege Dómini. 
2 Beáti, qui servant testimónia eius, * in toto corde exquírunt eum. 
3 Non enim operáti sunt iniquitátem, * in viis eius ambulavérunt. 
4 Tu mandásti * mandáta tua custodíri nimis. 
5 Utinam dirigántur viæ meæ * ad custodiéndas iustificatiónes tuas! 
6 Tunc non confúndar, * cum perspéxero in ómnibus præcéptis tuis. 
7 Confitébor tibi in directióne cordis, * in eo quod dídici iudícia iustítiæ tuæ. 
8 Iustificatiónes tuas custódiam, * non me derelínquas usquequáque. 
9 In quo mundábit adulescéntior viam suam? * In custodiéndo sermónes tuos. 
10 In toto corde meo exquisívi te, * ne erráre me fácias a præcéptis tuis. 
11 In corde meo abscóndi elóquia tua, * ut non peccem tibi. 
12 Benedíctus es, Dómine; * doce me iustificatiónes tuas. 
13 In lábiis meis * numerávi ómnia iudícia oris tui. 
14 In via testimoniórum tuórum delectátus sum * sicut in ómnibus divítiis. 
15 In mandátis tuis exercébor * et considerábo vias tuas. 
16 In iustificatiónibus tuis delectábor, * non oblivíscar sermónem tuum. 
17 Bénefac servo tuo, et vivam * et custódiam sermónem tuum. 
18 Revéla óculos meos, * et considerábo mirabília de lege tua. 
19 Incola ego sum in terra, * non abscóndas a me præcépta tua. 
20 Defécit ánima mea in desiderándo iudícia tua * in omni témpore. 
21 Increpásti supérbos; * maledícti, qui errant a præcéptis tuis. 
22 Aufer a me oppróbrium et contémptum, * quia testimónia tua servávi. 
23 Etsi príncipes sedent et advérsum me loquúntur, * servus tamen tuus exercétur in iustificatiónibus tuis. 
24 Nam et testimónia tua delectátio mea, * et consílium meum iustificatiónes tuæ. 
25 Adhǽsit púlveri ánima mea; * vivífica me secúndum verbum tuum. 
26 Vias meas enuntiávi, et exaudísti me; * doce me iustificatiónes tuas. 
27 Viam mandatórum tuórum fac me intellégere, * et exercébor in mirabílibus tuis. 
28 Lacrimáta est ánima mea præ mæróre; * érige me secúndum verbum tuum. 
29 Viam mendácii avérte a me * et legem tuam da mihi benígne. 
30 Viam veritátis elégi, * iudícia tua propósui mihi. 
31 Adhǽsi testimóniis tuis, Dómine; * noli me confúndere. 
32 Viam mandatórum tuórum curram, * quia dilatásti cor meum. 
33 Legem pone mihi, Dómine, viam iustificatiónum tuárum, * et servábo eam semper. 
34 Da mihi intelléctum, et servábo legem tuam * et custódiam illam in toto corde meo. 
35 Deduc me in sémitam præceptórum tuórum, * quia ipsam vólui. 
36 Inclína cor meum in testimónia tua * et non in avarítiam. 
37 Avérte óculos meos, ne vídeant vanitátem; * in via tua vivífica me. 
38 Súscita servo tuo elóquium tuum, * quod est ad timórem tuum. 
39 Amove oppróbrium meum, quod suspicátus sum, * quia iudícia tua iucúnda. 
40 Ecce concupívi mandáta tua; * in iustítia tua vivífica me. 
41 Et véniat super me misericórdia tua, Dómine, * salutáre tuum secúndum elóquium tuum. 
42 Et respondébo exprobrántibus mihi verbum, * quia sperávi in sermónibus tuis. 
43 Et ne áuferas de ore meo verbum veritátis usquequáque, * quia in iudíciis tuis supersperávi. 
44 Et custódiam legem tuam semper, * in sǽculum et in sǽculum sǽculi. 
45 Et ambulábo in latitúdine, * quia mandáta tua exquisívi. 
46 Et loquar de testimóniis tuis in conspéctu regum * et non confúndar. 
47 Et delectábor in præcéptis tuis, * quæ diléxi. 
48 Et levábo manus meas ad præcépta tua, quæ diléxi; * et exercébor in iustificatiónibus tuis.  
49 Memor esto verbi tui servo tuo, * in quo mihi spem dedísti. 
50 Hoc me consolátum est in humiliatióne mea, * quia elóquium tuum vivificávit me. 
51 Supérbi derisérunt me veheménter; * a lege autem tua non declinávi. 
52 Memor fui iudiciórum tuórum a sǽculo, Dómine, * et consolátus sum. 
53 Indignátio ténuit me * propter peccatóres derelinquéntes legem tuam. 
54 Cántica factæ sunt mihi iustificatiónes tuæ * in loco peregrinatiónis meæ. 
55 Memor fui nocte nóminis tui, Dómine, * et custódiam legem tuam. 
56 Hoc factum est mihi, * quia mandáta tua servávi. 
57 Pórtio mea Dóminus: * dixi custodíre verba tua. 
58 Deprecátus sum fáciem tuam in toto corde meo; * miserére mei secúndum elóquium tuum. 
59 Cogitávi vias meas * et convérti pedes meos in testimónia tua. 
60 Festinávi et non sum morátus, * ut custódiam præcépta tua. 
61 Funes peccatórum circumpléxi sunt me, * et legem tuam non sum oblítus. 
62 Média nocte surgébam ad confiténdum tibi * super iudícia iustítiæ tuæ. 
63 Párticeps ego sum ómnium timéntium te * et custodiéntium mandáta tua. 
64 Misericórdia tua, Dómine, plena est terra; * iustificatiónes tuas doce me. 
65 Bonitátem fecísti cum servo tuo, Dómine, * secúndum verbum tuum. 
66 Bonitátem et prudéntiam et sciéntiam doce me, * quia præcéptis tuis crédidi. 
67 Priúsquam humiliárer ego errávi; * nunc autem elóquium tuum custódiam. 
68 Bonus es tu et benefáciens, * doce me iustificatiónes tuas. 
69 Excogitavérunt contra me dolósa supérbi, * ego autem in toto corde meo servábo mandáta tua. 
70 Incrassátum est sicut adeps cor eórum, * ego vero in lege tua delectátus sum. 
71 Bonum mihi quia humiliátus sum, * ut discam iustificatiónes tuas. 
72 Bonum mihi lex oris tui, * super mília auri et argénti. 
73 Manus tuæ fecérunt me et plasmavérunt me; * da mihi intelléctum, et discam præcépta tua. 
74 Qui timent te, vidébunt me et lætabúntur, * quia in verba tua supersperávi. 
75 Cognóvi, Dómine, quia ǽquitas iudícia tua, * et in veritáte humiliásti me. 
76 Fiat misericórdia tua, ut consolétur me, * secúndum elóquium tuum servo tuo. 
77 Véniant mihi miseratiónes tuæ, et vivam, * quia lex tua delectátio mea est. 
78 Confundántur supérbi, quóniam dolóse incurvavérunt me, * ego autem exercébor in mandátis tuis. 
79 Convertántur mihi timéntes te, * et qui novérunt testimónia tua. 
80 Fiat cor meum immaculátum in iustificatiónibus tuis, * ut non confúndar. 
81 Defécit in salutáre tuum ánima mea, * et in verbum tuum supersperávi. 
82 Defecérunt óculi mei in elóquium tuum, * dicéntes: « Quando consoláberis me? ». 
83 Quia factus sum sicut uter in fumo; * iustificatiónes tuas non sum oblítus. 
84 Quot sunt dies servi tui? * Quando fácies de persequéntibus me iudícium? 
85 Fodérunt mihi fóveas supérbi, * qui non sunt secúndum legem tuam. 
86 Omnia præcépta tua véritas; * dolóse persecúti sunt me; ádiuva me. 
87 Paulo minus consummavérunt me in terra, * ego autem non derelíqui mandáta tua. 
88 Secúndum misericórdiam tuam vivífica me, * et custódiam testimónia oris tui.  
89 In ætérnum, Dómine, * verbum tuum constitútum est in cælo. 
90 In generatiónem et generatiónem véritas tua; * firmásti terram, et pérmanet. 
91 Secúndum iudícia tua pérmanent hódie, * quóniam ómnia sérviunt tibi. 
92 Nisi quod lex tua delectátio mea est, * tunc forte periíssem in humiliatióne mea. 
93 In ætérnum non oblivíscar mandáta tua, * quia in ipsis vivificásti me. 
94 Tuus sum ego: salvum me fac, * quóniam mandáta tua exquisívi. 
95 Me exspectavérunt peccatóres, ut pérderent me; * testimónia tua intelléxi. 
96 Omni consummatióni vidi finem, * latum præcéptum tuum nimis. 
97 Quómodo diléxi legem tuam, Dómine; * tota die meditátio mea est. 
98 Super inimícos meos sapiéntem me fecit præcéptum tuum, * quia in ætérnum mihi est. 
99 Super omnes docéntes me prudens factus sum, * quia testimónia tua meditátio mea est. 
100 Super senes intelléxi, * quia mandáta tua servávi. 
101 Ab omni via mala prohíbui pedes meos, * ut custódiam verba tua. 
102 A iudíciis tuis non declinávi, * quia tu legem posuísti mihi. 
103 Quam dúlcia fáucibus meis elóquia tua, * super mel ori meo. 
104 A mandátis tuis intelléxi; * proptérea odívi omnem viam mendácii. 
105 Lucérna pédibus meis verbum tuum * et lumen sémitis meis. 
106 Iurávi et státui * custodíre iudícia iustítiæ tuæ. 
107 Humiliátus sum usquequáque, Dómine; * vivífica me secúndum verbum tuum. 
108 Voluntária oris mei beneplácita sint, Dómine, * et iudícia tua doce me. 
109 Anima mea in mánibus meis semper, * et legem tuam non sum oblítus. 
110 Posuérunt peccatóres láqueum mihi, * et de mandátis tuis non errávi. 
111 Heréditas mea testimónia tua in ætérnum, * quia exsultátio cordis mei sunt. 
112 Inclinávi cor meum ad faciéndas iustificatiónes tuas * in ætérnum, in finem. 
113 Dúplices corde ódio hábui * et legem tuam diléxi. 
114 Tegmen et scutum meum es tu, * et in verbum tuum supersperávi. 
115 Declináte a me, malígni, * et servábo præcépta Dei mei. 
116 Súscipe me secúndum elóquium tuum, et vivam; * et non confúndas me ab exspectatióne mea. 
117 Susténta me, et salvus ero * et delectábor in iustificatiónibus tuis semper. 
118 Sprevísti omnes discedéntes a iustificatiónibus tuis, * quia mendácium cogitátio eórum. 
119 Quasi scóriam delésti omnes peccatóres terræ; * ídeo diléxi testimónia tua. 
120 Hórruit a timóre tuo caro mea; * a iudíciis enim tuis tímui. 
121 Feci iudícium et iustítiam; * non tradas me calumniántibus me. 
122 Sponde pro servo tuo in bonum; * non calumniéntur me supérbi. 
123 Oculi mei defecérunt in desidério salutáris tui * et elóquii iustítiæ tuæ. 
124 Fac cum servo tuo secúndum misericórdiam tuam * et iustificatiónes tuas doce me. 
125 Servus tuus sum ego; * da mihi intelléctum, ut sciam testimónia tua. 
126 Tempus faciéndi Dómino; * díssipavérunt legem tuam. 
127 Ideo diléxi præcépta tua * super aurum et obrýzum. 
128 Proptérea ad ómnia mandáta tua dirigébar, * omnem viam mendácii ódio hábui.  
129 Mirabília testimónia tua, * ídeo servávit ea ánima mea. 
130 Declarátio sermónum tuórum illúminat * et intelléctum dat párvulis. 
131 Os meum apérui et attráxi spíritum, * quia præcépta tua desiderábam. 
132 Convértere in me et miserére mei * secúndum iudícium tuum cum diligéntibus nomen tuum. 
133 Gressus meos dírige secúndum elóquium tuum, * et non dominétur mei omnis iníquitas. 
134 Rédime me a calúmniis hóminum, * ut custódiam mandáta tua. 
135 Fáciem tuam illúmina super servum tuum * et doce me iustificatiónes tuas. 
136 Rívulos aquárum deduxérunt óculi mei, * quia non custodiérunt legem tuam. 
137 Iustus es, Dómine, * et rectum iudícium tuum. 
138 Mandásti in iustítia testimónia tua * et in veritáte nimis. 
139 Consúmpsit me zelus meus, * quia oblíti sunt verba tua inimíci mei. 
140 Ignítum elóquium tuum veheménter, * et servus tuus diléxit illud. 
141 Adulescéntulus sum ego et contémptus; * mandáta tua non sum oblítus. 
142 Iustítia tua iustítia in ætérnum, * et lex tua véritas. 
143 Tribulátio et angústia invenérunt me; * præcépta tua delectátio mea est. 
144 Iustítia testimónia tua in ætérnum; * intelléctum da mihi, et vivam. 
145 Clamávi in toto corde, exáudi me, Dómine; * iustificatiónes tuas servábo. 
146 Clamávi ad te, salvum me fac, * ut custódiam testimónia tua. 
147 Prævéni dilúculo et clamávi, * in verba tua supersperávi. 
148 Prævenérunt óculi mei vigílias, * ut meditárer elóquia tua. 
149 Vocem meam audi secúndum misericórdiam tuam, Dómine, * secúndum iudícium tuum vivífica me. 
150 Appropinquavérunt persequéntes me in malítia, * a lege autem tua longe facti sunt. 
151 Prope es tu, Dómine, * et ómnia præcépta tua véritas. 
152 Ab inítio cognóvi de testimóniis tuis, * quia in ætérnum fundásti ea. 
153 Vide humiliatiónem meam et éripe me, * quia legem tuam non sum oblítus. 
154 Iúdica causam meam et rédime me; * propter elóquium tuum vivífica me. 
155 Longe a peccatóribus salus, * quia iustificatiónes tuas non exquisiérunt. 
156 Misericórdiæ tuæ multæ, Dómine; * secúndum iudícia tua vivífica me. 
157 Multi, qui persequúntur me et tríbulant me; * a testimóniis tuis non declinávi. 
158 Vidi prævaricántes, et tǽduit me, * quia elóquia tua non custodiérunt. 
159 Vide quóniam mandáta tua diléxi, Dómine; * secúndum misericórdiam tuam vivífica me. 
160 Princípium verbórum tuórum véritas, * in ætérnum ómnia iudícia iustítiæ tuæ. 
161 Príncipes persecúti sunt me gratis, * et a verbis tuis formidávit cor meum. 
162 Lætábor ego super elóquia tua, * sicut qui invénit spólia multa. 
163 Mendácium ódio hábui et abominátus sum; * legem autem tuam diléxi. 
164 Sépties in die laudem dixi tibi * super iudícia iustítiæ tuæ. 
165 Pax multa diligéntibus legem tuam, * et non est illis scándalum. 
166 Exspectábam salutáre tuum, Dómine, * et præcépta tua feci. 
167 Custodívit ánima mea testimónia tua * et diléxi ea veheménter. 
168 Servávi mandáta tua et testimónia tua, * quia omnes viæ meæ in conspéctu tuo. 
169 Appropínquet deprecátio mea in conspéctu tuo, Dómine; * iuxta verbum tuum da mihi intelléctum. 
170 Intret postulátio mea in conspéctu tuo, * secúndum elóquium tuum líbera me. 
171 Eructábunt lábia mea hymnum, * cum docúeris me iustificatiónes tuas. 
172 Cantet lingua mea elóquium tuum, * quia ómnia præcépta tua iustítia. 
173 Fiat manus tua, ut ádiuvet me, * quóniam mandáta tua elégi. 
174 Concupívi salutáre tuum, Dómine, * et lex tua delectátio mea est. 
175 Vivet ánima mea et laudábit te, * et iudícia tua adiuvábunt me. 
176 Errávi sicut ovis, quæ périit; * quære servum tuum, quia præcépta tua non sum oblítus. 
 
PSALMUS 120 (119) 
1 Ad Dóminum, cum tribulárer, clamávi, * et exaudívit me. 
2 Dómine, líbera ánimam meam a lábiis mendácii, * a lingua dolósa. 
3 Quid detur tibi aut quid apponátur tibi, * lingua dolósa? 
4 Sagíttæ poténtis acútæ * cum carbónibus iuniperórum. 
5 Heu mihi, quia peregrinátus sum in Mosoch, * habitávi ad tabernácula Cedar! 
6 Multum íncola fuit ánima mea * cum his, qui odérunt pacem. 
7 Ego eram pacíficus; * cum loquébar, illi impugnábant me. 
 
PSALMUS 121 (120) 
1 Levábo óculos meos in montes: * unde véniet auxílium mihi? 
2 Auxílium meum a Dómino, * qui fecit cælum et terram. 
3 Non dabit in commotiónem pedem tuum, * neque dormitábit, qui custódit te. 
4 Ecce non dormitábit neque dórmiet, * qui custódit Israël. 
5 Dóminus custódit te, † Dóminus umbráculum tuum, * ad manum déxteram tuam. 
6 Per diem sol non percútiet te, * neque luna per noctem. 
7 Dóminus custódiet te ab omni malo; * custódiet ánimam tuam Dóminus. 
8 Dóminus custódiet intróitum tuum et éxitum tuum * ex hoc nunc et usque in sǽculum. 
 
PSALMUS 122 (121) 
1 Lætátus sum in eo, quod dixérunt mihi: * « In domum Dómini íbimus ». 
2 Stantes iam sunt pedes nostri * in portis tuis, Ierúsalem. 
3 Ierúsalem, quæ ædificáta est ut cívitas, * sibi compácta in idípsum. 
4 Illuc enim ascendérunt tribus, tribus Dómini, * testimónium Israël, ad confiténdum nómini Dómini. 
5 Quia illic sedérunt sedes ad iudícium, * sedes domus David. 
6 Rogáte, quæ ad pacem sunt Ierúsalem: * « Secúri sint diligéntes te! 
7 Fiat pax in muris tuis, * et secúritas in túrribus tuis! ». 
8 Propter fratres meos et próximos meos * loquar: « Pax in te! ». 
9 Propter domum Dómini Dei nostri * exquíram bona tibi. 
 
PSALMUS 123 (122) 
1 Ad te levávi óculos meos, * qui hábitas in cælis. 
2 Ecce sicut óculi servórum ad manus dominórum suórum, * sicut óculi ancíllæ ad manus dóminæ suæ, 
ita óculi nostri ad Dóminum Deum nostrum, * donec misereátur nostri. 
3 Miserére nostri, Dómine, miserére nostri, * quia multum repléti sumus despectióne; 
4 quia multum repléta est ánima nostra * derisióne abundántium et despectióne superbórum. 
 
PSALMUS 124 (123) 
1 Nisi quia Dóminus erat in nobis, dicat nunc Israël, † 2 nisi quia Dóminus erat in nobis, * cum exsúrgerent hómines in nos: 
3 forte vivos deglutíssent nos, * cum irascerétur furor eórum in nos. 
4 Fórsitan aqua absorbuísset nos, † torrens pertransísset ánimam nostram; * 5 fórsitan pertransíssent ánimam nostram aquæ intumescéntes. 
6 Benedíctus Dóminus, * qui non dedit nos in direptiónem déntibus eórum. 
7 Anima nostra sicut passer erépta est * de láqueo venántium: 
láqueus contrítus est, * et nos erépti sumus. 
8 Adiutórium nostrum in nómine Dómini, * qui fecit cælum et terram. 
 
PSALMUS 125 (124) 
1 Qui confídunt in Dómino, sicut mons Sion: * non commovébitur, in ætérnum manet. 
2 Ierúsalem, montes in circúitu eius, † et Dóminus in circúitu pópuli sui * ex hoc nunc et usque in sǽculum. 
3 Quia non requiéscet virga iniquitátis super sortem iustórum, * ut non exténdant iusti ad iniquitátem manus suas. 
4 Bénefac, Dómine, bonis * et rectis corde. 
5 Declinántes autem per vias pravas † addúcet Dóminus cum operántibus iniquitátem. * Pax super Israël! 
 
PSALMUS 126 (125) 
1 In converténdo Dóminus captivitátem Sion, * facti sumus quasi somniántes. 
2 Tunc replétum est gáudio os nostrum, * et lingua nostra exsultatióne. 
Tunc dicébant inter gentes: * « Magnificávit Dóminus fácere cum eis ». 
3 Magnificávit Dóminus fácere nobíscum; * facti sumus lætántes. 
4 Convérte, Dómine, captivitátem nostram, * sicut torréntes in austro. 
5 Qui séminant in lácrimis, * in exsultatióne metent. 
6 Eúntes ibant et flebant * semen spargéndum portántes; 
veniéntes autem vénient in exsultatióne * portántes manípulos suos. 
 
PSALMUS 127 (126) 
1 Nisi Dóminus ædificáverit domum, * in vanum labórant, qui ædíficant eam. 
Nisi Dóminus custodíerit civitátem, * frustra vígilat, qui custódit eam. 
2 Vanum est vobis ante lucem súrgere et sero quiéscere, † qui manducátis panem labóris, * quia dabit diléctis suis somnum. 
3 Ecce heréditas Dómini fílii, * merces fructus ventris. 
4 Sicut sagíttæ in manu poténtis, * ita fílii iuventútis. 
5 Beátus vir, qui implévit pháretram suam ex ipsis: * non confundétur, cum loquétur inimícis suis in porta. 
 
PSALMUS 128 (127) 
1 Beátus omnis, qui timet Dóminum, * qui ámbulat in viis eius. 
2 Labóres mánuum tuárum manducábis, * beátus es, et bene tibi erit. 
3 Uxor tua sicut vitis fructífera * in latéribus domus tuæ; 
fílii tui sicut novéllæ olivárum * in circúitu mensæ tuæ. 
4 Ecce sic benedicétur homo, * qui timet Dóminum. 
5 Benedícat tibi Dóminus ex Sion, * et vídeas bona Ierúsalem ómnibus diébus vitæ tuæ; 
6 et vídeas fílios filiórum tuórum. * Pax super Israël! 
 
PSALMUS 129 (128) 
1 Sæpe expugnavérunt me a iuventúte mea, * dicat nunc Israël, 
2 sæpe expugnavérunt me a iuventúte mea, * étenim non potuérunt advérsum me. 
3 Supra dorsum meum aravérunt aratóres, * prolongavérunt sulcos suos. 
4 Dóminus autem iustus * concídit cervíces peccatórum. 
5 Confundántur et convertántur retrórsum * omnes, qui odérunt Sion. 
6 Fiant sicut fenum tectórum, * quod, priúsquam evellátur, exáruit; 
7 de quo non implévit manum suam, qui metit, * et sinum suum, qui manípulos cólligit. 
8 Et non dixérunt, qui præteríbant: † « Benedíctio Dómini super vos, * benedícimus vobis in nómine Dómini ». 
 
PSALMUS 130 (129) 
1 De profúndis clamávi ad te, Dómine; * 2 Dómine, exáudi vocem meam. 
Fiant aures tuæ intendéntes * in vocem deprecatiónis meæ. 
3 Si iniquitátes observáveris, Dómine, * Dómine, quis sustinébit? 
4 Quia apud te propitiátio est, * ut timeámus te. 
5 Sustínui te, Dómine, * sustínuit ánima mea in verbo eius; 
sperávit 6 ánima mea in Dómino * magis quam custódes auróram. 
Magis quam custódes auróram * 7 speret Israël in Dómino, 
quia apud Dóminum misericórdia, * et copiósa apud eum redémptio. 
8 Et ipse rédimet Israël * ex ómnibus iniquitátibus eius. 
 
PSALMUS 131 (130) 
1 Dómine, non est exaltátum cor meum, * neque eláti sunt óculi mei, 
neque ambulávi in magnis * neque in mirabílibus super me. 
2 Vere pacátam et quiétam * feci ánimam meam; 
sicut ablactátus in sinu matris suæ, * sicut ablactátus, ita in me est ánima mea. 
3 Speret Israël in Dómino * ex hoc nunc et usque in sǽculum. 
 
PSALMUS 132 (131) 
1 Meménto, Dómine, David * et omnis mansuetúdinis eius, 
2 quia iurávit Dómino, * votum vovit Poténti Iacob: 
3 « Non introíbo in tabernáculum domus meæ, * non ascéndam in lectum strati mei, 
4 non dabo somnum óculis meis * et pálpebris meis dormitatiónem, 
5 donec invéniam locum Dómino, * tabernáculum Poténti Iacob ». 
6 Ecce audívimus eam esse in Ephratha, * invénimus eam in campis Iaar. 
7 Ingrediámur in tabernáculum eius, * adorémus ad scabéllum pedum eius.  
8 Surge, Dómine, in réquiem tuam, * tu et arca fortitúdinis tuæ. 
9 Sacerdótes tui induántur iustítiam, * et sancti tui exsúltent. 
10 Propter David servum tuum * non avértas fáciem christi tui. 
11 Iurávit Dóminus David veritátem * et non recédet ab ea: 
« De fructu ventris tui * ponam super sedem tuam. 
12 Si custodíerint fílii tui testaméntum meum * et testimónia mea, quæ docébo eos, 
fílii eórum usque in sǽculum * sedébunt super sedem tuam ». 
13 Quóniam elégit Dóminus Sion, * desiderávit eam in habitatiónem sibi: 
14 « Hæc réquies mea in sǽculum sǽculi; * hic habitábo, quóniam desiderávi eam. 
15 Cibária eius benedícens benedícam, * páuperes eius saturábo pánibus. 
16 Sacerdótes eius índuam salutári, * et sancti eius exsultatióne exsultábunt. 
17 Illic germináre fáciam cornu David, * parábo lucérnam christo meo. 
18 Inimícos eius índuam confusióne, * super ipsum autem efflorébit diadéma eius ». 
 
PSALMUS 133 (132) 
1 Ecce quam bonum et quam iucúndum * habitáre fratres in unum: 
2 sicut unguéntum óptimum in cápite, † quod descéndit in barbam, barbam Aaron, * quod descéndit in oram vestiménti eius; 
3 sicut ros Hermon, qui descéndit in montes Sion, † quóniam illic mandávit Dóminus benedictiónem, * vitam usque in sǽculum. 
 
PSALMUS 134 (133) 
1 Ecce benedícite Dóminum, omnes servi Dómini, * qui statis in domo Dómini per noctes. 
2 Extóllite manus vestras ad sanctuárium * et benedícite Dóminum. 
3 Benedícat te Dóminus ex Sion, * qui fecit cælum et terram. 
 
PSALMUS 135 (134) 
1 Laudáte nomen Dómini, * laudáte, servi Dómini, 
2 qui statis in domo Dómini, * in átriis domus Dei nostri. 
3 Laudáte Dóminum, quia bonus Dóminus; * psállite nómini eius, quóniam suáve. 
4 Quóniam Iacob elégit sibi Dóminus, * Israël in pecúlium sibi. 
5 Quia ego cognóvi quod magnus est Dóminus * et Deus noster præ ómnibus diis. 
6 Omnia, quæcúmque vóluit, † Dóminus fecit in cælo et in terra, * in mari et in ómnibus abýssis. 
7 Addúcens nubes ab extrémo terræ, † fúlgura in plúviam facit, * prodúcit ventos de thesáuris suis. 
8 Qui percússit primogénita Ægýpti * ab hómine usque ad pecus. 
9 Misit signa et prodígia in médio tui, Ægýpte, * in pharaónem et in omnes servos eius. 
10 Qui percússit gentes multas * et occídit reges fortes: 
11 Sehon regem Amorræórum et Og regem Basan * et ómnia regna Chánaan. 
12 Et dedit terram eórum hereditátem, * hereditátem Israël pópulo suo. 
13 Dómine, nomen tuum in ætérnum; * Dómine, memoriále tuum in generatiónem et generatiónem. 
14 Quia iudicábit Dóminus pópulum suum * et servórum suórum miserébitur. 
15 Simulácra géntium argéntum et aurum, * ópera mánuum hóminum. 
16 Os habent et non loquéntur, * óculos habent et non vidébunt. 
17 Aures habent et non áudient; * neque enim est spíritus in ore ipsórum. 
18 Símiles illis erunt, qui fáciunt ea, * et omnes, qui confídunt in eis. 
19 Domus Israël, benedícite Dómino; * domus Aaron, benedícite Dómino; 
20 domus Levi, benedícite Dómino; * qui timétis Dóminum, benedícite Dómino. 
21 Benedíctus Dóminus ex Sion, * qui hábitat in Ierúsalem. 
 
PSALMUS 136 (135) 
1 Confitémini Dómino, quóniam bonus, * quóniam in ætérnum misericórdia eius. 
2 Confitémini Deo deórum, * quóniam in ætérnum misericórdia eius. 
3 Confitémini Dómino dominórum, * quóniam in ætérnum misericórdia eius. 
4 Qui facit mirabília magna solus, * quóniam in ætérnum misericórdia eius. 
5 Qui fecit cælos in intelléctu, * quóniam in ætérnum misericórdia eius. 
6 Qui expándit terram super aquas, * quóniam in ætérnum misericórdia eius. 
7 Qui fecit luminária magna, * quóniam in æter1num misericórdia eius: 
8 solem, ut præésset diéi, * quóniam in ætérnum misericórdia eius; 
9 lunam et stellas, ut præéssent nocti, * quóniam in ætérnum misericórdia eius. 
10 Qui percússit Ægýptum in primogénitis eórum, * quóniam in ætérnum misericórdia eius. 
11 Qui edúxit Israël de médio eórum, * quóniam in ætérnum misericórdia eius, 
12 in manu poténti et bráchio exténto, * quóniam in ætérnum misericórdia eius. 
13 Qui divísit mare Rubrum in divisiónes, * quóniam in ætérnum misericórdia eius. 
14 Et tradúxit Israël per médium eius, * quóniam in ætérnum misericórdia eius. 
15 Et excússit pharaónem et virtútem eius in mari Rubro, * quóniam in ætérnum misericórdia eius. 
16 Qui tradúxit pópulum suum per desértum, * quóniam in ætérnum misericórdia eius. 
17 Qui percússit reges magnos, * quóniam in ætérnum misericórdia eius; 
18 et occídit reges poténtes, * quóniam in ætérnum misericórdia eius: 
19 Sehon regem Amorræórum, * quóniam in ætérnum misericórdia eius; 
20 et Og regem Basan, * quóniam in ætérnum misericórdia eius. 
21 Et dedit terram eórum hereditátem, * quóniam in ætérnum misericórdia eius, 
22 hereditátem Israël servo suo, * quóniam in ætérnum misericórdia eius. 
23 Qui in humilitáte nostra memor fuit nostri, * quóniam in ætérnum misericórdia eius; 
24 et redémit nos ab inimícis nostris, * quóniam in ætérnum misericórdia eius. 
25 Qui dat escam omni carni, * quóniam in ætérnum misericórdia eius. 
26 Confitémini Deo cæli, * quóniam in ætérnum misericórdia eius. 
 
PSALMUS 137 (136) 
1 Super flúmina Babylónis, illic sédimus et flévimus, * cum recordarémur Sion. 
2 In salícibus in médio eius * suspéndimus cítharas nostras. 
3 Quia illic rogavérunt nos, qui captívos duxérunt nos, * verba cantiónum, 
et, qui affligébant nos, lætítiam: * « Cantáte nobis de cánticis Sion ». 
4 Quómodo cantábimus cánticum Dómini * in terra aliéna? 
5 Si oblítus fúero tui, Ierúsalem, * oblivióni detur déxtera mea; 
6 adhǽreat lingua mea fáucibus meis, * si non memínero tui, 
si non præposúero Ierúsalem * in cápite lætítiæ meæ. 
7 Memor esto, Dómine, advérsus fílios Edom * diéi Ierúsalem; 
qui dicébant: « Exinaníte, exinaníte * usque ad fundaméntum in ea ». 
8 Fília Babylónis devástans, † beátus, qui retríbuet tibi retributiónem tuam, * quam retribuísti nobis; 
9 beátus, qui tenébit * et allídet párvulos tuos ad petram. 
 
PSALMUS 138 (137) 
1 Confitébor tibi, Dómine, in toto corde meo, * quóniam audísti verba oris mei. 
In conspéctu angelórum psallam tibi, * 2 adorábo ad templum sanctum tuum; 
et confitébor nómini tuo † propter misericórdiam tuam et veritátem tuam, * quóniam magnificásti super omne nomen elóquium tuum. 
3 In quacúmque die invocávero te, exáudi me; * multiplicábis in ánima mea virtútem. 
4 Confitebúntur tibi, Dómine, omnes reges terræ, * quia audiérunt elóquia oris tui. 
5 Et cantábunt vias Dómini, * quóniam magna est glória Dómini; 
6 quóniam excélsus Dóminus † et húmilem réspicit, * et supérbum a longe cognóscit. 
7 Si ambulávero in médio tribulatiónis, vivificábis me; † et contra iram inimicórum meórum exténdes manum tuam, * et salvum me fáciet déxtera tua. 
8 Dóminus perfíciet pro me; † Dómine, misericórdia tua in sǽculum: * ópera mánuum tuárum ne despícias. 
 
PSALMUS 139 (138) 
1 Dómine, scrutátus es et cognovísti me, * 2 tu cognovísti sessiónem meam et resurrectiónem meam. 
Intellexísti cogitatiónes meas de longe, * 3 sémitam meam et accúbitum meum investigásti. 
Et omnes vias meas perspexísti, † 4 quia nondum est sermo in lingua mea, * et ecce, Dómine, tu novísti ómnia. 
5 A tergo et a fronte coartásti me * et posuísti super me manum tuam. 
6 Mirábilis nimis facta est sciéntia tua super me, * sublímis, et non attíngam eam. 
7 Quo ibo a spíritu tuo * et quo a fácie tua fúgiam? 
8 Si ascéndero in cælum, tu illic es; * si descéndero in inférnum, ades. 
9 Si súmpsero pennas auróræ * et habitávero in extrémis maris, 
10 étiam illuc manus tua dedúcet me, * et tenébit me déxtera tua. 
11 Si díxero: « Fórsitan ténebræ cómpriment me, * et nox illuminátio erit circa me », 
12 étiam ténebræ non obscurabúntur a te, † et nox sicut dies illuminábitur * C sicut ténebræ eius ita et lumen eius. 
13 Quia tu formásti renes meos, * contexúisti me in útero matris meæ. 
14 Confitébor tibi, quia mirabíliter plasmátus sum; † mirabília ópera tua, * et ánima mea cognóscit nimis. 
15 Non sunt abscóndita ossa mea a te, † cum factus sum in occúlto, * contéxtus in inferióribus terræ. 
16 Imperféctum adhuc me vidérunt óculi tui, † et in libro tuo scripti erant omnes dies: * ficti erant, et nondum erat unus ex eis. 
17 Mihi autem nimis pretiósæ cogitatiónes tuæ, Deus; * nimis gravis summa eárum. 
18 Si dinumerábo eas, super arénam multiplicabúntur; * si ad finem pervénerim, adhuc sum tecum. 
19 Utinam occídas, Deus, peccatóres; * viri sánguinum, declináte a me. 
20 Qui loquúntur contra te malígne: * exaltántur in vanum contra te. 
21 Nonne, qui odérunt te, Dómine, óderam * et insurgéntes in te abhorrébam? 
22 Perfécto ódio óderam illos, * et inimíci facti sunt mihi. 
23 Scrutáre me, Deus, et scito cor meum; * proba me et cognósce sémitas meas 
24 et vide, si via vanitátis in me est, * et deduc me in via ætérna. 
 
PSALMUS 140 (139) 
2 Eripe me, Dómine, ab hómine malo, * a viro violéntiæ serva me. 
3 Qui cogitavérunt mala in corde, * tota die constituébant prœlia. 
4 Acuérunt linguas suas sicut serpéntis, * venénum áspidum sub lábiis eórum. 
5 Custódi me, Dómine, de manu peccatóris † et a viro violéntiæ serva me, * qui cogitavérunt supplantáre gressus meos. 
6 Abscondérunt supérbi láqueum mihi † et funes extendérunt in rete, * iuxta iter offendícula posuérunt mihi. 
7 Dixi Dómino: « Deus meus es tu; * áuribus pércipe, Dómine, vocem deprecatiónis meæ ». 
8 Dómine, Dómine, virtus salútis meæ, * obumbrásti caput meum in die belli. 
9 Ne concédas, Dómine, desidéria ímpii; * consília eius ne perfícias. 
10 Exáltant caput, qui circúmdant me; * malítia labiórum ipsórum opériat eos. 
11 Cadant super eos carbónes ignis, * in fóveas deícias eos, et non exsúrgant. 
12 Vir linguósus non firmábitur in terra, * virum violéntiæ mala cápient in intéritu. 
13 Cognóvi quia fáciet Dóminus iudícium ínopis * et vindíctam páuperum. 
14 Verúmtamen iusti confitebúntur nómini tuo, * et habitábunt recti in conspéctu tuo. 
 
PSALMUS 141 (140) 
1 Dómine, clamávi ad te, ad me festína; * inténde voci meæ, cum clamo ad te. 
2 Dirigátur orátio mea sicut incénsum in conspéctu tuo, * elevátio mánuum meárum ut sacrifícium vespertínum.  
3 Pone, Dómine, custódiam ori meo * et vigíliam ad óstium labiórum meórum. 
4 Non declínes cor meum in verbum malítiæ * ad machinándas machinatiónes in impietáte 
cum homínibus operántibus iniquitátem; * et non cómedam ex delíciis eórum. 
5 Percútiat me iustus in misericórdia et íncrepet me; † óleum autem peccatóris non impínguet caput meum, * quóniam adhuc et orátio mea in malítiis eórum. 
6 Deiécti in manus duras iúdicum eórum, * áudient verba mea, quóniam suávia erant. 
7 Sicut frusta dolántis et dirumpéntis in terra, * dissipáta sunt ossa eórum ad fauces inférni. 
8 Quia ad te, Dómine, Dómine, óculi mei; * ad te confúgi, non effúndas ánimam meam. 
9 Custódi me a láqueo, quem statuérunt mihi, * et a scándalis operántium iniquitátem. 
10 Cadent in retiácula sua peccatóres simul, * ego autem ultra pertránseam. 
 
PSALMUS 142 (141) 
2 Voce mea ad Dóminum clamo, * voce mea ad Dóminum déprecor; 
3 effúndo in conspéctu eius lamentatiónem meam, * et tribulatiónem meam ante ipsum pronúntio. 
4 Cum déficit in me spíritus meus, * tu nosti sémitas meas. 
In via, qua ambulábam, * abscondérunt láqueum mihi. 
5 Considerábam ad déxteram et vidébam, * et non erat qui cognósceret me. 
Périit fuga a me, * et non est qui requírat ánimam meam.  
6 Clamávi ad te, Dómine; † dixi: « Tu es refúgium meum, * pórtio mea in terra vivéntium. 
7 Inténde ad deprecatiónem meam, * quia humiliátus sum nimis. 
Líbera me a persequéntibus me, * quia confortáti sunt super me. 
8 Educ de custódia ánimam meam * ad confiténdum nómini tuo; 
me circúmdabunt iusti, * cum retribuéris mihi ». 
 
PSALMUS 143 (142) 
1 Dómine, exáudi oratiónem meam, † áuribus pércipe obsecratiónem meam in veritáte tua; * exáudi me in tua iustítia. 
2 Et non intres in iudícium cum servo tuo, * quia non iustificábitur in conspéctu tuo omnis vivens. 
3 Quia persecútus est inimícus ánimam meam, † contrívit in terra vitam meam, * collocávit me in obscúris sicut mórtuos a sǽculo. 
4 Et anxiátus est in me spíritus meus, * in médio mei obríguit cor meum. 
5 Memor fui diérum antiquórum, † meditátus sum in ómnibus opéribus tuis, * in factis mánuum tuárum recogitábam. 
6 Expándi manus meas ad te, * ánima mea sicut terra sine aqua tibi. 
7 Velóciter exáudi me, Dómine; * defécit spíritus meus. 
Non abscóndas fáciem tuam a me, * ne símilis fiam descendéntibus in lacum. 
8 Audítam fac mihi mane misericórdiam tuam, * quia in te sperávi. 
Notam fac mihi viam, in qua ámbulem, * quia ad te levávi ánimam meam. 
9 Eripe me de inimícis meis, * Dómine, ad te confúgi. 
10 Doce me fácere voluntátem tuam, * quia Deus meus es tu. 
Spíritus tuus bonus dedúcet me in terram rectam; * 11 propter nomen tuum, Dómine, vivificábis me. 
In iustítia tua edúces de tribulatióne ánimam meam * 12 et in misericórdia tua dispérdes inimícos meos; 
et perdes omnes, qui tríbulant ánimam meam, * quóniam ego servus tuus sum. 
 
PSALMUS 144 (143) 
1 Benedíctus Dóminus, adiútor meus, † qui docet manus meas ad prœlium * et dígitos meos ad bellum. 
2 Misericórdia mea et fortitúdo mea, * refúgium meum et liberátor meus; 
scutum meum, et in ipso sperávi, * qui subdit pópulum meum sub me. 
3 Dómine, quid est homo, quod agnóscis eum, * aut fílius hóminis, quod réputas eum? 
4 Homo vanitáti símilis factus est, * dies eius sicut umbra prætériens. 
5 Dómine, inclína cælos tuos et descénde; * tange montes, et fumigábunt. 
6 Fúlgura coruscatiónem et díssipa eos; * emítte sagíttas tuas et contúrba eos. 
7 Emítte manum tuam de alto; * éripe me et líbera me de aquis multis, 
de manu filiórum alienigenárum, † 8 quorum os locútum est vanitátem, * et déxtera eórum déxtera mendácii. 
9 Deus, cánticum novum cantábo tibi, * in psaltério decachórdo psallam tibi, 
10 qui das salútem régibus, * qui rédimis David servum tuum de gládio malígno. 
11 Eripe me et líbera me * de manu filiórum alienigenárum, 
quorum os locútum est vanitátem, * et déxtera eórum déxtera mendácii. 
12 Fílii nostri sicut novéllæ crescéntes * in iuventúte sua; 
fíliæ nostræ sicut colúmnæ anguláres, * sculptæ ut structúra templi. 
13 Promptuária nostra plena, * redundántia ómnibus bonis; 
oves nostræ in mílibus † innumerábiles in campis nostris, * 14 boves nostræ crassæ. 
Non est ruína macériæ neque egréssus, * neque clamor in platéis nostris. 
15 Beátus pópulus, cui hæ2c sunt; * beátus pópulus, cuius Dóminus Deus eius. 
 
PSALMUS 145 (144) 
1 Exaltábo te, Deus meus, rex, † et benedícam nómini tuo * in sǽculum et in sǽculum sǽculi. 
2 Per síngulos dies benedícam tibi † et laudábo nomen tuum * in sǽculum et in sǽculum sǽculi. 
3 Magnus Dóminus et laudábilis nimis, * et magnitúdinis eius non est investigátio. 
4 Generátio generatióni laudábit ópera tua, * et poténtiam tuam pronuntiábunt. 
5 Magnificéntiam glóriæ maiestátis tuæ loquéntur * et mirabília tua enarrábunt. 
6 Et virtútem terribílium tuórum dicent * et magnitúdinem tuam narrábunt. 
7 Memóriam abundántiæ suavitátis tuæ eructábunt * et iustítia tua exsultábunt. 
8 Miserátor et miséricors Dóminus, * longánimis et multæ misericórdiæ. 
9 Suávis Dóminus univérsis, * et miseratiónes eius super ómnia ópera eius. 
10 Confiteántur tibi, Dómine, ómnia ópera tua; * et sancti tui benedícant tibi. 
11 Glóriam regni tui dicant * et poténtiam tuam loquántur, 
12 ut notas fáciant fíliis hóminum poténtias tuas * et glóriam magnificéntiæ regni tui. 
13 Regnum tuum regnum ómnium sæculórum, * et dominátio tua in omnem generatiónem et generatiónem. 
Fidélis Dóminus in ómnibus verbis suis * et sanctus in ómnibus opéribus suis. 
14 Allevat Dóminus omnes, qui córruunt * et érigit omnes depréssos. 
15 Oculi ómnium in te sperant, * et tu das illis escam in témpore opportúno. 
16 Aperis tu manum tuam * et imples omne ánimal in beneplácito. 
17 Iustus Dóminus in ómnibus viis suis * et sanctus in ómnibus opéribus suis. 
18 Prope est Dóminus ómnibus invocántibus eum, * ómnibus invocántibus eum in veritáte. 
19 Voluntátem timéntium se fáciet † et deprecatiónem eórum exáudiet * et salvos fáciet eos. 
20 Custódit Dóminus omnes diligéntes se * et omnes peccatóres dispérdet. 
21 Laudatiónem Dómini loquétur os meum, † et benedícat omnis caro nómini sancto eius * in sǽculum et in sǽculum sǽculi. 
 
PSALMUS 146 (145) 
1 Lauda, ánima mea, Dóminum; † 2 laudábo Dóminum in vita mea, * psallam Deo meo, quámdiu fúero. 
3 Nolíte confídere in princípibus, * in fíliis hóminum, in quibus non est salus. 
4 Exíbit spíritus eius, et revertétur in terram suam; * in illa die períbunt cogitatiónes eórum. 
5 Beátus, cuius Deus Iacob est adiútor, * cuius spes in Dómino Deo suo, 
6 qui fecit cælum et terram, * mare et ómnia, quæ in eis sunt; 
qui custódit veritátem in sǽculum, † 7 facit iudícium oppréssis, * dat escam esuriéntibus. 
Dóminus solvit compedítos, * 8 Dóminus illúminat cæcos, 
Dóminus érigit depréssos, * Dóminus díligit iustos, 
9 Dóminus custódit ádvenas, † pupíllum et víduam susténtat * et viam peccatórum dispérdit. 
10 Regnábit Dóminus in sǽcula, * Deus tuus, Sion, in generatiónem et generatiónem. 
 
PSALMUS 147 (146, 1-11; 147) 
1 Laudáte Dóminum, quóniam bonum est psállere Deo nostro, * quóniam iucúndum est celebráre laudem. 
2 Ædíficans Ierúsalem Dóminus, * dispérsos Israélis congregábit. 
3 Qui sanat contrítos corde * et álligat plagas eórum; 
4 qui númerat multitúdinem stellárum * et ómnibus eis nómina vocat. 
5 Magnus Dóminus noster et magnus virtúte, * sapiéntiæ eius non est númerus. 
6 Susténtat mansuétos Dóminus, * humílians autem peccatóres usque ad terram. 
7 Præcínite Dómino in confessióne, * psállite Deo nostro in cíthara. 
8 Qui óperit cælum núbibus * et parat terræ plúviam. 
Qui prodúcit in móntibus fenum * et herbam servitúti hóminum. 
9 Qui dat iuméntis escam ipsórum * et pullis corvórum invocántibus eum. 
10 Non in fortitúdine equi delectátur, * nec in tíbiis viri beneplácitum est ei. 
11 Beneplácitum est Dómino super timéntes eum * et in eis, qui sperant super misericórdia eius. 
12 Lauda, Ierúsalem, Dóminum; * colláuda Deum tuum, Sion. 
13 Quóniam confortávit seras portárum tuárum, * benedíxit fíliis tuis in te. 
14 Qui ponit fines tuos pacem * et ádipe fruménti sátiat te. 
15 Qui emíttit elóquium suum terræ, * velóciter currit verbum eius. 
16 Qui dat nivem sicut lanam, * pruínam sicut cínerem spargit. 
17 Mittit crystállum suam sicut buccéllas; * ante fáciem frígoris eius quis sustinébit? 
18 Emíttet verbum suum et liquefáciet ea, * flabit spíritus eius, et fluent aquæ. 
19 Qui annúntiat verbum suum Iacob, * iustítias et iudícia sua Israël. 
20 Non fecit táliter omni natióni * et iudícia sua non manifestávit eis.  
 
PSALMUS 148 
1 Laudáte Dóminum de cælis, * laudáte eum in excélsis. 
2 Laudáte eum, omnes ángeli eius, * laudáte eum, omnes virtútes eius. 
3 Laudáte eum, sol et luna, * laudáte eum, omnes stellæ lucéntes. 
4 Laudáte eum, cæli cælórum, * et aquæ omnes, quæ super cælos sunt.  
5 Laudent nomen Dómini, * quia ipse mandávit, et creáta sunt; 
6 státuit ea in ætérnum et in sǽculum sǽculi; * præcéptum pósuit, et non præteríbit. 
7 Laudáte Dóminum de terra, * dracónes et omnes abýssi, 
8 ignis, grando, nix, fumus, * spíritus procellárum, qui facit verbum eius, 
9 montes et omnes colles, * ligna fructífera et omnes cedri, 
10 béstiæ et univérsa pécora, * serpéntes et vólucres pennátæ. 
11 Reges terræ et omnes pópuli, * príncipes et omnes iúdices terræ, 
12 iúvenes et vírgines, * senes cum iunióribus 
13 laudent nomen Dómini, * quia exaltátum est nomen eius solíus. 
Magnificéntia eius super cælum et terram, * 14 et exaltávit cornu pópuli sui. 
Hymnus ómnibus sanctis eius, * fíliis Israël, pópulo, qui propínquus est ei. 
 
PSALMUS 149 
1 Cantáte Dómino cánticum novum; * laus eius in ecclésia sanctórum. 
2 Lætétur Israël in eo, qui fecit eum, * et fílii Sion exsúltent in rege suo. 
3 Laudent nomen eius in choro, * in týmpano et cíthara psallant ei, 
4 quia beneplácitum est Dómino in pópulo suo, * et honorábit mansuétos in salúte. 
5 Iúbilent sancti in glória, * læténtur in cubílibus suis. 
6 Exaltatiónes Dei in gútture eórum * et gládii ancípites in mánibus eórum, 
7 ad faciéndam vindíctam in natiónibus, * castigatiónes in pópulis, 
8 ad alligándos reges eórum in compédibus * et nóbiles eórum in mánicis férreis, 
9 ad faciéndum in eis iudícium conscríptum: * glória hæc est ómnibus sanctis eius.  
 
PSALMUS 150 
1 Laudáte Dóminum in sanctuário eius, * laudáte eum in firmaménto virtútis eius. 
2 Laudáte eum in magnálibus eius, * laudáte eum secúndum multitúdinem magnitúdinis eius. 
3 Laudáte eum in sono tubæ, * laudáte eum in psaltério et cíthara, 
4 laudáte eum in týmpano et choro, * laudáte eum in chordis et órgano, 
5 laudáte eum in cýmbalis benesonántibus, † laudáte eum in cýmbalis iubilatiónis: * omne quod spirat, laudet Dóminum.