Antīquī hanc fābulam dē genere deōrum nārrābant.
Prīncipiō Ūranus mundum ūniversum regēbat.
Mox tamen Sāturnus, fīlius eius, patrem rēgnō expellit.
Ūranus īrātus Sāturnum ita monet: “At nōn diūturnum, Sāturne, imperium habēbis; nam tē quoque fīlius tuus aliquandō expellet.”
Hīs verbīs perterritus Sāturnus fīliōs suōs statim dēvorat.
Rhea autem uxor Iovem īnfantem ante omnēs fīliōs suōs amābat.
Itaque magnum lapidem linteō involvit et in cūnīs eius collocat.
Puerum in spēluncā longinquā cēlat.
Sāturnus, ignārus dolī, lapidem prō fīliō dēvorat.
Hōc modō Rhea Iovem ē perīculō servat.
Post paucōs annōs Iuppiter, iam adulēscēns, patrem Sāturnum in exsilium expellit, et rēgnum eius occupat.
Iūnōnem in mātrimōnium dūcit.
Locum idōneum rēgiae suae in altō vertice montis Olympī dēligit.
Hinc enim dēspectus in omnēs partēs erat; sed perpetuae nūbēs deum ipsum cēlābant.
In hōc monte Iuppiter sibi rēgiam magnificam ex aurō, argentō, ebore aedificat.
Tum frātrēs suōs convocat et rēgnum paternum cum eīs dīvidit.
Neptūnō aquās, Plūtōnī Tartarum dat; caelum sibi vindicat.
Terram autem omnēs deī et deae commūniter regēbant.
Inde autem...
